Torna alla pagina filologica

Inviate i vostri commenti

 

 

 
CLAVDIANI


APONVS
(c. m. 26)

 

 
    Fons, Antenoreae vitam qui porrigis urbi
        fataque vicinis noxia pellis aquis,
    cum tua vel mutis tribuant miracula vocem,
        cum tibi plebeius carmina dictet honos
         5 et sit nulla manus, cuius non police ductae
        testentur memores prospera vota notae,
    nonne reus Musis pariter Nymphisque tenebor,
        si tacitus soli praetereare mihi?
    Indictum neque enim fas est a nate relinqui
       10     hunc qui tot populis provocat ora locum?
    alto colle minor, planis erectior arvis
        conspicuo clivus molliter orbe tumet,
    ardentis fecundus aquae. Quacumque cavernas
        perforat, offenso truditur igne latex.
       15 Spirat putre solum, conclusaque subter anhelo
        pumice rimosas perforat unda vias.
    Umida flammarum regio, Vulcania terrae
        ubera, sulphureae fervida regna plagae.
    Quis sterilem non credat humum? Fumantia vernant
       20     pascua, luxuriat gramine cocta silex,
    et, cum sic rigidae cautes fervore liquescant,
        contemptis audax ignibus herba viret.
    Praeterea grandes effosso marmore sulci
        saucia longinquo limite saxa secant.
       25 Herculei (sic fama refert) monstratur aratri
        semita, vel casus vomeris egit opus.
    In medio, pelagi late flagrantis imago,
        caerulus inmenso panditur ore lacus,
    ingenti fusus spatio; sed maior in altum
       30     intrat et arcanae rupis inane subit,
    densus nube sua tactuque inmitis et haustu,
        sed vitreis idem lucidus usque vadis.
    Consuluit natura sibi, ne tota lateret,
        admisitque oculos quo vetat ire calor.
       35 Turbidus inpulsu venti cum spargitur aer
        glaucaque fumiferae terga serenat aquae,
    tunc omnem liquidi vallem mirabere fundi,
        tum veteres hastae, regia dona, micant,
    quas inter nigrae tenebris obscurus harenae
       40     discolor abruptum flumen hiatus agit;
    apparent infra latebrae, quas gurges opacus
        inplet et abstrusos ducit in antra sinus;
    tum montis secreta patent, qui flexus in arcum
        aequora pendenti margine summa ligat.
       45 Viva coronatos adstringit scaena vapores,
        et levis exili cortice terra natat,
    calcantumque oneri numquam cessura virorum
        sustentat trepidum fida ruina pedem.
    Facta manu credas: sic levis circuit oras
       50     ambitus et tenuis perpetuusque riget.
    Haerent stagna lacu plenas aequantia ripas
        praescriptumque timent transiluisse modum;
    quod superat fluvius devexa rupe volutus
        egerit et campi dorsa recurva petit.
       55 Devehit exceptum nativo spina meatu;
        in patulas plumbi labitur inde vias;
    nullo cum strepitu madidis infecta favillis
        despumat niveum fistula cana salem.
    Multifidas dispergit opes artemque secutus,
       60     qua iussere manus, mobile torquet iter
    et iunctos rapido pontes subtermeat aestu
        adflatosque vago temperat igne tholos.
    Acrior interius rauci cum murmure saxi
        spumeus eliso pellitur amne vapor.
       65 Hinc pigras repetunt fessi sudore lacunas,
        frigora quis longae blanda dedere morae.
    Salve, Paeoniae largitor nobilis undae,
        Dardanii, salve, gloria magna soli,
    publica morborum requies, commune medentum
       70     auxilium, praesens numen, inempta salus.
    Seu ruptis inferna ruunt incendia ripis
        et nostro Phlegethon devius orbe calet,
    sulphuris in venas gelidus seu decidit amnis
        accensusque fluit, quod manifestat odor,
       75 sive pari flammas undarum lance rependens
        arbiter in foedus mons elementa vocat,
    ne cedant superata sibi, sed legibus aequis
        alterius vires possit utrimque pati:
    quidquid erit causae, quocumque emitteris ortu,
       80     non sine consilio currere certa fides.
    Quis casum meritis adscribere talibus audet,
        quis negat auctores haec statuisse deos?
    Ille pater rerum, qui saecula dividit astris,
        inter prima coli te quoque sacra dedit
       85 et fragilem nostri miseratus corporis usum
        telluri medicas fundere iussit aquas,
    Parcarumque colos exoratura severas
        flumina laxatis emicuere iugis.
    Felices, proprium qui te meruere, coloni,
       90     fas quibus est Aponon iuris habere sui.
    Non illis terrena lues corrupta nec Austri
        flamina nec saevo Sirius igne nocet,
    sed, quamvis Lachesis letali stamine damnet,
        inde sibi fati prosperiora petunt.
       95 Quod si forte malus membris exuberat umor
        languida vel nimio viscera felle virent,
    non venas reserant nec vulnere vulnera sanant
        pocula nec tristi gramine mixta bibunt:
    amissum lymphis reparant inpune vigorem
      100     pacaturque aegro luxuriante dolor.