Torna alla pagina filologica

Inviate i vostri commenti

 

CLAVDIANI

INVECTIVA
IN EVTROPIVM

Liber II

 
 
 
 
Praefatio
 
 
 
Qui modo sublimes rerum flectebat habenas
 
  patricius, rursum verbera nota timet
 
et solitos tardae passurus compedis orbes
 
  in dominos vanas luget abisse minas.
 
     5
Culmine deiectum vitae Fortuna priori
 
  reddidit insano iam satiata ioco.
 
Scindere nunc alia meditatur ligna securi
 
  fascibus et tandem vapulat ipse suis.
 
Inlatas consul poenas se consule solvit:
 
   10
  annus qui trabeas hic dedit exilium.
 
Infaustum populis in se quoque vertitur omen;
 
  saevit in auctorem prodigiosus honos.
 
Abluto penitus respirant nomine fasti
 
  maturamque luem sanior aula vomit.
 
   15
Dissimulant socii coniuratique recedunt;
 
  procumbunt pariter cum duce tota cohors,
 
non acie victi, non obsidione subacti,
 
  ne pereant ritu quo periere viri.
 
concidit exiguae dementia vulnere chartae;
 
   20
  confecit saevum littera Martis opus.
 
Mollis feminea detruditur arce tyrannus
 
  et thalamo pulsus perdidit imperium:
 
sic iuvenis nutante fide veterique reducta
 
  paelice defletam linquit amica domum.
 
   25
canitiem largo raram de pulvere turpat
 
  et lacrimis rugas inplet anile gemens,
 
suppliciterque pias humilis prostratus ad aras
 
  mitigat iratas voce tremente nurus.
 
Innumeri glomerantur eri sibi quisque petentes
 
   30
  mancipium solis utile suppliciis.
 
Quamvis foedus enim mentemque obscaenior ore,
 
  ira dabit pretium; poena meretur emi.
 
Quas, spado, nunc terras aut quem transibis in axem?
 
  Cingeris hinc odiis, inde recessit amor.
 
   35
Utraque te gemino sub sidere regia damnat;
 
  Hesperius numquam, iam nec Eous eris.
 
Miror cur, aliis qui pandere fata solebas,
 
  ad propriam cladem, caeca Sibylla, taces.
 
Iam tibi nulla videt fallax insomnia Nilus,
 
   40
  pervigilant vates nec, miserande, tui.
 
Quid soror? Audebit tecum conscendere puppim
 
  et veniet longum per mare fida comes?
 
An fortasse toros eunuchi pauperis odit
 
  et te nunc inopem dives amare negat?
 
   45
Eunuchi iugulum primus secuisse fateris;
 
  sed tamen exemplo non feriere tuo.
 
Vive pudor fatis. En quem tremuere tot urbes!
 
  En cuius populi sustinuere iugum!
 
Direptas quid plangis opes, quas natus habebit?
 
   50
  Non aliter poteras principis esse pater.
 
Inprobe, quid pulsas muliebribus astra querellis,
 
  quod tibi sub Cypri litore parta quies?
 
Omnia barbarico per te concussa tumultu;
 
  crede mihi, terra tutius aequor erit.
 
   55
Iam non Armenios iaculis terrebis et arcu,
 
  per campos volucrem non agitabis equum.
 
Dilecto caruit Byzantius ore senatus;
 
  curia consiliis aestuat orba tuis.
 
Emeritam suspende togam, suspende pharetram;
 
   60
  ad Veneris partes ingeniumque redi.
 
Non bene Gradivo lenonia dextera servit;
 
  suscipiet famulum te Cytherea libens.
 
Insula laeta choris, blandorum mater Amorum,
 
  nulla pudicitiae cura placere potest.
 
   65
Prospectant Paphiae celsa de rupe puellae
 
  sollicitae, salvam dum ferat unda ratem.
 
Sed vereor, teneant ne te Tritones in alto
 
  lascivas doctum fallere Nereidas,
 
aut idem cupiant pelago te mergere venti,
 
   70
  Gildonis nuper qui tenuere fugam.
 
Incluta captivo memoratur Thabraca Mauro;
 
  naufragio Cypros sit memoranda tuo.
 
Vecturum moriens frustra delphina vocabis;
 
  ad terram suos devehit ille viros.
 
   75
Quisquis adhuc similes eunuchus tendit in actus,
 
  respiciens Cypron desinat esse ferox.
 
 
 
Textus
 
 
 
Mygdonii cineres et si quid restat Eoi,
 
quod pereat, regni, certae non augure falso
 
prodigii patuere minae, frustraque peracto
 
vulnere monstriferi praesagia discitis anni.
 
     5
Cautior ante tamen violentum navita Corum
 
prospicit et tumidae subducit vela procellae.
 
Quid iuvat errorem mersa iam puppe fateri?
 
Quid lacrimae delicta levant? Stant omina vestri
 
consulis; inmotis haesere piacula fatis.
 
   10
Tum decuit sentire nefas, tunc ire recentes
 
detersum maculas. Veteri post obruta morbo
 
corpora Paeonias nequiquam admoveris herbas.
 
Ulcera possessis alte suffusa medullis
 
non leviore manu, ferro sanantur et igni,
 
   15
ne coeat frustra mox eruptura cicatrix.
 
Ad vivum penetrant flammae, quo funditus umor
 
defluat et vacuis corrupto sanguine venis
 
arescat fons ipse mali; truncantur et artus,
 
ut liceat reliquis securum degere membris.
 
   20
at vos egregie purgatam creditis aulam,
 
Eutropium si Cypros habet? Vindictaque mundi
 
semivir exul erit? Quis vos lustrare valebit
 
Oceanus? Tantum facinus quae diluet aetas?
 
Induerat necdum trabeas: mugitus ab axe
 
   25
redditur inferno, rabies arcana cavernas
 
vibrat et alterno confligunt culmina lapsu.
 
Bacchatus per operta tremor Calchedona movit,
 
pronus et in geminas nutavit Bosporos urbes.
 

Concurrere freti fauces, radice revulsa

 
   30
vitant instabilem rursum Symplegada nautae.
 
Scilicet haec Stygiae praemittunt signa sorores
 
et sibi iam tradi populos hoc consule gaudent.
 
Mox oritur diversa lues: hinc Mulciber ignes
 
sparserat, hinc victa proruperat obice Nereus.
 
   35
Haec flagrant, haec tecta natant. Quam, numina, poenam
 
servatis sceleri, cuius tot cladibus omen
 
constitit? Incumbas utinam, Neptune, tridenti
 
pollutumque solum toto cum crimine mergas!
 
Unam pro mundo Furiis concedimus urbem.
 
   40
Utque semel patuit monstris iter, omnia tempus
 
nacta suum properant nasci: tum decolor imber
 
infantumque novi vultus et dissona partu
 
semina, tum lapidum fletus armentaque vulgo
 
ausa loqui mediisque ferae se credere muris,
 
   45
tum vates sine more rapi lymphataque passim
 
pectora terrifici stimulis ignescere Phoebi.
 
Fac nullos cecinisse deos: adeone retusi
 
quisquam cordis erit, dubitet qui partibus illis
 
adfore fatalem castrati consulis annum?
 
   50
Sed quam caecus inest vitiis amor! Omne futurum
 
despicitur suadentque brevem praesentia fructum
 
et ruit in vetitum damni secura libido,
 
dum mora supplicii lucro, serumque, quod instat,
 
creditur. Haud equidem contra tot signa Camillo
 
   55
detulerim fasces, nedum (pro sexus!) inerti
 
mancipio, cui, cuncta licet responsa iuberent
 
hortantesque licet sponderent prospera divi,
 
turpe fuit cessisse viros. Exquirite retro
 
crimina continui lectis annalibus aevi,
 
   60
prisca recensitis evolvite saecula fastis:
 
quid senis infandi Capreae, quid scaena Neronis
 
tale ferunt? Spado Romuleo succinctus amictu
 
sedit in Augustis laribus. Vulgata patebat
 
aula salutantum studiis; huc plebe senatus
 
   65
permixta trepidique duces omnisque potestas
 
confluit. Advolvi genibus, contingere dextram
 
ambitus, et votum deformibus oscula rugis
 
figere. Praesidium legum genitorque vocatur
 
principis et famulum dignatur regia patrem.
 
   70
Posteritas, admitte fidem: monumenta petuntur
 
dedecoris multisque gemunt incudibus aera
 
formatura nefas. Haec iudicis, illa togati,
 
haec nitet armati species; numerosus ubique
 
fulget eques; praefert eunuchi curia vultus.
 
   75
Ac veluti caveant ne qua consistere virtus
 
possit pura loco, cunctas hoc ore laborant
 
incestare vias. Maneant inmota precamur
 
certaque perpetui sint argumenta pudoris.
 
subter adulantes tituli nimiaeque leguntur
 
   80
vel maribus laudes: claro quod nobilis ortu
 
(cum vivant domini?), quod maxima proelia solus
 
inpleat (et patitur miles?), quod tertius urbis
 
conditor (hoc Byzas Constantinusque videbunt?).
 
Inter quae tumidus leno producere cenas
 
   85
in lucem, fetere mero, dispergere plausum
 
empturas in vulgus opes, totosque theatris
 
indulgere dies alieni prodigus auri.
 
At soror et, si quid portentis creditur, uxor
 
mulcebat matres epulis et more pudicae
 
   90
coniugis eunuchi celebrabat vota mariti.
 
Hanc amat, hanc summa de re vel pace vel armis
 
consulit, huic curas et clausa palatia mandat
 
ceu stabulum vacuamque domum. Sic magna tueri
 
regna nihil, patiensque iugi deluditur orbis?
 
   95
Mitior alternum Zephyri iam bruma teporem
 
senserat et primi laxabant germina flores,
 
iamque iter in gremio pacis sollemne parabant
 
ad muros, Ancyra, tuos, auctore repertum
 
Eutropio, pelagi ne taedia longa subirent,
 
 100
sed vaga lascivis flueret discursibus aestas;
 
unde tamen tanta sublimes mole redibant
 
ceu vinctos traherent Medos Indumque bibissent.
 
Ecce autem flavis Gradivus ab usque Gelonis
 
arva cruentato repetebat Thracia curru:
 
 105
subsidunt Pangaea rotis altaeque sonoro
 
stridunt axe nives. Ut vertice constitit Haemi
 
femineasque togas pressis conspexit habenis,
 
subrisit crudele pater cristisque micantem
 
quassavit galeam; tunc inplacabile numen
 
 110
Bellonam adloquitur, quae sanguine sordida vestem
 
Illyricis pingues pectebat stragibus hydros:
 
"Necdum mollitiae, necdum, germana, mederi
 
possumus Eoae? Numquam corrupta rigescent
 
saecula? Cappadocum tepidis Argaeus acervis
 
 115
aestuat; infelix etiamnum pallet Orontes.
 
Dum pereunt, meminere mali; si corda parumper
 
respirare sinas, nullo tot funera sensu
 
praetereunt, tantique levis iactura cruoris.
 
Aspicis obscaenum facinus? Quid crinibus ora
 
 120
protegis? En quales sese diffudit in actus
 
parva quies, quantum nocuerunt otia ferri!
 
Qui caruit bellis, eunucho traditur annus.
 
Actum de trabeis esset, si partibus una
 
mens foret Hesperiis; rueret derisa vetustas
 
 125
nullaque calcati starent vestigia iuris,
 
ni memor imperii Stilicho morumque priorum
 
turpe relegasset defenso Thybride nomen
 
intactamque novo servasset crimine Romam.
 
Ille dedit portum, quo se pulsata referret
 
 130
maiestas Latii deformataeque secures;
 
ille dedit fastos, ad quos Oriente relicto
 
confugeret sparsum maculis servilibus aevum.
 
Quam similes haec aula viros! Ad moenia visus
 
derige: num saltem tacita formidine mussant?
 
 135
Num damnant animo? Plaudentem cerne senatum
 
et Byzantinos proceres Graiosque Quirites.
 
O patribus plebes, o digni consule patres!
 
Quid, quod et armati cessant et nulla virilem
 
inter tot gladios sexum reminiscitur ira?
 
 140
Hucine nostrorum cinctus abiere nepotum?
 
sic Bruti despectus honos? Ignosce parenti,
 
Romule, quod serus temeratis fascibus ultor
 
advenio: iamiam largis haec gaudia faxo
 
conpensent lacrimis. Quid dudum inflare moraris
 
 145
Tartaream, Bellona, tubam, quid stringere falcem,
 
qua populos a stirpe metis? Molire tumultus,
 
excute delicias. Thracum Macetumque ruinae
 
taedet et in gentes iterum saevire sepultas:
 
damna minus consueta movent. Trans aequora saevas
 
 150
verte faces; aliis exordia sume rapinis.
 
Non tibi Riphaeis hostis quaerendus ab oris,
 
non per Caucaseas accito turbine valles
 
est opus. Ostrogothis colitur mixtisque Gruthungis
 
Phryx ager: hos parvae poterunt inpellere causae
 
 155
in scelus; ad mores facilis natura reverti.
 
Sic eat: in nostro quando iam milite robur
 
torpuit et molli didicit parere magistro,
 
vindicet Arctous violatas advena leges;
 
barbara Romano succurrant arma pudori".
 
 160
Sic fatus clipeo, quantum vix ipse deorum
 
arbiter infesto cum percutit aegida nimbo,
 
intonuit. Responsat Athos Haemusque remugit;
 
ingeminat raucum Rhodope concussa fragorem.
 
Cornua cana gelu mirantibus extulit undis
 
 165
Hebrus et exanguem glacie timor alligat Histrum.
 
Tunc adamante gravem nodisque rigentibus hastam,
 
telum ingens nullique deo iaculabile, torsit.
 
Fit late ruptis via nubibus; illa per auras
 
tot freta, tot montes uno contenta volatu
 
 170
transilit et Phrygiae mediis affigitur arvis.
 
Sensit humus; gemuit Nysaeo palmite felix
 
Hermus et aurata Pactolus inhorruit urna
 
totaque summissis fleverunt Dindyma silvis.
 
Nec dea praemissae stridorem segnius hastae
 
 175
consequitur, centumque vias meditata nocendi
 
tandem Tarbigilum (Geticae dux inprobus alae
 
hic erat) adgreditur. Viso tum forte redibat
 
Eutropio vacuus donis, feritasque dolore
 
creverat et, teneris etiam quae crimina suadet
 
 180
ingeniis, Scythicum pectus flammabat egestas.
 
Huic sese vultu simulatae coniugis offert
 
mentitoque ferox incedit barbara gressu,
 
carbaseos induta sinus: post terga reductas
 
uberibus propior mordebat fibula vestes,
 
 185
inque orbem tereti mitra redeunte capillum
 
strinxerat et virides flavescere iusserat angues.
 
Advolat ac niveis reducem conplectitur ulnis
 
infunditque animo furiale per oscula virus.
 
Principe quam largo veniat, quas inde reportet
 
 190
divitias, astu rabiem motura requirit.
 
Ille iter ingratum, vanos deflere labores,
 
quos super eunuchi fastus, quae probra tulisset.
 
Continuo secat ungue genas et tempore pandit
 
arrepto gemitus: "I nunc, devotus aratris
 
 195
scinde solum positoque tuos mucrone sodales
 
ad rastros sudare doce. Bene rura Gruthungus
 
excolet et certo disponet sidere vites.
 
Felices aliae, quas debellata maritis
 
oppida, quas magnis quaesitae viribus ornant
 
 200
exuviae, quibus Argivae pulchraeque ministrant
 
Thessalides, famulas et quae meruere Lacaenas.
 
Me nimium timido, nimium iunxere remisso
 
fata viro, totum qui degener exuit Histrum,
 
qui refugit patriae ritus, quem detinet aequi
 
 205
gloria, concessoque cupit vixisse colonus
 
quam dominus rapto. Quid pulchra vocabula pigris
 
praetentas vitiis? Probitatis inertia nomen,
 
iustitiae formido subit. Tolerabis iniquam
 
pauperiem cum tela geras? Et flebis inultus
 
 210
cum pateant tantae nullis custodibus urbes?
 
Quippe metus poenae. Pridem mos ille vigebat,
 
ut meritos colerent inpacatisque rebelles
 
urgerent odiis; at nunc, qui foedera rumpit,
 
ditatur, qui servat, eget. Vastator Achivae
 
 215
gentis et Epirum nuper populatus inultam
 
praesidet Illyrico; iam, quos obsedit, amicus
 
ingreditur muros illis responsa daturus,
 
quorum coniugibus potitur natosque peremit.
 
Sic hostes punire solent, haec praemia solvunt
 
 220
excidiis. Cunctaris adhuc numerumque tuorum
 
respicis exiguamque manum? Tu rumpe quietem;
 
bella dabunt socios. Nec te tam prona monerem,
 
si contra paterere viros: nunc alter in armis
 
sexus et eunuchis se defensoribus orbis
 
 225
credidit; hos aquilae Romanaque signa secuntur.
 
Incipe barbaricae tandem te reddere vitae,
 
te quoque iam timeant admirenturque nocentem,
 
quem sprevere pium. Spoliis praedaque repletus
 
cum libeat Romanus eris". Sic fata repente
 
 230
in diram se vertit avem rostroque recurvo
 
turpis et infernis tenebris obscurior alas
 
auspicium veteri sedit ferale sepulchro.
 
Ille, pavor postquam resoluto corde quievit
 
et rigidae sedere comae, non distulit atrox
 
 235
iussa deae; sociis, quae viderit, ordine pandit
 
inritatque sequi. Coniurat barbara pubes
 
nacta ducem Latiisque palam descivit ab armis.
 
Pars Phrygiae, Scythicis quaecumque Trionibus alget
 
proxima, Bithynos, solem quae condit, Ionas,
 
 240
quae levat, attingit Galatas. Utrimque propinqui
 
finibus obliquis Lydi, Pisidaeque feroces
 
continuant Australe latus. Gens una fuere
 
tot quondam populi, priscum cognomen et unum
 
appellata Phryges (sed quid non longa valebit
 
 245
permutare dies?), dicti post Maeona regem
 
Maeones. Aegaeos insedit Graecia portus;
 
Thyni Thraces arant, quae nunc Bithynia fertur;
 
nuper ab Oceano Gallorum exercitus ingens
 
illis ante vagus tandem regionibus haesit
 
 250
gaesaque deposuit, Graio iam mitis amictu,
 
pro Rheno poturus Halyn. Dat cuncta vetustas
 
principium Phrygibus; nec rex Aegyptius ultra
 
restitit, humani postquam puer uberis expers
 
in Phrygiam primum laxavit murmura vocem.
 
 255
Hic cecidit Lyciis iactata paludibus olim
 
tibia, foedatam cum reddidit unda Minervam,
 
hic et Apollinea victus testudine pastor
 
suspensa memores inlustrat pelle Celaenas.
 
Quattuor hic magnis procedunt fontibus amnes
 
 260
auriferi; nec miror aquas radiare metallo,
 
quae totiens lavere Midan. Diversus ad Austrum
 
cursus et Arctoum fluviis mare. Dindyma fundunt
 
Sangarium, vitrei puro qui gurgite Galli
 
auctus Amazonii defertur ad ostia Ponti.
 
 265
Icarium pelagus Mycalaeaque litora iuncti
 
Marsya Maeanderque petunt; sed Marsya velox,
 
dum suus est, flexuque carens. Iam flumine mixtus
 
mollitur, Maeandre, tuo, contraria passus
 
quam Rhodano stimulatus Arar: quos inter aprica
 
 270
planities Cererique favet densisque ligatur
 
vitibus et glaucae fructus attollit olivae,
 
dives equis, felix pecoris pretiosaque picto
 
marmore purpureis caedunt quod Synnada venis.
 
Talem tum Phrygiam Geticis populatibus uri
 
 275
permisere dei. Securas barbarus urbes
 
inrupit facilesque capi. Spes nulla salutis,
 
nulla fugae: putribus iam propugnacula saxis
 
longo corruerant aevo pacisque senecta.
 
Interea gelidae secretis rupibus Idae
 
 280
dum sedet et thiasos spectat de more Cybele
 
Curetumque alacres ad tympana suscitat enses,
 
aurea sanctarum decus inmortale comarum
 
defluxit capiti turris summoque volutus
 
vertice crinalis violatur pulvere murus.
 
 285
Obstipuere truces omen Corybantes et uno
 
fixa metu tacitas presserunt orgia buxos.
 
Indoluit genetrix, tum sic commota profatur:
 
"Hoc mihi iam pridem Lachesis grandaeva canebat
 
augurium: Phrygiae casus venisse supremos
 
 290
delapsus testatur apex. Heu sanguine qualis
 
ibit Sangarius quantasque cadavera lenti
 
Maeandri passura moras! Inmobilis haeret t
 
erminus, haec dudum nato placuere Tonanti,
 
par et finitimis luctus frustraque Lyaei
 
 295
non defensuros inplorat Lydia thyrsos.
 
Iamque vale, Phrygiae tellus, perituraque flammis
 
moenia, conspicuas quae nunc attollitis arces,
 
mox campi nudumque solum! Dilecta valete
 
flumina! Non vestris ultra bacchabor in antris
 
 300
nec iuga sulcabit noster Berecynthia currus".
 
Dixit et ad tristes convertit tympana planctus.
 
Labentem patriam sacris ululatibus Attis
 
personat et lacrimis torvi maduere leones.
 
Eutropius, nequeat quamvis metuenda taceri
 
 305
clades et trepidus vulgaverit omnia rumor,
 
ignorare tamen fingit regnique ruinas
 
dissimulat; parvam latronum errare catervam,
 
ad sontes tormenta magis quam tela parari,
 
nec duce frangendas iactat, sed iudice vires:
 
 310
vasta velut Libyae venantum vocibus ales.
 
cum premitur, calidas cursu transmittit harenas
 
inque modum veli sinuatis flamine pinnis
 
pulverulenta volat; si iam vestigia retro
 
clara sonent, oblita fugae stat lumine clauso
 
 315
ridendum revoluta caput creditque latere
 
quem non ipsa videt. Furtim tamen ardua mittit
 
cum donis promissa novis, si forte rogatus
 
desinat. Ille semel nota dulcedine praedae
 
se famulo servire negat, nec grata timentum
 
 320
munera. Militiam nullam nec prima superbus
 
cingula dignari: nam quis non consule tali
 
vilis honos? Postquam precibus mitescere nullis,
 
non auro cessisse videt creberque recurrit
 
nuntius incassuri nec spes iam foederis extat,
 
 325
tandem consilium belli confessus agendi
 
ad sua tecta vocat. Iuvenes venere protervi
 
lascivique senes, quibus est insignis edendi
 
gloria corruptasque dapes variasse decorum,
 
qui ventrem invitant pretio traduntque palato
 
 330
sidereas Iunonis aves et si qua loquendi
 
gnara coloratis viridis defertur ab Indis,
 
quaesitos trans regna cibos, quorumque profundam
 
ingluviem non Aegaeus, non alta Propontis,
 
non freta longinquis Maeotia piscibus explent.
 
 335
Vestis odoratae studium, laus maxima risum
 
Per vanos movisse sales, minimeque viriles
 
munditiae, compti vultus, onerique vel ipsa
 
Serica. si Chunus feriat, si Sarmata portas,
 
solliciti scaenae; Romam contemnere sueti
 
 340
mirarique suas, quas Bosporos adluit, aedes;
 
saltandi dociles aurigarumque periti.
 
Pars humili de plebe duces; pars compede suras
 
cruraque signati nigro liventia ferro
 
iura regunt, facies quamvis inscripta repugnet
 
 345
seque suo prodat titulo. Sed prima potestas
 
Eutropium praefert, Hosio subnixa secundo.
 
Dulcior hic sane cunctis prudensque movendi
 
iuris admoto qui temperet omnia fumo,
 
fervidus, accensam sed qui bene decoquat iram.
 
 350
Considunt apices gemini dicionis Eoae,
 
hic cocus, hic leno, defossi verbere terga,
 
servitio, non arte pares, hic saepius emptus,
 
alter ad Hispanos nutritus verna penates.
 
Ergo ubi collecti proceres, qui rebus in artis
 
 355
consulerent tantisque darent solacia morbis,
 
obliti subito Phrygiae belloque relicto
 
ad solitos coepere iocos et iurgia circi
 
tendere. Nequiquam magna confligitur ira,
 
quis melius vibrata puer vertigine molli
 
 360
membra rotet, verrat quis marmora crine supino,
 
quis magis enodes laterum detorqueat arcus,
 
quis voci digitos, oculos quis moribus aptet.
 
Hi tragicos meminere modos; his fabula Tereus,
 
his necdum commissa choro cantatur Agave.
 
 365
Increpat Eutropius: non haec spectacula tempus
 
poscere; nunc alias armorum incumbere curas;
 
se satis Armenio fessum pro limite cingi
 
nec tantis unum subsistere posse periclis;
 
ignoscant senio, iuvenes ad proelia mittant:
 
 370
qualis pauperibus nutrix invisa puellis
 
adsidet et tela communem quaerere victum
 
rauca monet; festis illae lusisse diebus
 
orant et positis aequaevas visere pensis,
 
irataeque operi iam lasso pollice fila
 
 375
turbant et teneros detergunt stamino fletus.
 
Emicat extemplo cunctis trepidantibus audax
 
crassa mole Leo, quem vix Cyclopia solum
 
aequatura fames, quem non ieiuna Celaeno
 
vinceret (hinc nomen fertur meruisse Leonis),
 
 380
acer in absentes, linguae iactator, abundans
 
corporis exiguusque animi, doctissimus artis
 
quondam lanificae, moderator pectinis unci.
 
Non alius lanam purgatis sordibus aeque
 
praebuerit calathis, similis nec pinguia quisquam
 
 385
vellera per tenues ferri producere rimas.
 
Tunc Aiax erat Eutropii lateque fremebat,
 
non septem vasto quatiens umbone iuvencos,
 
sed, quam perpetuis dapibus pigroque sedili
 
inter anus interque colos oneraverat, alvum.
 
 390
Adsurgit tandem, vocemque expromit anhelam:
 
"Quis novus hic torpor, socii? Quonam usque sedemus
 
femineis clausi thalamis patimurque periclum
 
gliscere desidia? Graviorum turba malorum
 
texitur, ignavis trahimus dum tempora votis.
 
 395
Me petit hic sudor. Numquam mea dextera segnis
 
ad ferrum. Faveat tantum Tritonia coeptis,
 
inceptum peragetur opus. Iam cuncta furore
 
qui gravat, efficiam leviorem pondere lanae
 
Tarbigilum tumidum, desertoresque Gruthungos
 
 400
ut miseras populabor oves, et pace relata
 
pristina restituam Phrygias ad stamina matres".
 
His dictis iterum sedit; fit plausus et ingens
 
consilii clamor, qualis resonantibus olim
 
exoritur caveis, quotiens crinitus ephebus
 
 405
aut rigidam Niobem aut flentem Troada fingit.
 
Protinus excitis iter inremeabile signis
 
arripit infaustoque iubet bubone moveri
 
agmina Mygdonias mox inpletura volucres.
 
Pulcher et urbanae cupiens exercitus umbrae,
 
 410
adsiduus ludis, avidus splendere lavacris
 
nec soles imbresve pati multumque priori
 
dispar, sub clipeo Thracum qui ferre pruinas,
 
dum Stilicho regeret, nudoque hiemare sub axe
 
sueverat et duris haurire bipennibus Hebrum.
 
 415
Cum duce mutatae vires: Byzantia robur
 
fregit luxuries Ancyranique triumphi.
 
Non peditem praecedit eques; non commoda castris
 
eligitur regio; vicibus custodia nullis
 
advigilat vallo; non explorantur eundae
 
 420
vitandaeque viae; nullo se cornua flectunt
 
ordine; confusi passim per opaca vagantur
 
lustra, per ignotas angusto tramite valles.
 
Sic vacui rectoris equi, sic erba magistro
 
fertur in abruptum casu, non sidere puppis,
 
 425
sic ruit in rupes amisso pisce sodali
 
belua, sulcandas qui praevius edocet undas
 
inmensumque pecus parvae moderamine caudae
 
temperat et tanto coniungit foedera monstro:
 
illa natat rationis inops et caeca profundi,
 
 430
iam brevibus deprensa vadis ignara reverti
 
palpitat et vanos scopulis inlidit hiatus.
 
Tarbigilus simulare fugam flatusque Leonis
 
spe nutrire leves, inprovisusque repente,
 
dum gravibus marcent epulis hostique catenas
 
 435
inter vina crepant, largo sopita Lyaeo
 
castra subit. Pereunt alii dum membra cubili
 
tarda levant; alii leto iunxere soporem;
 
ast alios vicina palus sine more ruentes
 
excipit et cumulis inmanibus aggerat undas.
 
 440
Ipse Leo damma cervoque fugacior ibat
 
sudanti tremebundus equo: qui pendere postquam
 
decidit, inplicitus limo cunctantia pronus
 
per vada reptabat. Caeno subnixa tenaci
 
mergitur et pingui suspirat corpore moles,
 
 445
more suis, dapibus quae iam devota futuris
 
turpe gemit, quotiens Hosius mucrone corusco
 
armatur cingitque sinus secumque volutat,
 
quas figat verubus partes, quae frusta calenti
 
mandet aquae quantoque cutem distendat echino:
 
 450
flagrat opus; † crebro pulsatus perstrepit ictu
 
contexit varius penetrans Calchedona nidor.
 
Ecce levis frondes a tergo concutit aura:
 
credit tela Leo; valuit pro vulnere terror
 
inplevitque vicem iaculi, vitamque necentem
 
 455
integer et sola formidine saucius efflat.
 
Quis tibi tractandos pro pectine, degener, enses,
 
quis solio campum praeponere suasit avito?
 
Quam bene texentum laudabas stamina tutus
 
et matutinis pellebas frigora mensis!
 
 460
Hic, miserande, iaces; hic, dum tua vellera vitas,
 
tandem fila tibi neverunt ultima Parcae.
 
Iam vaga pallentem densis terroribus aulam
 
fama quatit; stratas acies, deleta canebat
 
agmina, Maeonios foedari caedibus agros,
 
 465
Pamphylos Pisidasque rapi. Metuendus ab omni
 
Tarbigilus regione tenat; modo tendere cursum
 
in Galatas, modo Bithynis incumbere fertur.
 
Sunt qui per Cilicas rupto descendere Tauro,
 
sunt qui correptis ratibus terraque marique
 
 470
adventare ferant. Geminantur vera pavoris
 
ingenio: longe spectari e puppibus urbes
 
accensas, lucere fretum ventoque citatas
 
omnibus in pelago velis haerere favillas.
 
Hos inter strepitus funestior advolat alter
 
 475
nuntius: armatam rursus Babylona minari
 
rege novo; resides Parthos ignava perosos
 
otia Romanae finem iam quaerere paci.
 
Rarus apud Medes regum cruor, unaque cuncto
 
poena manet generi: quamvis crudelibus aeque
 
 480
paretur dominis. Sed quid non audeat annus
 
Eutropii? Socium nobis fidumque Saporem
 
perculit et Persas in regia vulnera movit
 
rupturasque fidem, leto pars ne qua vacaret,
 
Eumenidum taedas trans flumina Tigridis egit.
 
 485
Tum vero cecidere animi tantisque procellis
 
deficiunt. Saepti latrantibus undique bellis
 
infensos tandem superos et consulis omen
 
agnovere sui, nec iam revocabile damnum
 
eventu stolidi serum didicere magistro.
 
 490
Namque ferunt geminos uno de semine fratres
 
Iapetionidas generis primordia nostri
 
dissimili finxisse manu: quoscumque Prometheus
 
excoluit, multumque intexuit aethera limo,
 
hi longe ventura notant dubiisque parati
 
 495
casibus occurrunt fabro meliore politi.
 
     
Deteriore luto pravus quos edidit auctor,
 
quem merito Grai perhibent Epimethea vates,
 
et nihil aetherii sparsit per membra vigoris,
 
     
hi pecudum ritu non inpendentia vitant
 
 500
nec res ante vident, accepta clade queruntur
 
et seri transacta gemunt. Iam sola renidet
 
in Stilichone salus, et cuius semper acerbum
 
ingratumque sibi factorum conscius horror
 
credidit adventum, quem si procedere tantum
 
 505
Alpibus audissent, mortem poenasque tremebant,
 
iam cuncti venisse volunt, scelerumque priorum
 
paenitet; hunc tantis bellorum sidus in undis
 
sperant, hunc pariter iusti sontesque precantur:
 
ceu pueri, quibus alta pater trans aequora merces
 
 510
devehit, intenti ludo studiisque soluti
 
laetius amoto passim custode vagantur;
 
si gravis auxilio vacuas invaserit aedes
 
vicinus laribusque suis proturbet inultos,
 
tum demum patrem inplorant et nomen inani
 
 515
voce cient frustraque oculos ad litora tendunt.
 
Omnes supplicio dignos letoque fatentur,
 
qui se tradiderint famulis Stilichone relicto.
 
Mutati stupuere diu; sensuque reducto
 
paulatim proprii mirantur monstra furoris
 
 520
avertuntque oculos (proiectis fascibus horret
 
lictor et infames labuntur sponte secures)
 
quales Aonio Thebas de monte reversae
 
Maenades infectis Pentheo sanguine thyrsis,
 
cum patuit venatus atrox matrique rotatum
 
 525
conspexere caput, gressus caligine figunt
 
et rabiem desisse dolent. Quin protinus ipsa
 
tendit ad Italiam supplex Aurora potentem,
 
non radiis redimita comam, non flammea vultu
 
nec croceum vestita diem; stat livida luctu,
 
 530
qualis erat, Phrygio tegeret cum Memnona busto.
 
Quam simul agnovit Stilicho, nec causa latebat,
 
restitit; illa manum victricem amplexa moratur
 
altaque vix lacrimans inter suspiria fatur:
 
"Tantane te nostri ceperunt taedia mundi?
 
 535
Sic me ludibrium famulis risumque relinquis,
 
dux quondam rectorque meus, solamque tueris
 
Hesperiam? Domiti nec te post bella tyranni
 
cernere iam licuit? Sic te victoria nobis
 
eripuit Gallisque dedit? Rufinus origo
 
 540
prima mali: geminas inter discordia partes
 
hoc auctore fuit. Sed iam maiora moventi
 
occurrit iusta rediens exercitus ira,
 
fortis adhuc ferrique memor. Brevis inde reluxit
 
falsaque libertas; rursum Stilichonis habenis
 
 545
sperabam me posse regi. Pro caeca futuri
 
gaudia! Fraterno coniungi coeperat orbis
 
imperio (quis enim tanto terrore recentis
 
exempli paribus sese committeret ausis?),
 
cum subito (monstrosa mihi turpisque relatu
 
 550
fabula) Rufini castratus prosilit heres,
 
et similes iterum luctus Fortuna reduxit,
 
ut solum domini sexum mutasse viderer.
 
Hic primum thalami claustris delicta tegebat,
 
clam timideque iubens; erat invidiosa potestas,
 
 555
sed tamen eunuchi, necdum sibi publica iura
 
sumere nec totas audebat vertere leges.
 
Sed postquam pulsisque bonis et faece retenta
 
peiores legit socios, dignusque satelles
 
hinc Hosius stetit, inde Leo, fiducia crevit
 
 560
regnandique palam flagravit aperta libido.
 
Patricius consul maculat quos vendit honores;
 
plus maculat quos ipse gerit. Iam signa tubaeque
 
mollescunt; ipsos ignavia fluxit in enses.
 
Exultant merito gentes facilisque volenti
 
 565
praeda sumus. Iam Bistoniis Haemoque nivali
 
vastior expulsis Oriens squalescit aratris.
 
Ei mihi, quas urbes et quanto tempore Martis
 
ignaras uno rapuerunt proelia cursu!
 
Nuper ab extremo veniens equitatus Araxe
 
 570
terruit Antiochi muros ipsumque decorae
 
paene caput Syriae flammis hostilibus arsit,
 
utque gravis spoliis nulloque obstante profunda
 
laetus caede redit, sequitur mucrone secundo
 
continuum vulnus. Nec iam mihi Caucasus hostes
 
 575
nec mittit gelidus Phasis: nascuntur in ipso
 
bella sinu. Legio pridem Romana Gruthungi,
 
iura quibus victis dedimus, quibus arva domosque
 
praebuimus, Lydos Asiaeque uberrima vastant
 
ignibus et si quid tempestas prima reliquit.
 
 580
Nec vi nec numero freti; sed inertia nutrit
 
proditioque ducum, quorum per crimina miles
 
captivis dat terga suis, quos teste subegit
 
Danubio, partemque timet qui reppulit omnes.
 
Aula choris epulisque vacat nec perdita curat,
 
 585
dum superest aliquid. Ne quid tamen orbe reciso
 
venditor amittat, provincia quaeque superstes
 
dividitur, geminumque duplex passura tribunal
 
cogitur alterius pretium sarcire peremptae.
 
Sic mihi restituunt populos hac arte reperta
 
 590
rectorum numerum terris pereuntibus augent.
 
In te iam spes una mihi. Pro fronde Minervae
 
has tibi protendo lacrimas succurre ruenti,
 
eripe me tandem servilibus, eripe, regnis,
 
neve adeo cunctos paucorum crimine damnes
 
 595
nec nova tot meritis offensa prioribus obstet.
 
Iamiam flecte animum. Suprema pericula semper
 
dant veniam culpae. Quamvis iratus et exul
 
pro patriae flammis non distulit arma Camillus.
 
Non te subtrahimus Latio; defensor utrique
 
 600
sufficis. Armorum liceat splendore tuorum
 
in commune frui; clipeus nos protegat idem
 
unaque pro gemino desudet cardine virtus".