Torna alla pagina filologica

Inviate i vostri commenti

 

CLAVDIANI

INVECTIVA
IN EVTROPIVM

Liber I

 
 
Semiferos partus metuendaque pignora matri
    moenibus et mediis auditum nocte luporum
    murmur et attonito pecudes pastore locutas
    et lapidum diras hiemes nimboque minacem
       5 sanguineo rubuisse Iovem puteosque cruore
    mutatos binasque polo concurrere lunas
    et geminos soles mirari desinat orbis:
    omnia cesserunt eunucho consule monstra.
    Heu terrae caelique pudor! Trabeata per urbes
       10 ostentatur anus titulumque effeminat anni.
    Pandite, pontifices, Cumanae carmina vatis,
    fulmineos sollers Etruria consulat ignes
    inmersumque nefas fibris exploret haruspex.
    Quae nova portendunt superi? Nilusne meatu
       15 devius et nostri temptat iam transfuga mundi
    se rubro miscere mari? Ruptone Niphate
    rursus barbaricis Oriens vastabitur armis?
    An morbi ventura lues? An nulla colono
    responsura seges? Quae tantas expiet iras
       20 victima? Quo diras iugulo placabimus aras?
    Consule lustrandi fasces ipsoque litandum
    prodigio; quodcumque parant hoc omine fata,
    Eutropius cervice luat. Sic omnia volvis?
    Hoc regni, Fortuna, tenes? Quaenam ista iocandi
       25 saevitia? Humanis quantum bacchabere rebus?
    Si tibi servili placuit foedare curules
    crimine, procedat laxata compede consul,
    rupta Quirinales sumant ergastula cinctus:
    da saltem quemcumque virum. Discrimina quaedam
       30 sunt famulis splendorque suus, maculamque minorem
    condicionis habet, domino qui vixerit uno.
    Si pelagi fluctus, Libyae si discis harenas,
    Eutropii numerabis eros. Quot iura, quot ille
    mutavit tabulas vel quanta vocabula vertit!
       35 Nudatus quotiens, medicum dum consulit emptor,
    ne qua per occultum lateat iactura dolorem!
    Omnes paenituit pretii venumque redibat,
    dum vendi potuit. Postquam deforme cadaver
    mansit et in rugas totus defluxit aniles,
       40 iam specie doni certatim limine pellunt
    et foedum ignaris properant obtrudere munus.
    Tot translata iugis summisit colla, vetustum
    servitium semperque novum, nec destitit umquam,
    saepe tamen coepit. Cunabula prima cruentis
       45 debita suppliciis; rapitur castrandus ab ipso
    ubere; suscipiunt matris post viscera poenae.
    Advolat Armenius certo mucrone recisos
    edoctus mollire mares damnoque nefandum
    aucturus pretium; fecundum corporis ignem
       50 sedibus exhaurit geminis unoque sub ictu
    eripit officiumque patris nomenque mariti.
    Ambiguus vitae iacuit, penitusque supremum
    in cerebrum secti traxerunt frigora nervi.
    Laudemusne manum, quae vires abstulit hosti,
       55 an potius fato causam tribuisse queramur?
    Profuerat mansisse virum; felicior extat
    opprobrio; serviret adhuc, si fortior esset.
    Inde per Assyriae trahitur commercia ripae;
    hinc fora venalis Galata ductore frequentat
       60 permutatque domes varias. Quis nomina possit
    tanta sequi? Miles stabuli Ptolemaeus in illis
    notior: hic longo lassatus paelicis usu
    donat Arinthaeo; neque enim iam dignus haberi
    nec maturus emi. Cum fastiditus abiret,
       65 quam gemuit, quanto planxit divortia luctu!
    “Haec erat, haec, Ptolemaee, fides? Hoc profuit aetas
    in gremio consumpta tuo lectusque iugalis
    et ducti totiens inter praesepia somni?
    Libertas promissa perit? Viduumne relinquis
       70 Eutropium tantasque premunt oblivia noctes,
    crudelis? Generis pro sons durissima nostri!
    Femina, cum senuit, retinet conubia partu,
    uxorisque decus matris reverentia pensat.
    Nos Lucina fugit, nec pignore nitimur ullo
       75 Cum forma dilapsus amor; defloruit oris
    gratia. Qua miseri scapulas tutabimur arte?
    Qua placeam ratione senex?”. Sic fatus avitum
    adgreditur lenonis opus: nec segnis ad artem
    mens erat officiique capax omnesque pudoris
       80 hauserat insidias. Custodia nulla tuendo
    fida toro; nulli poterant excludere vectes:
    ille vel aerata Danaen in turre latentem
    eliceret. Fletus domini fingebat amantis,
    indomitasque mora, pretio lenibat avaras
       85 lascivasque iocis; non blandior ullus euntis
    ancillae tetigisse latus leviterque reductis
    vestibus occulto crimen mandare susurro,
    nec furtis quaesisse locum nec fraude reperta
    cautior elusi fremitus vitare mariti.
       90 Haud aliter iuvenum flammis Ephyreia Lais
    e gemino ditata mari, cum serta refundit
    canities, cum turba procax noctisque recedit
    ambitus et raro pulsatur ianua tactu
    seque reformidat speculo damnante senectus,
       95 stat tamen atque alias succingit lena ministras
    dilectumque diu quamvis longaeua lupanar
    circuit et retinent mores quod perdidit aetas.
    Hinc honor Eutropio; cumque omnibus unica virtus
    esset in eunuchis thalamos servare pudicos,
     100 solus adulteriis crevit. Nec verbera tergo
    cessavere tamen, quotiens decepta libido
    irati caluisset eri, frustraque rogantem
    iactantemque suos tot iam per lustra labores
    dotalem genero nutritoremque puellae
     105 tradidit. Eous rector consulque futurus
    pectebat dominae crines et saepe lavanti
    nudus in argento lympham gestabat alumnae;
    et cum se rapido fessam proiecerat aestu,
    patricius roseis pavonum ventilat alis.
     110 Iamque aevo laxata cutis, sulcisque genarum
    corruerat passa facies rugosior uva:
    flava minus presso finduntur vomere rura,
    nec vento sic vela tremunt. Miserabile turpes
    exedere caput tineae; deserta patebant
     115 intervalla comae: qualis sitientibus arvis
    arida ieiunae seges interlucet aristae
    vel qualis gelidis pluma labente pruinis
    arboris inmoritur trunco brumalis hirundo.
    Scilicet ut trabeis iniuria cresceret olim,
     120 has in fronte notas, hoc dedecus addidit oris
    luxuriae Fortuna suae. Cum pallida nudis
    ossibus horrorem dominis praeberet imago
    decolor et macies occursu laederet omnes,
    aut pueris latura metus aut taedia mensis
     125 aut crimen famulis aut procedentibus omen,
    et nihil exhausto caperent in stipite lucri
    (sternere quippe toros vel caedere ligna culinae
    membra negant; aurum, vestes, arcana tueri
    mens infida vetat; quis enim committere vellet
     130 lenoni thalamum?), tandem ceu funus acerbum
    infaustamque suis trusere penatibus umbram.
    Contemptu iam liber erat: sic pastor obesum
    lacte canem ferroque ligat pascitque revinctum,
    dum validus servare gregem vigilique rapaces
     135 latratu terrere lupos; cum tardior idem
    iam scabie laceras deiecit sordidus aures,
    solvit et exuto lucratur vincula collo.
    Est ubi despectus nimius iuvat. Undique pulso
    per cunctas licuit fraudes inpune vagari
     140 et fatis aperire viam. Pro quisquis Olympi
    summa tenes, tantone libet mortalia risu
    vertere? Qui servi non est admissus in usum,
    suscipitur regnis, et quem privata ministrum
    dedignata domus, moderantem sustinet aula.
     145 Ut primum vetulam texere palatia vulpem,
    quis non ingemuit? Quis non inrepere sacris
    obsequiis doluit totiens venale cadaver?
    Ipsi quin etiam tali consorte fremebant
    regales famuli, quibus est inlustrior ordo
     150 servitii, sociumque diu sprevere superbi.
    Cernite, quem Latiis poscant adnectere fastis:
    cuius et eunuchos puduit! Sed vilior ante
    obscurae latuit pars ignotissima turbae,
    donec Abundanti furiis - qui rebus Eois
     155 exitium primoque sibi produxit - ab imis
    evectus thalamis summos invasit honores.
    Quam bene dispositum terris, ut dignus iniqui
    fructus consilii primis auctoribus instet!
    Sic multos fluvio vates arente per annos
     160 hospite qui caeso monuit placare Tonantem
    inventas primus Busiridis imbuit aras
    et cecidit saevi, quod dixerat, hostia sacri;
    sic opifex tauri tormentorumque repertor,
    qui funesta novo fabricaverat aera dolori,
     165 primus inexpertum Siculo cogente tyranno
    sensit opus docuitque suum mugire iuvencum.
    Nullius Eutropius, quam qui se protulit, ante
    direptas possedit opes nullumque priorem
    perculit exilio solumque hoc rite peregit,
     170 auctorem damnare suum. Postquam obsitus aevo
    semivir excelsam rerum sublatus in arcem,
    quod nec vota pati nec fingere somnia possent,
    vidit sub pedibus leges subiectaque colla
    nobilium tantumque sibi permittere fata,
     175 qui nihil optasset plus libertate mereri,
    iam iam dissimulat dominos alteque tumescunt
    serviles animi. Procerum squalore repletus
    carcer et exulibus Meroe campique gemiscunt
    Aethiopum; poenis hominum plaga personat ardens;
     180 Marmaricus claris violatur caedibus Hammon.
    Asperius nihil est humili cum surgit in altum:
    cuncta ferit dum cuncta timet, desaevit in omnes
    ut se posse putent, nec belua taetrior ulla
    quam servi rabies in libera terga furentis;
     185 agnoscit gemitus et poenae parcere nescit,
    quam subiit, dominique memor quem verberat odit.
    Adde quod eunuchus nulla pietate movetur
    nec generi natisve cavet. Clementia cunctis
    in similes, animosque ligant consortia damni;
     190 iste nec eunuchis placidus. Sed peius in aurum
    aestuat; hoc uno fruitur succisa libido.
    Quid nervos secuisse iuvat? Vis nulla cruentam
    castrat avaritiam. Parvis exercita furtis
    quae vastare penum neclectaque sueverat arcae
     195 claustra remoliri, nunc uberiore rapina
    peccat in orbe manus. Quidquid se Tigris ab Haemo
    dividit, hoc certa proponit merce locandum,
    institor imperii, caupo famosus honorum.
    Hic Asiam villa pactus regit; ille redemit
     200 coniugis ornatu Syriam; dolet ille paterna
    Bithynos mutasse domo. Subfixa patenti
    vestibulo pretiis distinguit regula gentes.
    Tot Galatae, tot Pontus eat, tot Lydia nummis;
    si Lyciam tenuisse velis, tot milia ponas,
     205 si Phrygas, adde parum. Propriae solacia sorti
    communes vult esse notas et venditus ipse
    vendere cuncta cupit. Certantum saepe duorum
    diversum suspendit onus; cum pondere iudex
    vergit, et in geminas nutat provincia lances.
     210 Non pudet heu, superi, populos venire sub hasta?
    Vendentis certe pudeat. Quid iure sepulto
    mancipium tot regna tenet, tot distrahit urbes?
    Pollentem solo Croesum victoria Cyri
    fregit ut eunucho flueret Pactolus et Hermus?
     215 Attalus heredem voluit te, Roma, relinqui,
    restitit Antiochus praescripto margine Tauri,
    indomitos curru Servilius egit Isauros
    et Pharos Augusto iacuit vel Creta Metello,
    ne non Eutropio quaestus numerosior esset?
     220 In mercem veniunt Cilices, Iudaea, Sophene,
    Romanusque labor Pompeianique triumphi.
    Quo struis hos auri cumulos? Quae pignora tantis
    succedent opibus? Nubas ducasve licebit:
    numquam mater eris, numquam pater; hoc tibi ferrum,
     225 hoc natura negat. Te grandibus India gemmis,
    te foliis Arabes ditent, te vellere Seres:
    nullus inops adeo, nullum sic urget egestas
    ut velit Eutropii fortunam et membra pacisci.
    Iamque oblita sui nec sobria divitiis mens
     230 inversas leges hominumque negotia ludit.
    Iudicat eunuchus; quid iam de consule miror?
    Prodigium, quodcumque gerit. Quae pagina lites
    sic actas meminit? Quibus umquam saecula terris
    eunuchi videre forum? Sed ne qua vacaret
     235 pars ignominia neu quid restaret inausum,
    arma etiam violare parat portentaque monstris
    aggerat et secum petulans amentia certat.
    Erubuit Mavors aversaque risit Enyo
    dedecus Eoum, quotiens intenta sagittis
     240 et pharetra fulgens anus exercetur Amazon,
    arbiter aut quotiens belli pacisque recurrit
    adloquiturque Getas. Gaudet cum viderit hostis
    et sentit iam desse viros. Incendia fumant,
    muris nulla fides, squalent populatibus agri
     245 et medio spes sola mari. Trans Phasin aguntur
    Cappadocum matres, stabulisque abducta paternis
    Caucaseas captiva bibunt armenta pruinas
    et Scythicis mutant Argaei pabula silvis.
    Extra Cimmerias, Taurorum claustra, paludes
     250 flos Syriae seruit. Spoliis nec sufficit atrox
    barbarus; in caedem vertunt fastidia praedae.
    Ille tamen (quid enim servum mollemque pudebit?
    Aut quid in hoc poterit vultu flagrare ruboris?)
    pro victore redit; truncum vexilla secuntur
     255 et turmae similes eunuchorumque manipli,
    Hellespontiacis legio dignissima signis.
    Obvius ire cliens defensoremque reversum
    conplecti. Placet ipse sibi laxasque laborat
    distendisse genas fictumque inflatus anhelat,
     260 pulvere respersus tineas et sordibus ora
    squalidior, verbisque sonat plorabile quiddam
    ultra nequitiam fractis et proelia narrat
    perque suam tremula testatur voce sororem
    defecisse vagas ad publica commoda vires;
     265 cedere livori nec sustentare procellas
    invidiae; mergique fretis spumantibus orat.
    Exoretque utinam! Dum talia fatur, ineptas
    detergit lacrimas atque inter singula dicta
    flebile suspirat: qualis venit arida socrus
     270 longinquam visura nurum; vix lassa resedit
    et iam vina petit. Quid te, turpissima, bellis
    inseris aut saevi pertempta Pallada campi?
    Tu potes alterius studiis haerere Minervae,
    tu telas, non tela, pati, tu stamina nosse,
     275 tu segnes operum sollers urgere puellas
    et niveam dominae pensis involvere lanam.
    Vel, si sacra placent, habeas pro Marte Cybelen;
    rauca Celaenaeos ad tympana disce furores.
    Cymbala ferre licet pectusque inlidere pinu
     280 inguinis et reliquum Phrygiis abscidere cultris.
    Arma relinque viris. Geminam quid dividis aulam
    conarisque pios odiis committere fratres?
    Te magis, ah demens, veterem si respicis artem,
    conciliare decet. Gestis pro talibus annum
     285 flagitet Eutropius, ne quid non polluat unus,
    dux acies, iudex praetoria, tempora consul!
    Nil adeo foedum, quod non exacta vetustas
    ediderit longique labor commiserit aevi.
    Oedipodes matrem, natam duxisse Thyestes
     290 cantatur, peperit fratres Iocasta marito
    et Pelopea sibi. Thebas ac funera Troiae
    tristis Erecthei deplorat scaena theatri.
    In volucrem Tereus, Cadmus se vertit in anguem;
    Scylla novos mirata canes. Hunc arbore figit,
     295 elevat hunc pluma, squamis hunc fabula vestit,
    hunc solvit fluvio. Numquam spado consul in orbe
    nec iudex ductorve fuit. Quodcumqve virorum
    est decus, eunuchi scelus est. Exempla creantur
    quae socci superent risus luctusque cothurni.
     300 Quam pulcher conspectus erat, cum tenderet artus
    exangues onerare toga cinctuque gravatus
    indutoque senex obscaenior iret in auro:
    humani qualis simulator simius oris,
    quem puer adridens pretioso stamine Serum,
     305 velavit nudasque nates ac terga reliquit,
    ludibrium mensis; erecto pectore dives
    ambulat et claro sese deformat amictu.
    Candida pollutos comitatur curia fasces,
    forsitan et domini. Praebet miracula lictor
     310 consule nobilior, libertatemque daturus,
    quam necdum meruit, scandit sublime tribunal
    atque inter proprias laudes Aegyptia iactat
    somnia prostratosque canit se vate tyrannos.
    Scilicet in dubio vindex Bellona pependit,
     315 dum spado Tiresias enervatusque Melampus
    reptat ab extremo referens oracula Nilo.
    Obstrepuere avium voces, exhorruit annus
    nomen, et insanum gemino proclamat ab ore
    eunuchumque vetat fastis accedere Ianus.
     320 Sumeret inlicitos etenim si femina fasces,
    esset turpe minus. Medis levibusque Sabaeis
    imperat hic sexus, reginarumque sub armis
    barbariae pars magna iacet: gens nulla probatur,
    eunuchi quae sceptra ferat. Tritonia, Phoebe,
     325 Terra, Ceres, Cybele, Iuno, Latona coluntur:
    eunuchi quae templa dei, quas vidimus aras?
    Inde sacerdotes; haec intrat pectora Phoebus;
    inde canunt Delphi; Troianam sola Minervam
    virginitas Vestalis adit flammasque tuetur:
     330 hi nullas meriti vittas semperque profani.
    Nascitur ad fructum mulier prolemque futuram:
    hoc genus inventum est ut serviat. Herculis arcu
    concidit Hippolyte; Danai fugere bipennem,
    Penthesilea, tuam; claras Karthaginis arces
     335 creditur et centum portis Babylona superbam
    femineus struxisse labor: quid nobile gessit
    eunuchus? Quae bella tulit? Quas condidit urbes?
    Illas praeterea rerum natura creavit,
    hos fecere manus: seu prima Semiramis astu
     340 Assyriis mentita virum, ne vocis acutae
    mollities levesve genae se prodere possent,
    hos sibi coniunxit similes; seu Parthica ferro
    luxuries vetuit nasci lanuginis umbram
    servatoque diu puerili flore coegit
     345 arte retardatam Veneri servire iuventam.
    Fama prius falso similis vanoque videri
    ficta ioco; levior volitare per oppida rumor
    riderique nefas: veluti nigrantibus alis
    audiretur olor, corvo certante ligustris.
     350 Atque aliquis gravior morum "Si talibus" inquit
    "creditur et nimiis turgent mendacia monstris,
    iam testudo volat, profert iam cornua vultur;
    prona petunt retro fluvii iuga; Gadibus ortum
    Carmani texere diem; iam frugibus aptum
     355 aequor et adsuetum silvis delphina videbo,
    iam cocleis homines iunctos et quidquid inane
    nutrit Iudaicis quae pingitur India velis".
    Subicit et mixtis salibus lascivior alter:
    "Miraris? Nihil est, quod non in pectore magnum
     360 concipit Eutropius. Semper nova, grandia semper
    diligit et celeri degustat singula sensu.
    Nil timet a tergo; vigilantibus undique curis
    nocte dieque patet; lenis facilisque moveri
    supplicibus mediaque tamen mollissimus ira
     365 nil negat et sese vel non poscentibus offert.
    Quidlibet ingenio subigit traditque fruendum;
    quidquid amas, dabit illa manus; communiter omni
    fungitur officio gaudetque potentia flecti.
    Hoc quoque conciliis peperit meritoque laborum,
     370 accipit et trabeas argutae praemia dextrae".
    Postquam vera fides facinus vulgavit Eoum
    gentibus et Romae iam certius inpulit aures,
    "Eutropiumne etiam nostra dignabimur ira?
    Hic quoque Romani meruit pars esse doloris?".
     375 Sic effata rapit caeli per inania cursum
    diva potens unoque Padum translapsa volatu
    castra sui rectoris adit. Tum forte decorus
    cum Stilichone gener pacem inplorantibus ultro
    Germanis responsa dabat, legesque Chaucis
     380 arduus et flavis signabat iura Suebis.
    His tribuit reges, his obside foedera sancit
    indicto; bellorum alios transcribit in usus,
    militet ut nostris detonsa Sygambria signis.
    Laeta subit Romam pietas et gaudia paene
     385 moverunt lacrimas tantoque exultat alumno:
    sic armenta suo iam defensante iuvenco
    celsius adsurgunt erectae cornua matri,
    sic iam terribilem stabulis dominumque ferarum
    crescere miratur genetrix Massyla leonem.
     390 Dimovit nebulam iuvenique apparuit ingens.
    Tum sic orsa loqui: "Quantum te principe possim,
    non longinqua docent, domito quod Saxone Tethys
    mitior et fracto secura Britannia Picto:
    ante pedes humili Franco tristique Suebo
     395 perfruor et nostrum video, Germanice, Rhenum.
    Sed quid agam? Discors Oriens felicibus actis
    invidet atque alio Phoebi de cardine surgunt
    crimina, ne toto conspiret corpore regnum.
    Gildonis taceo magna cum laude receptam
     400 perfidiam et fretos Eoo robore Mauros.
    Quae suscepta fames, quantum discriminis urbi,
    ni tua vel soceri numquam non provida virtus
    Australem Arctois pensasset frugibus annum!
    Invectae Rhodani Tiberina per ostia classes
     405 Cinyphiisque ferax Araris successit aristis.
    Teutonicus vomer Pyrenaeique iuvenci
    sudavere mihi; segetes mirantur Hiberas
    horrea; nec Libyae senserunt damna rebellis
    iam transalpina contenti messe Quirites.
     410 Ille quidem solvit meritas (scit Thabraca) poenas,
    ut pereat quicumque tuis conflixerit armis.
    Ecce repens isdem clades a partibus exit
    terrorisque minus, sed plus habitura pudoris,
    Eutropius consul. Pridem tolerare fatemur
     415 hoc genus, Arsacio postquam se regia fastu
    sustulit et nostros corrupit Parthia mores.
    Praefecti sed adhuc gemmis vestique dabantur
    custodes sacroque adhibere silentia somno.
    Militia eunuchi numquam progressa cubili,
     420 non vita spondente fidem, sed inertia tutum
    mentis pignus erat. Secreta monilia servent,
    ornatus curent Tyrios: a fronte recedant
    imperii. Tenero tractari pectore nescit
    publica maiestas. Numquam vel in aequore puppim
     425 vidimus eunuchi clavo parere magistri.
    Nos adeo sperni faciles, orbisque carina
    vilior? Auroram sane, quae talia ferre
    gaudet, et adsuetas sceptris muliebribus urbes
    possideant: quid belligeram communibus urunt
     430 Italiam maculis nocituraque probra severis
    admiscent populis? Peregrina piacula forti
    pellantur longe Latio nec transeat Alpes,
    dedecus; in solis, quibus extitit, haereat arvis.
    Scribat Halys, scribat famae contemptor Orontes:
     435 per te perque tuos obtestor Roma triumphos,
    nesciat hoc Thybris, numquam poscentibus olim
    qui dare Dentatis annos Fabiisque solebat.
    Martius eunuchi repetet suffragia campus?
    Aemilios inter servatoresque Camillos
     440 Eutropius? Iam Chrysogonis tua, Brute, potestas
    Narcissisque datur? Natos hoc dedere poenae
    profuit et misero civem praeponere patri?
    Hoc mihi Ianiculo positis Etruria castris
    quaesiit et tantum fluvio Porsenna remotus?
     445 Hoc meruit vel ponte Cocles vel Mucius igne?
    Visceribus frustra castum Lucretia ferrum
    mersit et attonitum tranavit Cloelia Thybrim?
    Eutropio fasces adservabantur adempti
    Tarquiniis? Quemcumque meae vexere curules,
     450 laxato veniat socium aversatus Averno.
    Inpensi sacris, Decii, prorumpite bustis
    Torquatique truces animosaque pauperis umbra
    Fabricii tuque o, qui forte inferna piorum
    iugera et Elysias scindis, Serrane, novales.
     455 Poeno Scipiadae, Poeno praeclare Lutati,
    Sicania Marcelle ferox, gens Claudia, surgas
    et Curii series; et, qui sub iure negasti
    vivere Caesareo, parvo procede sepulchro,
    Eutropium passure Cato; remeate tenebris,
     460 agmina Brutorum Corvinorumque catervae.
    Eunuchi vestros habitus, insignia sumunt
    ambigui Romana mares; rapuere tremendas
    Hannibali Pyrrhoque togas; flabella perosi
    adspirant trabeis; iam non umbracula gestant
     465 virginibus, Latias ausi vibrare secures.
    Linquite femineas, infelix turba, latebras,
    alter quos pepulit sexus nec suscipit alter,
    execti Veneris stimulos et vulnere casti,
    mixta duplex aetas inter puerumque senemque
     470 nil medium; falsi, conplete sedilia, patres,
    ite, novi proceres, infecundoque senatu
    Eutropium stipate ducem; celebrate tribunal
    pro thalamis, verso iam discite more curules,
    non matrum pilenta sequi. Ne prisca revolvam
     475 neu numerem quantis iniuria mille per annos
    fit retro ducibus, quanti foedabitur aevi
    canities, unam subeant quot saecula culpam,
    inter Arinthaei fastos et nomen erile
    servus erit dominoque suos aequalis honores
     480 inseret. Heu semper Ptolemaei noxia mundo
    mancipia! En alio laedor graviore Pothino
    et patior maius Phario scelus. Ille cruorem
    consulis unius Pellaeis ensibus hausit:
    inquinat hic omnes. Si nil privata movebunt,
     485 at tu principibus, vestrae tu prospice causae
    regalesque averte notas. Hunc accipit unum
    aula magistratum; vobis patribusque recurrit
    hic alternus honos. In crimen euntibus annis
    parce, quater consul! Contagia fascibus, oro,
     490 defendas ignava tuis neu tradita libris
    nomina vestitusque meos, quibus omne quod ambit
    Oceanus domui, tanta caligine mergi
    calcarique sinas. Nam quae iam bella geramus
    mollibus auspiciis? Quae iam conubia prolem
     495 vel frugem latura seges? Quid fertile terris,
        quid plenum sterili possit sub consule nasci?
    Eunuchi si iura dabunt legesque tenebunt,
    ducant pensa viri mutatoque ordine rerum
        vivat Amazonio confusa licentia ritu.
     500 Quid trahor ulterius? Stilicho, quid vincere differs,
    dum certare pudet? Nescis quod turpior hostis
    laetitia maiore cadit? Piratica Magnum
    erigit, inlustrat servilis laurea Crassum.
    Adnuis. Agnosco fremitum, quo palluit Hebrus,
     505 quo Mauri Gildoque ruit. Quid Martia signa
    sollicitas? Non est iaculis hastisve petendus:
    conscia succumbent audito verbere terga,
    ut Scytha post multos rediens exercitus annos,
    cum sibi servilis pro finibus obvia pubes
     510 iret et arceret dominos tellure reversos,
    armatam ostensis aciem fudere flagellis:
    notus ab inceptis ignobile reppulit horror
    vulgus et adductus sub verbere torpuit ensis".