|
|
||
|
|
42. DE APRO ET LEONE |
||||
| Torvus aper fulvusque leo coiere superbis | ||||
| viribus, hic saeta saevior, ille iuba. | ||||
| Hunc Mars, hunc laudat Cybele. Dominatur uterque | ||||
| montibus; Herculeus sudor uterque fuit. | ||||
| 43. IN CVRETIVM | ||||
| Fallaces vitreo stellas conponere mundo | ||||
| et vaga Saturni sidera saepe queri | ||||
| venturumque Iovem paucis promittere nummis | ||||
| Cureti genitor noverat Vranius. | ||||
| 5 | In prolem dilata ruunt periuria patris | |||
| et poenam merito filius ore luit; | ||||
| nam spurcos avidae lambit meretricis hiatus, | ||||
| consumens luxu flagitiisque domum, | ||||
| et quas fallacis collegit lingua parentis, | ||||
| 10 | has eadem nati lingua refundit opes. | |||
| 44. IN EVNDEM | ||||
| Si tua, Cureti, penitus cognoscere quaeris | ||||
| sidera, patre tuo certius ipse loquar. | ||||
| Quod furis, adversi dedit inclementia Martis; | ||||
| quod procul a Musis, debilis Arcas erat; | ||||
| 5 | quod turpem pateris iam cano podice morbum, | |||
| femineis signis Luna Venusque fuit; | ||||
| adtrivit Saturnus opes. Hoc prorsus in uno | ||||
| haereo: quae cunnum lambere causa facit? | ||||
| 45. DE CONCHA SERENAE | ||||
| Transferat huc liquidos fontes Heliconia Nais | ||||
| et patulo conchae divitis orbe fluat; | ||||
| namque latex doctae qui laverit ora Serenae | ||||
| ultra Pegaseas numen habebit aquas. | ||||
| 46.
DE CHLAMYDE ET FRENIS EQVI HONORIO AVGVSTO A SERENA MISSIS |
||||
| Non semper clipei metuendum gentibus orbem | ||||
| dilecto studiosa parens fabricabat Achilli, | ||||
| Lemnia nec semper supplex ardentis adibat | ||||
| antra dei, nato galeam factura comantem, | ||||
| 5 | sed placidos etiam cinctus et mitia pacis | |||
| ornamenta dabat, bello quibus ille peracto | ||||
| conspicuus reges inter fulgeret Achivos. | ||||
| Ipsa manu chlamydes ostro texebat et auro, | ||||
| frenaque quae volucrem Xanthum Baliumque decerent | ||||
| 10 | aequore quaesitis onerabat sedula gemmis. | |||
| At tibi diversis, princeps altissime, certant | ||||
| obsequiis soceri. Stilicho Mavortia confert | ||||
| munera, barbaricas strages Rhenique triumphos. | ||||
| Reginae contenta modum servare Serena | ||||
| 15 | in tua sollicitas urget velamina telas. | |||
| 47.
DE FRENO PHALERIS ET CINGVLO EQVI HONORIO AVGVSTO A SERENA MISSIS |
||||
| O felix sonipes, tanti cui frena mereri | ||||
| numinis et sacris licuit servire lupatis, | ||||
| seu tua per campos vento iuba lusit Hiberos, | ||||
| seu te Cappadocum gelida sub valle natantem | ||||
| 5 | Argaeae lavere nives, seu laeta solebas | |||
| Thessaliae rapido perstringere pascua cursu, | ||||
|
accipe regales cultus et crine superbus |
||||
| erecto virides spumis perfunde zmaragdos. | ||||
| Luxurient tumido gemmata monilia collo, | ||||
| 10 | nobilis auratos iam purpura vestiat armos, | |||
| et medium te zona liget variata colorum | ||||
| floribus et castae manibus sudata Serenae, | ||||
| Persarum gentile decus. Sic quippe laborat | ||||
| maternis studiis nec dedignatur equestres | ||||
| 15 | moliri phaleras, genero latura decorem. | |||
| 48. DE ZONA EQVI ARCADI | ||||
| Accipe, parva tuae, princeps venerande, sororis | ||||
| munera, quae manibus texuit ipsa suis, | ||||
| dumque auro phalerae, gemmis dum frena renident, | ||||
| hac uterum zona cinge frementis equi, | ||||
| 5 | sive illum Armeniis aluerunt gramina campis | |||
| turbidus Argaea seu nive lavit Halys, | ||||
| sanguineo virides morsu vexare zmaragdos | ||||
| et Tyrio dignum terga rubere toro. | ||||
| O quantum formae sibi conscius erigit armos | ||||
| 10 | spargit et excussis colla superba iubis! | |||
| Augescit brevitas doni pietate Serenae, | ||||
| quae volucres etiam fratribus ornat equos. | ||||
|
|