Torna alla pagina filologica

Inviate i vostri commenti

 
CLAVDIANI


IN GILDONEM

 

 
 
Redditus imperiis Auster subiectaque rursus
    alterius convexa poli. Rectore sub uno
    conspirat geminus frenis communibus orbis.
   

iunximus Europen Libyae. Concordia fratrum

       5 plena redit. patriis solum quod defuit armis,
    tertius occubuit nati uirtute tyrannus.
    horret adhuc animus manifestaque gaudia differt,
    dum stupet et tanto cunctatur credere uoto.
    Necdum Cinyphias exercitus attigit oras:
     10 iam domitus Gildo. Nullis uictoria nodis
    haesit, non spatio terrae, non obice ponti.
    congressum, profugum, captum uox nuntiat una,
    rumoremque sui praeuenit laurea belli.
    quo, precor, haec effecta deo? robusta uetusque
     15 tempore tam paruo potuit dementia uinei?
    quem ueniens indixit hiems, uer perculit hostem?
    Exitii iam Roma timens et fessa negatis
    frugibus ad rapidi limen tendebat Olympi
    non solito uultu nec qualis iura Britannis
     20 diuidit aut trepidos summittit fascibus Indos.
    uox tenuis tardique gradus oculique iacentes;
    interius fugere genae; ieiuna lacertos
    exedit macies. umeris uix sustinet aegris
    squalentem clipeum; laxata casside prodit
     25 canitiem plenamque trahit rubiginis hastam.
    attigit ut tandem caelum genibusque Tonantis
    procubuit, tales orditur maesta querellas:
    'Si mea mansuris meruerunt moenia nasci,
    Iuppiter, auguriis, si stant inmota Sibyllae
     30 carmina, Tarpeias si necdum respuis arces:
    aduenio supplex, non ut proculcet Araxen
    consul ouans nostraeue premant pharetrata secures
    Susa, nec ut rubris aquilas figamus harenis.
    Haec nobis, haec ante dabas; nunc pabula tantum
     35 Roma precor. miserere tuae, pater optime, gentis;
    extremam defende famem. satiauimus iram,
    si qua fuit; lugenda Getis et flenda Suebis
    hausimus. ipsa meos horreret Parthia casus.
    quid referam morbiue luem tumulosue repletos
     40 stragibus et crebras corrupto sidere mortes,
  aut fluuium per tecta uagum summisque minantem
    collibus? ingentes uexi submersa carinas
    remorumque sonos et Pyrrhae saecula sensi.
    ei mihi, quo Latiae uires urbisque potetas
     45 decidit! in qualem paulatim fluximus umbram!
  armato quondam populo patrumque uigebam
    consiliis; domui terras hominesque reuinxi
    legibus; ad solem uictrix utrumque cucurri.
    postquam iura ferox in se communia Caesar
     50 transtulit et lapsi mores desuetaque priscis
  artibus in gremium pacis seruile recessi,
    tot mihi pro meritis Libyam Nilumque dedere,
    ut dominam plebem bellatoremque senatum
    classibus aestiuis alerent geminoque uicissim
     55 litore diuersi conplerent horrea uenti.
  stabat certa salus: Memphis si forte negasset,
    pensabam Pharium Gaetulis messibus annum.
    frugiferas certare rates lateque uidebam
    Punica Niliacis concurrere carbasa uelis.
     60 cum subiit par Roma mihi diuisaque sumpsit
  aequales Aurora togas, Aegyptia rura
    in partem cessere nouam. spes unica nobis
    restabat Libyae, quae uix aegreque fouebat,
    solo ducta Noto, numquam secura futuri,
     65 semper inops, uentique fidem poscebat et anni.
  hanc quoque nunc Gildo rapuit sub fine cadentis
    autumni. pauido metimur caerula uoto,
    puppis si qua uenit, si quid fortasse potenti
    uel pudor extorsit domino uel praeda reliquit.
     70 pascimur arbitrio Mauri, nec debita reddi,
  sed sua concedi iactat gaudetque diurnos
    ut famulae praebere cibos uitamque famemque
    librat barbarico fastu uulgique superbit
    fletibus et tantae suspendit fata ruinae.
     75 Romuleas uendit segetes et possidet arua
  uulneribus quaesita meis. ideone tot annos
    flebile cum tumida bellum Karthagine gessi?
    idcirco uoluit contempta luce reuerti
    Regulus? hoc damnis, genitor, Cannensibus emi?
     80 Incassum totiens lituis naualibus arsit
  Hispanum Siculumque fretum uastataque tellus
    totque duces caesi ruptaque emissus ab Alpe
    Poenus et attonitae iam proximus Hannibal urbi?
    scilicet ut domitis frueretur barbarus Afris,
     85 muro sustinui Martem noctesque cruentas
  Collina pro turre tuli? Gildonis ad usum
    Karthago ter uicta ruit? hoc mille gementis
    Italiae clades inpensaque saecula bello,
    hoc Fabius fortisque mihi Marcellus agebant,
     90 ut Gildo cumularet opes? haurire uenena
  compulimus dirum Syphacem fractumque Metello
    traximus inmanem Marii sub uincla Iugurtham,
    et Numidae Gildonis erunt? pro funera tanta,
    pro labor! in Bocchi regnum sudauit uterque
     95 Scipio; Romano uicistis sanguine, Mauri.
  Ille diu miles populus, qui praefuit orbi,
    qui trabeas et sceptra dabat, quem semper in armis
    horribilem gentes, placidum sensere subactae,
    nunc inhonorus, egens perfert miserabile pacis
   100 supplicium nulloque palam circumdatus hoste
    obsessi discrimen habet. per singula letum
    inpendet momenta mihi dubitandaque pauci
    praescribunt alimenta dies. heu prospera fata!
    quid mihi septenos montes turbamque dedisti
   105 quae paruo non possit ali? felicior essem
    angustis opibus; mallem tolerare Sabinos
    et Veios; breuior duxi securius aeuum.
    ipsa nocet moles. utinam remeare liceret
    ad ueteres fines et moenia pauperis Anci!
   110 sufficerent Etrusca mihi Campanaque culta
    et Quincti Curiique seges, patriaeque petenti
    rusticus inferret proprias dictator aristas.
    Nunc quid agam? Libyam Gildo tenet, altera Nilum.
    ast ego, quae terras iuuenis pontumque subegi,
   115 deseror: emeritae iam praemia nulla senectae.
    Di, quibus iratis crevi, succurrite tandem
    exorate patrem; tuque o quae sponte per altum
    uecta Palatinis mutasti collibus Idam
    praelatoque lauas Phrygios Almone leones,
   120 maternis precibus natum iam flecte, Cybele.
    sin prohibent Parcae falsisque elusa uetustas
    auspiciis, alio saltem prosternite casu
    et poenae mutate genus. Porsenna reducat
    Tarquinios; renouet ferales Allia pugnas;
   125 me potius saeui manibus permittite Pyrrhi,
    me Senonum furiis, Brenni me reddite flammis.
    cuncta fame leviora mihi". Sic fata refusis
    obticuit lacrimis. mater Cytherea parensque
    flet Mauors sanctaeque memor Tritonia Vestae,
   130 nec Cybele sicco nec stabat lumine Iuno.
    maerent Indigetes et si quos Roma recepit
    aut dedit ipsa deos. Genitor iam corda remitti
    coeperat et sacrum dextra sedare tumultum,
    cum procul insanis quatiens ululatibus axem
   135 et contusa genas mediis apparet in astris
    Africa: rescissae vestes et spicea passim
    serta iacent; lacero crinales vertice dentes
    et fractum pendebat ebur, talique superbas
    inrupit clamore fores: "Quid, magne, moraris
   140 Iuppiter, avulso nexu pelagique solutis
    legibus iratum populis inmittere fratrem?
    Mergi prima peto; veniant praerupta Pachyno
    aequora, laxatis subsidant Syrtibus urbes.
    Si mihi Gildonem nequeunt abducere fata,
   145 me rape Gildoni. Felicior illa perustae
    pars Libyae, nimio quae se munita calore
    defendit tantique vacat secura tyranni!
    Crescat zona rubens; medius flagrantis Olympi
    me quoque limes agat; melius deserta iacebo
   150 vomeris impatiens. pulsis dominentur aratris
    dipsades et sitiens attollat glaeba cerastas.
    Quid me temperies iuvit? Quid mitior aether?
    Gildoni fecunda fui. Iam solis habenae
    bis senas torquent hiemes, cervicibus ex quo
   155 haeret triste iugum. Nostris iam luctibus ille
    consenuit regnumque sibi tot vindicat annos,
    atque utinam regnum! Privato iure tenemur
    exigui specie fundi. Quod Nilus et Atlans
    dissidet, occiduis quod Gadibus arida Barce
   160 quodque Paraetonio secedit litore Tinge,
    hoc sibi transcribit proprium. Pars tertia mundi
    unius praedonis ager. Distantibus idem
    inter se vitiis cinctus: quodcumque profunda
    traxit avaritia, luxu peiore refundit.
   165 Instat terribilis vivis, morientibus heres,
    virginibus raptor, thalamis obscaenus adulter.
    Nulla quies: oritur praeda cessante libido;
    divitibusque dies et nox metuenda maritis.
    Quisquis vel locuples pulchra vel coniuge notus,
   170 crimine pulsatur falso; si crimina desunt,
    accitus conviva perit. Mors nulla refugit
    artificem: varios sucos spumasque requirit
    serpentum virides et adhuc ignota novercis
    gramina. Si quisquam vultu praesentia damnet
   175 liberiusve gemat, dapibus crudelis in ipsis
    emicat ad nutum stricto mucrone minister.
    Fixus quisque toro tacita formidine libat
    carnifices epulas incertaque pocula pallens
    haurit et intentos lateri circumspicit enses.
   180 Splendet Tartareo furialis mensa paratu,
    caede madens, atrox gladio, suspecta veneno.
    Ut vino calefacta Venus, tum saevior ardet
    Luxuries, mixtis redolent unguenta coronis.
    Crinitos inter famulos pubemque canoram
   185 orbatas iubet ire nurus nuperque peremptis
    adridere viris. Phalarin tormentaque flammae
    profuit et Siculi mugitus ferre iuvenci
    quam tales audire choros. Nec damna pudoris
    turpia sufficiunt: Mauris clarissima quaeque
   190 fastidita datur. Media Karthagine ductae
    barbara Sidoniae subeunt conubia matres;
    Aethiopem nobis generum, Nasamona maritum
    invenit; exterret cunabula discolor infans.
    His fretus sociis ipso iam principe maior
   195 incedit; peditum praecurrunt agmina longe;
    circumdant equitum turmae regesque clientes,
    quos nostris ditat spoliis. Proturbat avita
    quemque domo; veteres detrudit rure colonos.
    Exiliis dispersa feror. Numquamne reverti
   200 fas erit errantesque solo iam reddere cives?"
  Iret adhuc in verba dolor, ni Iuppiter alto
    coepisset solio (voces adamante notabat
    Atropos et Lachesis iungebat stamina dictis):
    "Nec te, Roma, diu nec te patiemur inultam,
   205 Africa. Communem prosternet Honorius hostem.
    Pergite securae. Vestrum vis nulla tenorem
    separat et soli famulabitur Africa Romae".
    Dixit et adflavit Romam meliore iuventa.
    Continuo redit ille vigor seniique colorem
   210 mutavere comae. Solidatam crista resurgens
  erexit galeam clipeique recanduit orbis
    et levis excussa micuit rubigine cornu,
    Umentes iam noctis equos Lethaeaque Somnus
    frena regens tacito volvebat sidera curru.
   215 Iam duo divorum proceres, maiorque minorque
    Theodosii, pacem laturi gentibus ibant,
    qui Iovis arcanos monitus mandataque ferrent
    fratribus et geminis sancirent foedera regnis:
    sic cum praecipites artem vicere procellae
   220 adsiduoque gemens undarum verbere nutat
  descensura ratis, caeca sub nocte vocati
    naufraga Ledaei sustentant vela Lacones.
    Circulus ut patuit Lunae, secuere meatus
    diversos: Italas senior tendebat in oras;
   225 at pater, intrantem Pontum qua Bosporos artat,
    Arcadii thalamis urbique inlapsus Eoae.
    Quem simul ut vidit natus (nam clara nitebat
    Cynthia), permixto tremuerunt gaudia fletu,
    conplexuque fovens quos non speraverat artus
   230 "O mihi post Alpes nunc primum reddite" dixit,
  "unde tuis optatus ades? Da tangere dextram,
    qua gentes cecidere ferae. Quis tale removit
    praesidium terris? Ut te mortalia pridem
    inplorant longeque pium fortemque requirunt!".
   235 Cui pater in tales rupit suspiria voces:
    "Hoc erat? In fratres medio discordia Mauro
    nascitur et mundus germanaque dissidet aula?
    Gildonisne salus tanti sit palma furoris?
    Scilicet egregius morum magnoque tuendus
   240 et cuius meritis pietas infracta recedat!
  +in primo genitore vide+ civile calebat
    discidium, dubio stabant Romana sub ictu:
    quis procul Armenius vel quis Maeotide ripa
    rex ignotus agit, qui me non iuvit euntem?
   245 Auxilio fovere Getae, venere Geloni.
    Solus at hic non puppe data, non milite misso
    subsedit fluitante fide. Si signa petisset
    obvia, detecto summissius hoste dolerem:
    restitit in speculis fati turbaque reductus
   250 libravit geminas eventu iudice vires
  ad rerum momenta cliens seseque daturus
    victori: fortuna simul cum Marte pependit.
    O si non cupidis essem praereptus ab astris!
    Exemplum sequerer Tulli laniandaque dumis
   255 inpia diversis aptarem membra quadrigis.
    Germani nunc usque tui responsa colebat:
    en iterum calcat. Tali te credere monstro
    post patrem fratremque paras? Sed magna rependit
    inque tuam sortem numerosas transtulit urbes.
   260 Ergo fas pretio cedet? Mercede placebit
  seditio? Taceo laesi quod transfuga fratris,
    quod levis ingenio. Quamvis discrimine summo
    proditor adportet suspensa morte salutem,
    numquam gratus erit. Damnamus luce reperta
   265 perfidiam nec nos patimur committere tali.
    Hoc genus emptori cives cum moenibus offert,
    hoc vendit patriam. Plerique in tempus abusi,
    mox odere tamen: tenuit sic Graia Philippus
    oppida; Pellaeo libertas concidit auro.
   270 Romani scelerum semper sprevere ministros.
  Noxia pollicitum domino miscere venena
    Fabricius regi nudata fraude remisit,
    infesto quem Marte petit, bellumque negavit
    per famuli patrare nefas, ductosque Camillus
   275 trans murum pueros obsessae reddidit urbi.
    Traduntur poenis alii, cum proelia solvant;
    hic manet ut moveat? Quod respuit alter in hostem,
    suscipis in fratrem? Longi pro dedecus aevi!
    Cui placet, Australes Gildo condonat habenas
   280 tantaque mutatos sequitur provincia mores.
  Quaslibet ad partes animus nutaverit anceps,
    transfundit secum Libyam refluumque malignus
    commodat imperium. Mauri fuit Africa munus.
    Tollite Massylas fraudes, removete bilingues
   285 insidias et verba soli spirantia virus.
    Ne consanguineis certetur comminus armis,
    ne, precor. Haec trucibus Thebis, haec digna Mycenis;
    in Mauros hoc crimen eat. Quid noster iniquum
    molitur Stilicho? Quando non ille iubenti
   290 paruit? An quisquam nobis devinctior extat?
  Ut sileam varios mecum quos gesserit actus,
    quae vidi post fata loquar. Cum divus abirem,
    res inconpositas (fateor) tumidasque reliqui.
    Stringebat vetitos etiamnum exercitus enses
   295 Alpinis odiis, alternaque iurgia victi
    victoresque dabant. Vix haec amentia nostris
    excubiis, nedum puero rectore quiesset.
    Heu quantum timui vobis, quid libera tanti
    militis auderet moles, cum patre remoto
   300 ferveret iam laeta novis. dissensus acerbus
  sed gravior consensus erat. Tunc ipse paterna
    successit pietate mihi tenerumque rudemque
    fovit et in veros eduxit principis annos,
    Rufinumque tibi, quem tu tremuisse fateris, depulit.
   305 Hunc solum memorem solumque fidelem
    experior. Volui si quid, dum vita maneret,
    aut visus voluisse, gerit; venerabilis illi
    ceu praesens numenque vocor. Si tanta recusas,
    at soceri reverere faces, at respice fratris
   310 conubium pignusque meae regale Serenae;
    debueras etiam fraternis obvius ire
    hostibus, ille tuis. Quae gens, quis Rhenus et Hister
    nos opibus iunctos conspirantesque tulisset?
    Sed tantum permitte cadat: nil poscimus ultra.
   315 Ille licet sese praetentis Syrtibus armet
    oppositoque Atlante tegat, licet arva referta
    anguibus et solis medios obiecerit aestus,
    novi consilium, novi Stilichonis in omnes
    aequalem casus animum: penetrabit harenas,
   320 inveniet virtute viam.' Sic divus et inde
    sic natus: 'iussis, genitor, parebitur ultro.
amplector praecepta libens, nec carior alter
cognato Stilichone mihi. Commisa profanus
ille luat; redeat iam tutior Africa fratri'.
   325 talia dum longo se cum sermone retexunt,
    Hesperiam pervenit avus castumque cubile
ingreditur, Tyrio quo fusus Honorius ostro
carpebat teneros Maria cum coniuge somnos.
adsistit capiti; tum sic per somnia fatur:
   330 'tantane devictis tumuit dementia Mauris,
    care nepos? Iterum post me coniurat in arma
progenies vaesana Iubae bellumque resumit
victoris cum stirpe sui? Firmumne iacentem
obliti Libyam nostro sudore receptam
   335 rursus habent? Ausus Latio contendere Gildo
    germani nec fata timet? Nunc ire profecto,
nunc vellem notosque senex ostendere vultus:
nonne meam fugiet Maurus cum viderit umbram?
quid dubitas? Exurge toris, invade rebellem,
   340 captivum mihi redde meum. Desiste morari.
    hoc generi fatale tuo: dum sanguis in orbe
noster erit, semper pallebit regia Bocchi.
Iungantur spoliis Firmi Gildonis opima;
exornet geminos Maurusia laurea currus;
   345 una domus totiens una de gente triumphet.
    di bene, quod tantis interlabentibus annis
servati Firmusque mihi frater que nepoti'.
Dixit et adflatus vicino sole refugit.
At iuvenem stimulis inmanibus aemula virtus
   350 exacuit; iam puppe vehi, iam stagna secare
    fervet et absentes inuadere cuspide Mauros.
tum iubet acciri socerum dextramque vocato
conserit et, quae sit potior sententia, quaerit:
'per somnos mihi, sancte pater, iam saepe futura
   355 panduntur multaeque canunt praesagia noctes.
    namque procul Libycos uenatu stringere saltus
et iuga rimari canibus Gaetula uidebar.
maerebat regio saeui uastata leonis
incursu; pecudum strages passim que iuuenci
   360 semineces et adhuc infecta mapalia tabo
    sparsa que sanguineis pastorum funera campis.
adgredior latebras monstri mirum que relatu
conspicio: dilapsus honos, ceruice minaces
defluxere iubae; fractos inglorius armos
   365 supposuit seruile gemens; iniecta que uincla
    unguibus et subitae collo sonuere catenae.
nunc etiam paribus se cum certare tropaeis
hortator me cogit auus. quonam usque remoti
cunctamur? decuit pridem conplere biremes
   370 et pelagi superare minas. transmittere primus

    ipse paro; quaecumque meo gens barbara nutu
stringitur, adueniat: Germania cuncta feratur
nauibus et socia comitentur classe Sygambri.
pallida translatum iam sentiat Africa Rhenum.
   375 an patiar tot probra sedens iuuenis que relinquam
    quae tenui rexi que puer? bis noster ad Alpes
alterius genitor defensum regna cucurrit:
nos praedae faciles insultandi que iacemus?'
finierat. Stilicho contra cui talia reddit:
   380 'aduersi ne tubam princeps dignabere Mauri?
    auferet ignauus clari solacia leti,
te bellante mori? decernet Honorius inde,
hinc Gildo? prius astra chaos miscebit Auerno.
uindictam mandasse sat est; plus nominis horror
   385 quam tuus ensis aget. minuit praesentia famam.
     
   390