Torna alla pagina filologica

Inviate i vostri commenti

 
ANONIMI
Carmina Anthologiae Latinae

(4-5)

R. = ed. RIESE

 

       
    4. PRECATIO TERRAE MATRIS   R. 4  
     
    Dea sancta Tellus, rerum naturae parens,
    quae cuncta generas et regeneras † sidus †,
    quae sola praestas gentibus vitalia,
    caeli ac maris diva arbitra rerumque omnium,  
    5 per quam silet natura et somnos capit
  itemque lucem reparas et noctem fugas:
  tu Ditis umbras tegis et inmensum chaos
  ventosque et imbres † tempestatesque † contines
  et, cum libet, dimittis et misces freta
   10 fugasque solem et procellas concitas
    itemque, cum vis, hilarem promittis diem.
    Tu alimenta vitae tribuis perpetua fide
    et, cum recesserit anima, in te refugimus.  
    Ita, quidquid tribuis, in te cuncta recidunt.
   15 Merito vocaris Magna tu Mater deum,
  pietate quia vicisti divum numina.
  Tu <es> illa vere gentium et divum parens,
  sine qua nil maturatur nec nasci potest.
  Tu es Magna, tuque divum regina <es> dea.
   20 Te, diva, adoro tuumque ego numen invoco,  
  facilisque praestes hoc mihi quod te rogo,  
  referamque, diva, gratiam [tibi] merita fide;  
  exaudi, quaeso, et fave coeptis meis;
  hoc quod peto a te, diva mihi praesta volens:
   25 herbas, quascumque generat maiestas tua
    salutis causa <et> tribuis cunctis gentibus,
    hanc <nunc> mihi permittas medicinam tuam.
    Veni ad me, <diva>, cum tuis virtutibus,
    quodque ex his fecero, habeat eventum bonum.
   30 Cuique easdem dedero quique easdem a me acceperit
    sanos eos praestes. Denique nunc, diva, hoc mihi
    maiestas praestet <tua> quod te supplex rogo.
     
   
    5. PRECATIO OMNIVM HERBARVM   R. 6

 
    Nunc vos potentes omnis herbas deprecor  
    exoro maiestatemque vestram, vos quas parens Tellus  
    generavit, et cunctis gentibus dono dedit.  
    Medicinam sanitatis in vos contulit maiestatemque
    5 ut omni generi humano sitis auxilium utilissimum.
  Hoc supplex exposco precorve:
  huc adestote cum vestris virtutibus,  
  quia qui creavit vos, ipse permisit mihi,  
  ut colligam vos, favente hoc etiam  
   10 cui medicina tradita est, quantumque vestra  
    virtus potest, praestate medicinam bonam,
    causam sanitatis. Gratiam, precor, mihi
    praestetis per tutelam vestram, ut omnibus viribus,
    quidquid ex vobis fecero  
   15 cuive homini dedero, habeat
  effectum celerrimum et eventus bonos,
  ut semper mihi liceat
  favente maiestate vestra vos colligere,
  ponamque vobis fruges et gratias agam
   20 per nomen maiestatis, qui vos iussit nasci.