Torna alla pagina filologica

Inviate i vostri commenti

 
CLAVDIANI


Epistula ad Serenam
( c. m. 31 )

 

   
  Orphea cum primae sociarent numina taedae
       ruraque conpleret Thracia festus Hymen,
    certavere ferae picturataeque volucres
       dona suo vati quae potiora darent,
        5 quippe antri memores, cautes ubi saepe sonorae
     praebuerant dulci mira theatra lyrae:
    Caucaseo crystalla ferunt de vertice lynces,
       grypes Hyperborei pondera fulva soli;
    furatae Veneris prato per inane columbae
      10    florea conexis serta tulere rosis,
    fractaque nobilium ramis electra sororum
       cycnus oloriferi vexit ab amne Padi,
    et Nilo Pygmaea grues post bella remenso
       ore legunt rubri germina cara maris;
      15 venit et extremo Phoenix longaevus ab Euro
     adportans unco cinnama rara pede:
    nulla avium pecudumque fuit quae ferre negaret
       vectigal meritae coniugiale lyrae.
    Tunc opibus totoque Heliconis sedula regno
      20    ornabat propriam Calliopea nurum.
    Ipsam praeterea dominam stellantis Olympi
       ad nati thalamos ausa rogare parens.
    Nec sprevit regina deum, vel matris honore
       vel iusto vatis ducta favore pii,
      25 qui sibi carminibus totiens lustraverat aras
       Iunonis blanda numina voce canens
    proeliaque altisoni referens Phlegraea mariti,
       Titanum fractas Enceladique minas.  
    Ilicet adventu noctem dignata iugalem  
      30    addidit augendis munera sacra toris,  
    munera mortales non admittentia cultus,  
       munera quae solos fas habuisse deos.  
    Sed quod Threicio Iuno placabilis Orphei,  
       hoc poteris votis esse, Serena, meis.  
      35 Illius expectant famulantia sidera nutum:  
       sub pedibus regitur terra fretumque tuis.  
    Non ego, cum peterem, sollemni more procorum  
       promisi gregibus pascua plena meis,  
    nec quod mille mihi lateant sub palmite colles  
      40    fluctuet et glauca pinguis oliva coma,  
  nec quod nostra Ceres numerosa falce laboret  
     aurataeque ferant culmina celsa trabes.  
  Suffecit mandasse deam: tua littera nobis  
     et pecus et segetes et domus ampla fuit.  
      45 Inflexit soceros et maiestate petendi  
     texit pauperiem nominis umbra tui.  
    Quid non perficeret scribentis voce Serenae  
       vel genius regni vel pietatis amor?  
    Atque utinam sub luce tui contingeret oris  
      50    coniugis et castris et solio generi  
    optatum celebrare diem! Me iungeret auspex  
       purpura, me sancto cingeret aula choro,  
    et mihi quam scriptis desponderat ante puellam  
       coniugiis eadem pronuba dextra daret.  
      55 Nunc medium quoniam votis maioribus aequor  
       invidet et Lybicae dissidet ora plagae,  
    saltem absens, regina, fave reditusque secundos  
       adnue sidereo laeta supercilio.  
    Terrarum tu pande vias, tu mitibus Euris  
      60    aequora pacari prosperiora iube,  
    ut tibi Pierides doctumque fluens Aganippe  
       debita servato vota cliente canat.