|
|
||
|
|
17. DE PIIS FRATRIBVS ET DE STATVIS EORVM QVAE SVNT APVD CATINAM
|
||||
| Aspice sudantes venerando pondere fratres, | ||||
| divino meritos semper honore coli, | ||||
| iusta quibus rapidae cessit reverentia flammae | ||||
| et mirata vagas reppulit Aetna faces. | ||||
| 5 | Conplexi manibus fultos cervice parentes | |||
| attollunt vultus adcelerantque gradus. | ||||
| Grandaevi gemina sublimes prole feruntur | ||||
| et cara notos inplicuere mora. | ||||
| Nonne vides ut saeva senex incendia monstret, | ||||
| 10 | ut trepido genetrix invocet ore deos? | |||
| Erexit formido comam, perque omne metallum | ||||
| fusus in attonito palluit aere tremor. | ||||
| In iuvenum membris animosus cernitur horror | ||||
| aeque oneri metuens inpavidusque sui. | ||||
| 15 | Reiectae vento chlamydes. Dextram exerit ille | |||
| contentus laeva sustinuisse patrem; | ||||
| ast illi duplices in nodum colligit ulnas | ||||
| cautior in sexu debiliore labor. | ||||
| Hoc quoque praeteriens oculis ne forte relinquas | ||||
| 20 | artificis tacitae quod meruere manus: | |||
| nam consanguineos eadem cum forma figuret, | ||||
| hic propior matri fit tamen, ille patri. | ||||
| Dissimiles annos sollertia temperat artis: | ||||
| alter in alterius redditur ore parens, | ||||
| 25 | et nova germanis paribus discrimina praebens | |||
| divisit vultus cum pietate faber. | ||||
| O bene naturae memores, documenta supernae | ||||
| iustitiae, iuvenum lumina, vota senum, | ||||
| qui spretis opibus medios properastis in ignes | ||||
| 30 | nil praeter sanctam tollere canitiem. | |||
| Haud equidem inmerito tanta virtute repressas | ||||
| Enceladi fauces obriguisse reor. | ||||
| Ipse redundantem frenavit Mulciber Aetnam, | ||||
| laederet exempli ne monumenta pii. | ||||
| 35 | Senserunt elementa fidem: patri adfuit aether | |||
| terraque maternum sedula iuvit onus. | ||||
| Quod si notus amor provexit in astra Laconas, | ||||
| Aenean Phrygio raptus ab igne pater, | ||||
| si vetus Argolicos inlustrat gloria fratres, | ||||
| 40 | qui sua materno colla dedere iugo, | |||
| cur non Amphinomo, cur non tibi, fortis Anapi, | ||||
| aeternum Siculus templa dicavit honos? | ||||
| Plura licet summae dederit Trinacria laudi, | ||||
| noverit hoc maius se genuisse nihil, | ||||
| 45 | nec doleat damnis quae devius intulit ardor, | |||
| nec gemat exustas igne furente domos: | ||||
| non potuit pietas flamma cessante probari; | ||||
| emptum est ingenti clade perenne decus. | ||||
| 18.
DE MVLABVS GALLICIS
|
||||
| Aspice morigeras Rhodani torrentis alumnas | ||||
| imperio nexas imperioque vagas, | ||||
| dissona quam varios flectant ad murmura cursus | ||||
| et certas adeant voce regente vias. | ||||
| 5 | Quamvis quaeque sibi nullis discurrat habenis | |||
| et pateant duro libera colla iugo, | ||||
| ceu constricta tamen servit patiensque laborum | ||||
| barbaricos docili concipit aure sonos. | ||||
| Absentis longinqua valent praecepta magistri | ||||
| 10 | frenorumque vicem lingua virilis agit. | |||
| Haec procul angustat sparsas spargitque coactas; | ||||
| haec sistit rapidas, haec properare facit. | ||||
| Laeva iubet? Laevo deducunt limite gressum. | ||||
| Mutavit strepitum? Dexteriora petunt. | ||||
| 15 | Nec vinclis famulae nec libertate feroces, | |||
| exutae laqueis, sub dicione tamen. | ||||
| Incessuque pares et fulvis pellibus hirtae | ||||
| esseda concordes multisonora trahunt. | ||||
| Miraris si voce feras pacaverit Orpheus, | ||||
| 20 | cum pronas pecudes Gallica verba regant? | |||
| 19.
EPISTVLA AD GENNADIVM EX PROCONSVLE
|
||||
| Italiae commune decus, Rubiconis amoeni | ||||
| incola, Romani fama secunda fori, | ||||
| Graiorum populis et nostro cognite Nilo | ||||
| (utraque gens fasces horret amatque tuos), | ||||
| 5 | carmina ieiunas poscis solantia fauces? | |||
| Testor amicitiam nulla fuisse domi. | ||||
| Nam mihi mox nidum pinnis confisa relinquunt | ||||
| et lare contempto non reditura volant. | ||||
| 20.
DE SENE VERONENSI
|
||||
| Felix, qui patriis aevum transegit in arvis, | ||||
| ipsa domus puerum quem videt, ipsa senem, | ||||
| qui baculo nitens in qua reptavit harena | ||||
| unius numerat saecula longa casae. | ||||
| 5 | Illum non vario traxit fortuna tumultu, | |||
| nec bibit ignotas mobilis hospes aquas; | ||||
| non freta mercator tremuit, non classica miles, | ||||
| non rauci lites pertulit ille fori. | ||||
| Indocilis rerum, vicinae nescius urbis, | ||||
| 10 | aspectu fruitur liberiore poli. | |||
| Frugibus alternis, non consule computat annum: | ||||
| autumnum pomis, ver sibi flore notat. | ||||
| Idem condit ager soles idemque reducit, | ||||
| metiturque suo rusticus orbe diem, | ||||
| 15 | ingentem meminit parvo qui germine quercum | |||
| aequaevumque videt consenuisse nemus, | ||||
| proxima cui nigris Verona remotior Indis | ||||
| Benacumque putat litora rubra lacum. | ||||
| Sed tamen indomitae vires firmisque lacertis | ||||
| 20 | aetas robustum tertia cernit avum. | |||
| erret et extremos alter scrutetur Hiberos: | ||||
| plus habet hic vitae,
plus habet ille viae.
|
||||
|
|
|
|