Torna alla pagina filologica
Inviate i vostri commenti

 
ANONIMI
Carmen
Anthologiae Latinae

866 RIESE

 

         
   
  Quis deus hoc medium flammavit crinibus aurum,
  iussit et in dumis sentibus esse rosam?
Aspicis ut magni coeant in foedus amantes:
  Martem spina refert, flos Veneris pretium est.
 
      5 Quod tibi cum magnis, puer, est, lascive, sagittis?  
 

  Hoc melius telo pungere corda potes!
Nec flammas quaeras neque alti pectoris ignis:
  si tibi ver tantum praebeat ista, sat est
pallens herba viret: color est hic semper amantum.

 
     10   Tam fugitiva rosa est quam fugitivus amor.  
  Nam quod floricomis gaudet lasciva metallis,
  aurum significat vilius esse rosa.