Torna alla pagina filologica

Inviate i vostri commenti

 
CLAVDIANI


De Salvatore
( c. m. 32 )

 


Christe potens rerum, redeuntis conditor aevi,
vox summi sensusque dei, quem fudit ab alta
mente pater tantique dedit consortia regni,
inpia qui nostrae domuisti crimina vitae
     5 passus corporea mundi vestire figura
adfarique palam populos hominemque fateri
quemque utero inclusum Mariae mox numine viso
virginei timuere sinus, innuptaque mater
arcano stupuit conpleri viscera partu
     10 auctorem paritura suum (mortalia corda
artificem texere poli, mundique repertor
pars fuit humani generis, latuitque sub uno
pectore, qui totum late conplectitur orbem,
et qui non spatiis terrae, non aequoris unda,
     15 non capitur caelo, parvos confluxit in artus);
quin et supplicii nomen nexusque subisti
ut nos subriperes leto mortemque fugares
morte tua, mox aetherias evectus in auras
purgata repetens laetum tellure parentem:
     20 Augustum foveas, festis ut saepe diebus
annua sinceri celebret ieiunia sacri.