|
|
||
|
|
|
|
40. EPISTVLA AD OLIBRIVM |
|||
| Quid rear, adfatus quod non mihi derigis ullos | ||||
| nec redit alterno pollice ducta salus? | ||||
| Scribendine labor? Sed cui tam prona facultas, | ||||
| carmina seu fundis seu Cicerone tonas? | ||||
| 5 | Cedere divitiis animi fortuna fatetur | |||
| et tantas oris copia vincit opes. | ||||
| An rarus qui scripta ferat? Quin tempore nullo | ||||
| cessant Flaminiae pulverulenta viae. | ||||
| Cum fluat ingenium, cum sit qui dicta reportet, | ||||
| 10 | quae, nisi contemnor, causa relicta tibi? | |||
| Despicis ergo tuum, si fas est credere, vatem, | ||||
| perfidus et spatio debilitatur amor? | ||||
| Excidimusne tibi? Lucem iam condet Hydaspes | ||||
| et Tartesiaco, Sol, oriere vado, | ||||
| 15 | candescet Geticis Meroe conversa pruinis | |||
| claraque se vetito proluet Ursa mari, | ||||
| et, si iam nostros fastidit Olybrius ignes, | ||||
| constat Oresteam nil valuisse fidem. | ||||
| Quin age rumpe moras solaturusque sodalem | ||||
| 20 | absens eloquio fertiliore doce, | |||
| crebraque facundo festinet littera cursu | ||||
| auribus atque animis insinuanda meis. | ||||
| Dignatus tenui Caesar scripsisse Maroni. | ||||
| Nec tibi dedecori sit mea Musa. Vale. | ||||
| 41.
EPISTVLA AD PROBINVM
|
||||
| Quem, precor, inter nos habitura silentia
finem? |
||||
| Quando dabit caras littera grata vices? | ||||
| Me timidum vel te potius dixisse superbum | ||||
| convenit? Alterius crimen utrumque tenet. | ||||
| 5 | Transfluxere dies et, dum scripsisse priorem | |||
| paenitet, aeternas itur in usque moras. | ||||
| Sed quid agam? Coepisse vetat reverentia vestri: | ||||
| hinc amor hortatur scribere. Vincat amor. | ||||
| "Fors iuvat audentes" prisci sententia vatis. | ||||
| 10 | Hac duce non dubitem te reticente loqui, | |||
| audax ut, si quid penitus peccasse videbor, | ||||
| arguar, ingrati non subiturus onus. | ||||
| Romanos bibimus primum te consule fontes | ||||
| et Latiae cessit Graia Thalia togae, | ||||
| 15 | incipiensque tuis a fascibus omina cepi | |||
| fataque debebo posteriora tibi. | ||||
| Ergo lacessitus tandem rescribe roganti, | ||||
| et patria florens sorte, Probine, vale. | ||||
|
|