Torna alla pagina filologica

Inviate i vostri commenti

 
CLAVDIANI


Carmina minora 9 - 16

 

 
9. HYSTRIX

 
  Audieram, memorande, tuas Stymphale, volucres
    spicula vulnifico quondam sparsisse volatu,
    nec mihi credibilis ferratae fabula pinnae
    visa diu. Datur ecce fides et cognitus hystrix
         5 Herculeas adfirmat aves. Os longius illi
  adsimulat porcum. Mentitae cornua saetae
    summa fronte rigent. Oculis rubet igneus ardor.
    Parva sub hirsuto catuli vestigia dorso.
    Hanc tamen exiguam miro natura tueri
         10 praesidio dignata feram: stat corpore toto
    silva minax, iaculisque rigens in proelia crescit
    picturata seges; corium cute fixa tenaci
    alba subit radix alternantesque colorum
    tincta vices spatiis internigrantibus exit
         15 in solidae speciem pinnae tenuataque furtim
  levis in extremum sese producit acumen.
    Sed non haec acies ritu silvestris echini
    fixa manet. Crebris propugnat iactibus ultro
    et longe sua membra tegit, tortumque per auras
         20 evolat excusso nativum missile tergo.
    Interdum fugiens Parthorum more sequentem
    vulnerat; interdum positis velut ordine castris
    terrificum densa mucronem verberat unda
    et consanguineis hastilibus asperat armos:
         25 militat omne ferae corpus vibrataque rauco
  terga fragore sonant. Stimulis accensa tubarum
    agmina conlatis credas confligere signis:
    tantus in angusto strepitus furit. Additur armis
    calliditas parcusque sui tumor iraque numquam
         30 prodiga telorum, caute contenta minari
    nec nisi servandae iactus inpendere vitae.
    Error abest: certum sollertia destinat ictum
    nil spatio fallente modum, servatque tenorem
    mota cutis doctique regit conamina nisus.
         35 Quid labor humanus tantum ratione sagaci
  proficit? Eripiunt trucibus Gortynia capris
    cornua; subiectis eadem lentescere cogunt
    ignibus; intendunt taurino viscere nervos;
    instruitur pinnis ferroque armatur harundo.
         40 Ecce brevis propriis munitur bestia telis
  externam nec quaerit opem; fert omnia secum:
    se pharetra, sese iaculo, sese utitur arcu.
    Unum animal cunctas bellorum possidet artes.
    Quod si omnis nostrae paulatim industria vitae
         45 fluxit ab exemplis, quidquid procul adpetit hostem,
  hinc reor inventum, morem hinc traxisse Cydonas
    bellandi Parthosque retro didicisse ferire
    prima sagittiferae pecudis documenta secutos.
   
   
     
    10. DE BIRRO CASTOREO

 
    Nominis umbra manet veteris; nam dicere birrum,  
       si Castor iuret, castoreum nequeo.  
    Sex emptus solidis! Quid sit, iam scire potestis:  
       si mihi nulla fides, credite vel pretio.  
   
   
     
    11. IN SEPVLCHRVM SPECIOSAE

 
    Pulchris stare diu Parcarum lege negatur.  
       Magna repente ruunt; summa cadunt subito.  
    Hic formosa iacet, Veneris sortita figuram,  
       egregiumque decus invidiam meruit.  
     
     
     
    12. DE BALNEIS QVINTIANIS
      QVAE IN VIA POSITA ERANT

 
    Fontibus in liquidis paulum requiesce, viator,  
       atque tuum rursus carpe refectus iter.  
    Lympharum dominum nimium miraberis, hospes,  
       inter dura viae balnea qui posuit.  
     
     
     
    13. IN PODAGRICVM
      QVI CARMINA SVA
      NON STARE DICEBAT

 
    Quae tibi cum pedibus ratio? Quid carmina culpas?  
       Scandere qui nescis, versiculos laceras!  
    " Claudicat hic versus, haec " inquis "syllaba nutat ",  
       atque nihil prorsus stare putas, podager.  
     
     
     
    14. AD MAXIMVM

 
    Dulcia dona mihi semper tu, Maxime, mittis,  
    et, quidquid mittis, mella putare decet.  
     
     
     
    15. DE PAVPERE AMANTE  
       
    Paupertas me saeva domat dirusque Cupido:  
       sed toleranda fames, non tolerandus amor.  
     
     
     
    16. DE EODEM

 
    Esuriens pauper telis incendor amoris.  
       Inter utrumque malum deligo pauperiem.