Torna alla pagina filologica

Inviate i vostri commenti

 

CLAVDIANI


GIGANTOMACHIA
LATINA

(c. m. 53)

 
       
       
  Terra parens quondam caelestibus invida regnis
    Titanumque simul crebros miserata dolores
    omnia monstrifero conplebat Tartara fetu,
    invisum genitura nefas, Phlegramque retexit
      5 tanta prole tumens et in aethera protulit hostes.
    Fit sonus: erumpunt Erebo necdumque creati
    iam dextras in bella parant superosque lacessunt
    stridula volventes gemino vestigia lapsu.
    Pallescunt subito stellae flectitque rubentes
      10 Phoebus equos docuitque timor revocare meatus.
    Oceanum petit Arctos inocciduique Triones
    occasum didicere pati. Tum fervida natos
    talibus hortatur genetrix in proelia dictis:
    "O pubes domitura deos, quodcumque videtis,
      15 pugnando dabitur; praestat victoria mundum.
    Sentiet ipse meas tandem Saturnius iras,
    cognoscet quid Terra potest, si viribus ullis
    vincor, si Cybele nobis meliora creavit.
         Cur nullus Telluris honos? Cur semper acerbis
      20 me damnis urgere solet? Quae forma nocendi
  defuit? Hinc volucrem vivo sub pectore pascit
    infelix Scythica fixus convalle Prometheus;
    hinc Atlantis apex flammantia pondera fulcit
    et per canitiem glacies asperrima durat.
      25 Quid dicam Tityon, cuius sub vulture saevo
    viscera nascuntur gravibus certantia poenis?
    Sed vos, o tandem veniens exercitus ultor,
    solvite Titanas vinclis, defendite matrem.
    Sunt freta, sunt montes: nostris ne parcite membris;
      30 in Iovis exitium telum non esse recuso.
    Ite, precor, miscete polum, rescindite turres
    sidereas. Rapiat fulmen sceptrumque Typhoeus;
    Enceladi iussis mare serviat; Otus habenas
    Aurorae pro Sole regat; te Delphica laurus
      35 stringat, Porphyrion, Cirrhaeaque templa teneto".
    His ubi consiliis animos elusit inanes,
    iam credunt vicisse deos mediisque revinctum
    Neptunum traxisse fretis; hic sternere Martem
    cogitat, hic Phoebi laceros divellere crines;
      40 hic sibi promittit Venerem speratque Dianae
    coniugium castamque cupit violare Minervam.
    Interea superos praenuntia convocat Iris,
    qui fluvios, qui stagna colunt, cinguntur et ipsi
    auxilio Manes; nec te, Proserpina, longe
      45 umbrosae tenuere fores; rex ille silentum
    Lethaeo vehitur curru lucemque timentes
    insolitam mirantur equi trepidoque volatu
    spissas caeruleis tenebras e naribus efflant.
    Ac, velut hostilis cum machina terruit urbem,
      50 undique concurrunt arcem defendere cives,
    haud secus omnigenis coeuntia numina turmis
    ad patrias venere domos. Tum Iuppiter infit:
    "O numquam peritura cohors, o debita semper
    caelo progenies, nullis obnoxia fatis,
      55 cernitis ut nostrum Tellus coniuret in orbem
    prole nova dederitque alios interrita partus?
    Ergo quot dederit natos, tot funera matri
    reddamus. Longo maneat per saecula luctu,
    tanto pro numero paribus damnata sepulchris".
      60 Iam tuba nimborum sonuit, iam signa ruendi
    his Aether, his Terra dedit, confusaque rursus
    pro domino Natura timet. Discrimina rerum
    miscet turbo potens: nunc insula deserit aequor,
    nunc scopuli latuere mari. Quot litora restant
      65 nuda! Quot antiquas mutarunt flumina ripas!
    Hic rotat Haemoniam praeduris viribus Oeten;
    hic iuga conixus manibus Pangaea coruscat;
    hunc armat glacialis Athos; hoc Ossa movente
    tollitur; hic Rhodopen Hebri cum fonte revellit
      70 et socias truncavit aquas summaque levatus
    rupe Giganteos umeros inrorat Enipeus:
    subsidit patulis Tellus sine culmine campis,
    in natos divisa suos. Horrendus ubique
    it fragor et pugnae spatium discriminat aer.
      75 Primus terrificum Mavors non segnis in agmen
    Odrysios inpellit equos, quibus ille Gelonos
    sive Getas turbare solet: splendentior igni
    aureus ardescit clipeus, galeamque nitentes
    arrexere iubae. Tum concitus ense Pelorum
      80 transigit adverso, femorum qua fine volutus
    duplex semiferi conectitur ilibus anguis,
    atque uno ternas animas interficit ictu.
    Dum superinsultans avidus languentia curru
    membra terit multumque rotae sparsere cruoris,
      85 accurrit pro fratre Mimans Lemnumque calentem,
    cum lare Vulcani spumantibus eruit undis,
    et prope torsisset, si non Mavortia cuspis
    ante terebrato cerebrum fudisset ab ore.
    Ille, viro toto moriens, serpentibus imis
      90 vivit adhuc stridore ferox et parte rebelli
    victorem post fata petit. Tritonia virgo
    prosilit ostendens rutila cum Gorgone pectus;
    aspectu contenta suo non utitur hasta
    (nam satis est vidisse semel) primumque furentem
      95 longius in faciem saxi Pallanta reformat.
    Ille procul subitis fixus sine vulnere nodis
    ut se letifero sensit durescere visu
    (et steterat iam paene lapis), "Quo vertimur?" inquit,
    "Quae serpit per membra silex? Quis torpor inertem    
    100 marmorea me peste ligat?". Vix pauca locutus,
    quod timuit, iam totus erat; saevusque Damastor,
    ad depellendos iaculum cum quaereret hostes,
    germani rigidum misit pro rupe cadaver.
    Hic vero interitum fratris miratus Echion,
    105 inscius auctorem dum vult temptare nocendo,
    te, dea, respexit, solam quam cernere nulli
    bis licuit. Meruit sublata audacia poenas
    et didicit cum morte deam. Sed turbidus ira
    Palleneus, oculis aversa tuentibus atrox,
    110 ingreditur caecasque manus in Pallada tendit.
    Hunc mucrone ferit dea comminus; ac simul angues
    Gorgoneo riguere gelu corpusque per unum
    pars moritur ferro, partes periere videndo.
    Ecce autem medium spiris delapsus in aequor
    115 Porphyrion trepidam conatur rumpere Delon,
    scilicet ad superos ut torqueat inprobus axes.
    Horruit Aegaeus; stagnantibus exilit antris
    longaevo cum patre Thetis desertaque mansit
    regia Neptuni famulis veneranda profundis.
    120 Exclamant placidae Cynthi de vertice Nymphae,
    Nymphae quae rudibus Phoebum docuere sagittis
    errantes agitare feras primumque gementi
    Latonae struxere torum, cum lumina caeli
    parturiens geminis ornaret fetibus orbem.
    125 Inplorat Paeana suum conterrita Delos
    auxiliumque rogat: "Si te gratissima fudit
    in nostros Latona sinus, succurre precanti.
    En iterum convulsa feror".