Torna alla pagina filologica

Inviate i vostri commenti

 
ANONIMI
Carmen Anthologiae Latinae

(3)

R. = ed. RIESE

 

       
    3. CARMEN CONTRA PAGANOS   R. 4  
     
    Dicite, qui colitis lucos antrumque Sibyllae
    Idaeumque nemus, Capitolia celsa Tonantis,
    Palladium, Priamique Lares Vestaeque sacellum
    incestosque deos, nuptam cum fratre sororem,  
    5 inmitemt puerum, Veneris monumenta nefandae,
  purpurea quos sola facit praetexta sacratos,
  quis numquam verum Phoebi cortina locuta est,
  Etruscus ludit semper quos vanus haruspex:
  Iuppiter hic vester, Ledae superatus amore,
   10 fingeret ut cycnum, voluit canescere pluma.
    Perditus ad Danaen flueret subito aureus imber,
    per freta Parthenopes taurus mugiret adulter.
    Haec si monstra placent † nulla sacrata pudica †,  
    pellitur arma Iovis fugiens regnator Olympi:
   15 et quisquam supplex veneratur templa tyranni,
  cum patrem videat nato cogente fugatum?
  Postremum, regitur fato si Iuppiter ipse,
  quid prodest miseris perituras fundere voces?
  Plangitur in templis iuvenis formonsus Adonis:
   20 nuda Venus deflet, gaudet Mavortius heros.  
  Iuppiter in medium nescit finire querellas,  
  iurgantesque deos stimulat Bellona flagello.  
  Convenit his ducibus, proceres, sperare salutem?
  Sacratis vestras liceat conponere lites?
   25 Dicite. Praefectus vester quid profuit urbi,
    quem Iovis ad solium † raptum tractatus abisset †,
    cum poena<s> scelerum tracta vix morte rependat?  
    Mensibus iste tribus, totam qui concitus urbem  
    lustravit, metas tandem pervenit ad aevi!  
   30 Quae fuit haec rabies animi? Quae insania mentis?  
  † Sed † Iovi<s> vestram posset turbare quietem!
  Quis tibi iustitium incussit, pulcherrima Roma?
  Ad sac<r>a confugeret populus, quae non habet olim?
  Sed fuit in terris nullus sacratior illo,  
   35 quem Numa Pompilius, e multis primus aruspex,  
  edocuit vano ritu pecudumque cruore  
  polluere insanum busti<s> putentibus aras.  
  Non ipse est venum patriam qui prodidit olim
  antiqua<s>que domos, turres a<c> tecta priorum
   40 subvertens, urbi vellet cum inferre ruinam?
    Ornaret lauro postes, convivia daret,  
    pollutos panes infectans ture vaporo
    poneret, in risum quaerens quos dedere morti
    † gallaribus † subito membra circumdare suetus,
   45 fraude nova semper miseros profanare paratus?
  Sacratus vester urbi quid praestitit, oro,
  qui † hierium † docuit sub terra quaerere solem,
  cum sibi forte pirum fossor de rure dolasset,  
  † diceretque † esse deum comitem Bacchique magistrum,  
   50 Sarapidis cultor, Etruscis semper amicus?  
  Fundere qui incautis studuit contecta venena,  
  mille nocendi vias, totidem cum quaereret artes;
  perdere quos voluit, percussit, luridus anguis,
  contra deum verum frustra bellare paratus,
   55 qui tacitus semper lugeret tempora pacis  
    ne<c> proprium interius posset vulgare dolorem.  
    Quis tibi, taurobolus, vestem mutare suasit,  
    inflatus dives subito mendicus ut esses
    obsitus et pannis, modica stipe factus epaeta,
   60 sub terram missus, pollutus sanguine tauri,
  sordidus, infectus? Vestes servare cruentas,  
  vivere cum speras viginti mundus in annos?  
  Ambieras censor meliorum laedere vitam,  
  hinc tua confisus possent quod facta latere,  
   65 cum canibus Megales semper circumdatus esses,
  quem lasciva cohors (monstrum) comitaret ovantem.
  Sexaginta senex annis duravit, ephebus
  Saturni cultor, Bellonae semper amicus,  
  qui cunctis Faunosque deos persuaserat esse,  
   70 Egeriae nymphae comites, Satyrosque Panasque,  
    nympharum Bacchique comes Triviaeque sacerdos;  
    quem lustrare choros ac molles sumere thyrsos
    cymbalaque imbuerat quatere Berecyntia mater;
    † quis galatea † potens iussit Iove prosata summo,
   75 iudicio Paridis pulchrum sortita decorem.  
  Sacrato nulli liceat servare pudorem,  
  frangere cum vocem soleant Megalensibus actis.  
  Christicolas multos voluit sic perdere demens,  
  qui vellent sine lege mori, donaret honores
   80 oblitosque sui caperet quos daemonis arte,
  muneribus cupiens quorundam frangere mentes
  aut alios facere parva mercede profanos  
  mittereque inferias miseros sub Tartara secum.  
  Solvere qui voluit pia foedera, leges,  
   85 Leucadium fecit fundos curaret Afrorum,  
    perdere Marcianum † sibi †, proconsul ut esset.
    Quid tibi diva Paphi custos, quid pronuba Iuno
    Saturnusque senex potuit praestare sacrato?
    Quid tibi Neptuni promisit fuscina, demens?  
   90 Reddere quas potuit sortes Tritonia virgo?    
  Dic mihi, Sarapidis templum cur nocte petebas?
  Quid tibi Mercurius fallax promisit eunti?
  Quid prodest coluisse Lares Ianumque bifrontem?
  Quid tibi Terra potens, mater formonsa deorum,
   95 quid tibi sacrato placuit latrator Anubis,
  quid miseranda Ceres, subrepta Proserpina matri,  
  quid tibi Vulcanus claudus, pede debilis uno?  
  Quis te plangentem non risit, calvus ad aras  
  sistriferam Phariam supplex cum forte rogares,  
   100 cumque Osirim miserum lugens † latrator Anubis †
    quaereret, inventum rursum quem perdere posset,
    post lacrimas ramum fractum portares olivae?
    vidimus argento facto iuga ferre leones,  
    lignea cum traherent iuncti stridentia plaustra,  
   105 dextra laevaque † situm † argentea frena tenere,  
  egregios proceres currum servare Cybellae,  
  quem trahere<t> conducta manus Megalensibus actis,
  arboris excisae truncum portare per urbem,
  Attin castratum subito praedicere solem.
   110 Artibus heu magicis procerum dum quaeris honores,  
    sic, miserande, iaces parvo donatus sepulcro.  
    Sola tamen gaudet meretrix te consule Flora,  
    ludorum turpis genetrix Venerisque magistra,  
    composuit templum nuper cui Symmachus heres.
   115 Omnia quae in templis positus tot monstra colebas.
  Ipsa mola et manibus coniunx altaria supplex
  dum cumulat donis votaque in limine templi  
  solvere dis deabusque parat superisque minatur,  
  carminibus magicis cupiens Acheronta movere,  
   120 praecipitem inferias miserum sub Tartara misit.  
    Desine post hydropem talem deflere maritum,
    de Iove qui Latio voluit sperare salutem.