Torna alla pagina filologica

Inviate i vostri commenti

 

CLAVDIANI


PANEGYRICVS  DICTVS
OLYBRIO  ET  PROBINO
CONSVLIBVS

 

   
 
Sol, qui flammigeris mundum conplexus habenis
    volvis inexhausto redeuntia saecula motu,
    sparge diem meliore coma, crinemque repexi
    blandius elato surgant temone iugales
         5 efflantes roseum frenis spumantibus ignis
    iam nova germanis vestigia torqueat annus
    consulibus, laetique petant exordia menses.
    Scis genus Auchenium, nec te latuere potentes
    Amniadae, nam saepe soles ductoribus illis
         10 instaurare vias et cursibus addere nomen
    his neque per dubium pendet Fortuna favorem
    nec novit mutare vices, sed fixus in omnes
    cognatos procedit honos. Quemcumque require
    hac de stirpe virum: certum est de consule nasci.
         15 Per fasces numerantur avi semperque renata
    nobilitate virent, et prolem fata secuntur
    continuum simili servantia lege tenorem.
    Nec quisquam procerum temptat, licet aere vetusto
    floreat et claro cingatur Roma senatu,
         20 se iactare parem, sed prima sede relicta
    Aucheniis de iure licet certare secundo:
    haud secus ac tacitam Luna regnante per aethram
    sidereae cedunt acies, cum fratre recusso
    aemulus adversis flagraverit ignibus orbis;
         25 tum iubar Arcturi languet, tum fulva Leonis
    ira perit, Plaustro iam rara intermicat Arctos
    indignata tegi, iam caligantibus armis
    debilis Orion dextram miratur inertem.
    Quem prius adgrediar? Veteris quis facta Probini
         30 nesciat aut nimias laudes ignoret Olybri?
    Vivit adhuc conpletque vagis sermonibus aures
    gloria fusa Probi, quam non ventura silebunt
    lustra nec ignotam rapiet sub nube vetustas.
    Illum fama vehit trans aequora transque remotas
         35 Tethyos ambages Atlanteosque recessus.
    Audiit et gelido si quem Maeotica pascit
    sub Iove vel calido si quis coniunctus in axe
    nascentem te, Nile, bibit. Virtutibus ille
    Fortunam domuit numquamque levantibus alte
         40 intumuit rebus; sed mens circumflua luxu
    noverat intactum vitio servare rigorem.
    Hic non divitias nigrantibus abdidit antris
    nec tenebris damnavit opes; sed largior imbre
    sueverat innumeras hominum ditare catervas.
         45 Quippe velut denso currentia munera nimbo
    cernere semper erat, populis undare penates
    adsiduis, intrare inopes, remeare beatos.
    Praeceps illa manus fluvios superabat Hiberos
    aurea dona vomens si quis tellure revulsa
         50 sollicitis fodiens miratur collibus aurum:
    quantum stagna Tagi rudibus stillantia venis
    effluxere decus, quanto pretiosa metallo
    Hermi ripa micat, quantas per Lydia culta
    despumat rutilas dives Pactolus harenas.
         55 Non, mihi centenis pateant si vocibus ora
    multifidusque ruat centum per pectora Phoebus,
    acta Probi narrare queam, quot in ordine gentes
    rexerit, ad summi quotiens fastigia iuris
    venerit, Italiae late cum frena teneret
         60 Illyricosque sinus et quos arat Africa campos.
    Sed nati vicere patrem, solique merentur
    victores audire Probi. Non contigit illi
    talis honos, prima cum parte viresceret aevi,
    nec consul cum fratre fuit. Vos nulla fatigat
         65 cura diu maiora petens, non anxia mentem
    spes agit et longo tendit praecordia voto:
    coepistis quo finis erat. Primordia vestra
    vix pauci meruere senes, metasque tenetis
    ante genas dulces quam flos iuvenilis inumbret
         70 oraque ridenti lanugine vestiat aetas.
    Tu, precor, ignarum doceas, Parnasia, vatem,
    quis deus ambobus tanti sit muneris auctor.
    Postquam fulmineis inpellens viribus hostem
    belliger Augustus trepidas laxaverat Alpes
         75 Roma Probo cupiens dignas persolvere grates
    sedula pro natis dominum flexura rogando
    ire parat. Famuli currum iunxere volantem
    Impetus horribilisque Metus, qui semper agentem
    proelia cum fremitu Romam comitantur anhelo,
         80 sive petat Parthos seu cuspide turbet Hydaspen.
    Hic ligat axe rotas; hic sub iuga ferrea nectit
    cornipedes rigidisque docet servire lupatis.
    Ipsa, triumphatis quae possidet aethera regnis,
    adsilit innuptae ritus imitata Minervae.
         85 Nam neque caesariem crinali stringere cultu
    colla nec ornatu patitur mollire retorto;
    dextrum nuda latus, niveos exerta lacertos,
    audacem retegit mammam, laxumque coercens
    mordet gemma sinum; nodus, qui sublevat ensem
         90 album puniceo pectus discriminat ostro.
    Miscetur decori virtus pulcherque severo
    armatur terrore pudor, galeaeque minaci
    flava cruentarum praetenditur umbra iubarum,
    et formidato clipeus Titana lacessit
         95 lumine, quem tota variarat Mulciber arte:
    hic patris Mavortis amor fetusque notantur
    Romulei; pius amnis inest et belva nutrix;
    electro Thybris, pueri formantur in auro;
    fingunt aera lupam; Mavors adamante coruscat.
         100 Iam, simul emissis rapido velocior Euro
    fertur equis, stridunt Zephyri cursuque rotarum
    saucia dividuis clarescunt nubila sulcis.
    Nec traxere moras, sed lapsu protinus uno,
    quem poscunt, tetigere locum, qua fine sub imo
         105 angustant aditum curvis anfractibus Alpes
    claustraque congestis scopulis durissima tendunt,
    non alia reseranda manu, sed pervia tantum
    Augusto geminisque fidem mentita tyrannis.
    Semirutae turres avulsaque moenia fumant;
         110 crescunt in cumulum strages vallemque profundam
    aequavere iugis; stagnant inmersa cruore
    corpora; turbantur permixto funere Manes.
    Haud procul exhausto laetus certamine victor
    caespite gramineo consederat arbore fultus
         115 adclines umeros; dominum gavisa coronat
    terra suum, surguntque toris maioribus herbae.
    Sudor adhuc per membra calet creberque recurrit
    halitus et placidi radiant in casside vultus:
    qualis letifera populatus caede Gelonos
         120 procubat horrendus Getico Gradivus in Haemo;
    exuvias Bellona levat, Bellona tepentes
    pulvere solvit equos, inmensaque cornus in hastam
    porrigitur tremulisqe ferit splendoribus Hebrum.
    Ut stetit ante ducem discussas Roma per auras,
         125 conscia ter sonuit rupes et inhorruit atrum
    maiestate nemus. Prior hic 'o numen amicum'
    dux ait 'et legum genetrix longeque regendo
    circumfusa polo consorsque adiuncta Tonanti,
    dic agedum, quae causa viae? Cur deseris arces
         130 Ausonias caelumque tuum? Dic, maxima rerum!
    Non ego vel Libycos cessem tolerare vapores
    Sarmaticosve pati medio sub frigore Coros,
    si tu, Roma, velis; pro te quascumque per oras
    ibimus et nulla sub tempestate timentes
         135 solstitio Meroen, bruma temptabimus Histrum'.
    Tum regina refert: 'non me latet, inclute rector,
    quam tua pro Latio victricia castra laborent,
    nec quod servitium rursus furiaeque rebelles
    edomitae paribus sub te cecidere triumphis.
         140 Sed, precor, hoc donum cum libertate recenti
    adicias, si vera manet reverentia nostri.
    Sunt mihi pubentes alto de semine fratres,
    pignora cara Probi, festa quos luce creatos
    ipsa meo fovi gremio. Cunabula parvis
         145 ipsa dedi, cum matris onus Lucina beatum
    solveret et magnos proferrent sidera partus.
    His ego nec Decios pulchros fortesve Metellos
    praetulerim, non qui poenum domuere ferocem,
    Scipiadas Gallisque genus fatale Camillos.
         150 Pieriis pollent studiis multoque redundant
    eloquio; nec desidiis dapibusque paratis
    indulgere iuvat nec tanta licentia vitae
    arripit aut mores aetas lasciva relaxat:
    sed gravibus curis animum sortita senilem
         155 ignea longaevo frenatur corde iuventus.
    Illis, quam propriam ducunt ab origine, sortem
    oramus praebere velis annique futurum
    devoveas venientis iter. Non inproba posco,
    non insueta dabis: domus haec de more requirit.
         160 Adnue: sic nobis Scythicus famuletur Araxes,
    sic Rhenus per utrumque latus, Medisque subactis
    nostra Semiramiae timeant insignia turres;
    sic fluat adtonitus Romana per oppida Ganges'.
    Ductor ad haec: 'Optata iubes ultroque volentem,
         165 diva rogas; non haec precibus temptanda fuissent.
    Usque adeone meam condunt oblivia mentem,
    ut pigeat meminisse Probi, quo vindice totam
    vidimus Hesperiam fessasque resurgere gentes?
    Ante dabunt hiemes Nilum, per flumina damnae
         170 errabunt glacieque niger damnabitur Indus,
    ante Thyesteis iterum conterrita mensis
    intercisa dies refugos vertetur in ortus,
    quam Probus a nostro possit discedere sensu'.
    Dixerat et velox iam nuntius advolat urbem.
         175 Extemplo strepuere chori collesque canoris
    plausibus inpulsi septena voce resultant.
    Laetatur veneranda parens et pollice docto
    iam parat auratas trabeas cinctus micantes
    stamine, quod molli tondent de stipite Seres
         180 frondea lanigerae carpentes vellera silvae,
    et longum tenues tractus producit in aurum
    filaque concreto cogit squalere metallo.
    Qualis purpureas praebebat candida vestes
    numinibus Latona suis, cum sacra redirent
         185 ad loca nutricis iam non errantia Deli,
    illa feros saltus et desolata relinquens
    Maenala lassato certis venatibus arcu,
    Phoebus adhuc nigris rorantia tela venenis
    extincto Pythone ferens -- tunc insula notos
         190 lambit amica pedes ridetque Aegaeus alumnis
    lenior et blando testatur gaudia fluctu --:
    sic Proba praecipuo natos exornat amictu,
    quae decorat mundum, cuius Romana potestas
    fetibus augetur. Credas ex aethere lapsam
         195 stare Pudicitiam, vel sacro ture vocatam
    Iunonem Inachiis oculos advertere templis.
    Talem nulla refert antiquis pagina libris
    nec Latiae cecinere tubae nec Graia vetustas.
    Coniuge digna Probo; nam coetibus extat
         200 femineis, quantum superminet ille maritos.
    Ceu sibi certantes, sexus quid posset uterque,
    hunc legere torum. Taceat Nereida nuptam
    Pelion. O duplici fecundam consule matrem
    felicemque uterum, qui nomina parturit annis!
         205 Ut sceptrum gessere manu membrisque rigentes
    aptavere togas, signum dat summus hiulca
    nube Pater gratamque facem per inane rotantes
    prospera vibrati tonuerunt omnia nimbi.
    Accepit sonitus curvis Tiberinus in antris,
         210 ima valle sedens. Adrectis auribus haesit,
    unde repentinus caeli fragor. Ilicet herbis
    pallentes thalamos et structa cubilia musco
    deserit ac Nymphis urnam commendat erilem.
    Illi glauca nitent hirsuto lumina vultu
         215 caeruleis infecta notis, reddentia patrem
    Oceanum; crispo densantur gramine colla;
    vertice luxuriat toto crinalis harundo,
    quam neque fas Zephyris frangi nec sole perustam
    aestivo candore mori, sed vivida frondet
         220 aequaevum conplexa caput. Taurina levantur
    cornua temporibus raucos sudantia rivos;
    destillant per pectus aquae; frons hispida manat
    imbribus; in liquidos fontes se barba repectit.
    Palla graves umeros velat, quam neverat uxor
         225 Ilia percurrens vitreas sub gurgite telas.
    Est in Romuleo procumbens insula Thybri,
    qua medius geminas interfluit alveus urbes
    discretas subeunte freto, pariterque minantes
    ardua turrigerae surgunt in culmina ripae.
         230 Hic stetit et subitum prospexit ab aggere votum:
    unanimos fratres cuncto stipante senatu
    ire forum strictasque procul radiare secures
    atque uno biiuges tolli de limine fasces.
    Obstipuit visu suspensaque gaudia vocem
         235 oppressam tenuere die; mox inchoat ore:
    'Respice, si tales iactas aluisse fluentis,
    Eurota Spartane, tuis. Quid protulit aequum
    falsus olor, valido quamvis decernere caestu
    noverit et ratibus saevas arcere procellas?
         240 En nova Ledaeis suboles fulgentior astris,
    ecce mei cives, quorum iam Signifer optat
    adventum stellisque parat convexa futuris.
    Iam per noctivagos dominetur Olybrius axes
    pro Polluce rubens, pro Castore flamma Probini.
         245 Ipsi vela regent, ipsis donantibus auras
    navita tranquillo moderabitur aequore pinum.
    Nunc pateras libare deis, nunc solvere multo
    nectare corda libet. Niveos iam pandite coetus,
    Naides, et totum violis praetexite fontem.
         250 Mella ferant silvae; iam profluat ebrius amnis
    mutatis in vina vadis; iam sponte per agros
    sudent inriguae spirantia balsama venae.
    Currat qui sociae roget in convivia mensae
    indigenas fluvios, Italis quicumque suberrant
         255 montibus Alpinasque bibunt de more pruinas,
    Vulturnusque rapax et Nar vitiatus odoro
    sulphure tardatusque suis erroribus Ufens
    et Phaetonteae perpessus damna ruinae
    Eridanus flavaeque terens querceta Maricae
         260 Liris et Oebaliae qui temperat arva Galaesus.
    Semper honoratus nostris celebrabitur undis
    iste dies, semper dapibus recoletur opimis'.
    Sic ait et Nymphae patris praecepta secutae
    tecta parant epulis ostroque infecta corusco
         265 umida gemmiferis inluxit regia mensis.
    O bene signatum fraterno nomine tempus,
    o consanguineis felix auctoribus anne,
    incipe quadrifidum phoebi torquere laborem.
    Prima tibi procedat hiemps non frigore torpens,
         270 non canas vestita nives, non aspera ventis,
    sed tepido calefacta Noto; ver inde serenum
    protinus, et liquidi clementior aura Favoni
    pratis te croceis pingat; te messibus aestas
    induat, autumnusque madentibus ambiat uvis.
         275 Omni nobilior lustro tibi gloria soli
    contigit, exactum numquam memorata per aevum,
    germanos habuisse duces; te cuncta loquetur
    tellus; te variis scribent in floribus Horae,
    longaque perpetui ducent in saecula fasti.