ANONIMI
Carmina
Anthologiae Latinae

70-71

R. = ed. RIESE

 

 
70. DE TABVLA
     82 R.
 
   
Has acies bello similes cano, quas Palamedes constituit.
Casu vario paribusque periclis inscius
ac sollers sistunt se; namque superbis
        vana supervacue crescunt mendacia buccis
     5 et se sollertes punctis facientibus inflant.
  En proceres, Fridi asseclae lususque magistri!
  Assidue similes mittuntur semper in unum,
  quemque deus ded<er>it, se praefert inscius artis.
  Quid labor ingeniumque iuvat? Cur pallidus extat
   10 aut quid iners dubitat? Securus ludat amator,
  nummos quisquis habet. Discedat lividus hostis
    se doctum iactans. Quod si reppertor adesset
    princeps huc sollers, victum se saepe vocasset.
  Adversis punctis doctum se nemo fatetur.
   15 Vulnera plus crescunt punctis quam Marte sagittis.
     
     
 
 
71. <EPISTVLA DIDONIS
      AD AENEAM>
     83 R.
 
   
    PRAEFATIO
    Sic tua semper ames, quisquis pia vota requiris,
    nostra libenter <h>abe. Quid carminis otia ludant,
    cerne bonus mentisque fidem probus indue iudex.
    Dulce sonat quod cantat amor. Cui grata voluntas
     5 esse potest, modicum dignetur amare poetam.
     
    CARMEN
  Debuit ingrato nullam dictare salutem laesus amor.
  Sed nulla iuvant convicia flentem -
  si modo flere vacet; nam me magis, inprobe, mortis
          fata vocant. Troiane nocens, haec dona remittis?
   10 Quamvis saepe gravi conponam carmine fletus,
  plus habet ipse dolor; nec conplent verba dolorem,
  quem sensus patientis habet. † Vel regna † requiro
  quae maledicta dedi miseri<s> circumdata fatis.
  Pendet amore dolor, cassum dolor auget amorem.
   15 Dum studet iratas calamus celerare querellas,
  continuit dolor ipse manum, nec plura loquentem
    passus amor mentisque vias et verba ligavit.
    A quotiens revocata manus dubitansque pependit
  quid factura fuit trepidanti pollice! Dextram
   20 torpor et ora ligat. Dum dura vocabula format
    et minus explicitam commendat littera vocem,
    torsit iter male tractus apex dubiaque remissus
    mente pudor dum verba notat, dum nomina mandat,
    flamma nocens i<te> rata redit, penitusque cucurrit
   25 sopitus per membra calor diroque medullas
  igne vorat. Nullus confessam culpet amantem.
    Conubium nunc crimen erit? Male credula votis
    cuncta dedi (nec mira fide< s>) sub lege mariti,
  cuius et ipsa fui; numquam nec conscia reddent
   30 vota fidem, si talis erit non digna marito.
    Hanc reddis, Troiane, vicem? Meus ista meretur
    affectus? Non ille torus, non conscia lecti
    sacramenta te<ne>nt? Totum quo crimine perdo
    quidquid amore dedi? Fatis licet, inprobe, tendas
   35 aemula regna meis, nihil est quod, perfide, iactes:
    fraude perit, non sorte, fides. "Sed regna petebas
    debita nec rerum poteras pervincere sortem".
    Si datur ire, placet. Nam quod fugis unde receptus,
    vota nocentis habes. Nihil est quod vana querellis
   40 verba fidemque voco; quisquis mea vulnera deflet,
    invidiam fecisse neget. Tra<h>i<t> omnia casus,
    nec sortem natura capit. Sua taedia solus
    fallere nescit amor. Reparatum Cynthia format
    lucis honore iubar curvatis cornibus arcus,
   45 quod de fratre rubet. Cessurus lege sorori
  consumit sua iura dies. Sic continet orbem,
    dum recipit natura vicem. Sua taedia solus
    fallere nescit amor. Mersum pallentibus umbris
  circumdat nox atra diem fruiturque tenebris
   50 lege poli, peraguntque micantia sidera cursus.
    Navifragi tacet unda salis nec murmurat auster
    nec flexum quatit aura nemus. Sua taedia solus
    fallere nescIt amor. Ramis <quoque> garrula pendens
    iam Philomela tacet damno male picta pudoris,
   55 amplexuque fovens querulos sub culmine nidos
  pensat amore nefas, miserasque alitura querellas
    nocte premit quod luce dolet. Sua taedia solus
    fallere nescit amor. Nunc iam bene iunctus amantes
  ardor alit thalamique fidem sua pignora conplent.
   60 Coniunx laeta viro, felix uxore maritus.
    Vota recenset amor secretaque dulcia; somnus
    concordat cum nocte torum. [Sua taedia solus
    fallere nescit amor. Fecundo semine rerum
    mutat terra vices et alumni temporis auras
   65 laeta vocat. Spisso revirescit gramine campus
  et vitreas ligat herba comas nec fallit aristas
    proventu meliore dies]. Sua taedia solus
    fallere nescit amor. Fessus iuga solvit arator
  et noctem per vota capit. Reparare labores
   70 novit grata quies, nec cessat reddere vires
    infusus per membra sopor durisque ministram
    ruricolis dat semper opem. [Sua taedia solus
    fallere nescit amor. Reparant sua litora ponti
    successu post damna suo perituraque ludunt
   75 incrementa maris dubii, regit aequora fluctus
  lege sua vicibusque suis quod deperit auget.
    Officiis natura vacat. Sua taedia solus
    fallere nescit amor. Gemmatis roscida verni
  rident prata rosis et floribus arva tumescunt.
   80 Pictus ager sub flore latet, dat fronde coronas
    lascivis natura rosis]. Sua taedia solus
    fallere nescit amor. Nec grata silentia noctis
    nec somni pia dona placent nec munera lucis,
    [carpit et indutias fugientis non capit anni]
   85 sed sua victus amor tantummodo vulnera pascit.
  [Inter mille dolos totidemque piacula fraudis]
    Vota quidem vellem tectis peritura querellis
    flere domo, vellem tacitos consumere fletus,
  sed negat ipse dolor. Quod iam pudor ante negavit,
   90 scribere iussit amor. Miseram me, cuius honestam
    fecit culpa fidem! Poteram dispergere ponto
    membra manusque tuas miseramque tumentibus undis
    praecipitare viam, poteram crescentis Iuli
    rumpere fata manu parvumque resolvere corpus
   95 morte gravi mersumque in viscera figere ferrum
  vel dare membra feris; sed nostro pectore pulsum
    cessit amore nefas et honesta pericula passi
    corda lig<av>it amor. Quis tantum in hospite vellet
  hoc audere nefas? Quis vota nocentis habere?
  100 Nullus amor sub laude latet. Cui digna rependes,
    si mihi dura paras? Miserandae fata Creusae
    lamentis gemituque trahens infausta peregi
    vota deis durumque nefas sortemque malorum
    te narrante tuli. Gemitus mentisque dolorem
  105 et lacrimas prior ipsa dedi. Cui digna rependes,
    si mihi dura paras? Dulcis mea colla fovebat
    Ascanius miseroque [puer fovebat amorem,
    cui modo nostra fides] amissam reddere matrem
    dum cupit, ut verum mentito pignore nomen
  110 format amor gemitusque graves atque oscula figit
    concessus pietate dolor. Cui digna rependes,
    si mihi dura paras? Nostri modo litoris hospes
    nudus et exul eras, dispersa classe per undas
    naufragus, ut taceam clades quascumque videbas
  115 inpendisse tibi. Licet et tibi cuncta fuissent,
    regna tamen Carthago dedit. Cui digna rependes,
    si mihi dura paras? Nihil est quod dura reposcam
    quidquid nec donasse velim. Quae perdere possem,
    numquam damna voco. Vel hoc mihi, perfide, redde
  120 quod sibi debet amor. Si nil pia facta merentur,
    esse deos natura docet, non esse timendos
    rerum facta probant. Quid enim non credere possum?
    Tutus fraude manes et nos pietate perimus!
    Inprobe, dure, nocens, crudelis, perfide, fallax,
  125 officiis ingrate meis! (Quid verba minantur?
    Non odit qui vota dolet, nec digna rependit
    quisquis laesa gemit). Tibi nempe remissus habetur
    lege pudoris amor, cui tanta dedisse recusem:
    sceptra, domum, Tyrios, regnum, Carthaginis arces,
  130 et quidquid regnantis erat. De coniuge, fallax,
    non de iure queror. Meritum si non habet ardor,
    sed quod hospes eras, non te magis esse nocentem
    quam miserum, Troiane, puto, qui digna repellis,
    dum non digna cupis. Nondum bene siccus ad aequor
  135 curris et extremas modo naufragus arripis undas.
    Tutior esse times et honesta pericula poscis.
    Cum mala vota cupis, solus tibi, dure, profecto
    damna paras. Fugis, ecce fugis nostrosque penates
    deseris et miseram linquis Carthaginis aulam,
  140 quae tibi regna dedit, sacro diademate crines
    cinxit et augustam gemmato sidere frontem
    conplevit nostrumque tibi commisit amorem.
    Sic, puto, maius habes, et adhuc sine coniuge regnas,
    Aeneas, ingrate, meus. Negat ira dolenti
  145 consilium; sed praestat amor. Mea vulnera vellem
    fletibus augeri, sed iam discrimine mortis
    victa feror. Neque enim tantus de funere luctus
    quantus erit de fratre. Licet simul inprobus exul
    et malus hospes eras et ubique timendus abibis,
  150 vive tamen nostrumque nefas post fata memento.
   

 

Back to Rare texts page

 

Torna alla pagina philologica

 

 

Back to philological page