Torna alla pagina filologica

Inviate i vostri commenti

 
CLAVDIANI


PANEGYRICVS   DICTVS
HONORIO AVGVSTO TERTIVM CONSVLI

 

 
Praefatio
   
    Parvos non aquilis fas est educere fetus
      ante fidem solis iudiciumque poli.
    Nam pater, excuso saluit cum germine proles
      ovaque maternus rupit hiulca tepor,
       5 protinus inplumes convertit ad aethera nidos
    et recto flammas imperat ore pati.
    Consulit ardentes radios et luce magistra
      natorum vires ingeniumque probat.
    Degenerem refugo torsit qui lumine visum,
       10   unguibus hunc saevis ira paterna ferit.
  Exploratores oculis qui pertulit ignes
      sustinuitque acie nobiliore diem,
    nutritur volucrumque potens et fulminis heres,
      gesturus summo tela trisulca Ioui.
       15 Me quoque Pieriis temptatum saepius antris
      audet magna suo mittere Roma deo.
    Iam dominas aures, iam regia tecta meremur
      et chelys Augusto iudice nostra sonat.
 
Textus
   
    Tertia Romulei sumant exordia fasces
    terque suas ducat bellatrix pompa curules;
    festior annus eat, cinctusque imitata Gabinos
    dives Hydaspeis augescat purpura gemmis;
       5 succedant armis trabeae, tentoria lictor
  ambiat et Latiae redeant ad signa secures.
    Tuque o qui patrium curis aequalibus orbem
    Eoo cum fratre regis, procede secundis
    alitibus Phoebique novos ordire meatus,
       10 spes votumque poli, quem primo a limine vitae
  nutrix aula fovet, strictis quem fulgida telis
    inter laurigeros aluerunt castra triumphos.
    Ardua privatos nescit Fortuna penates
    et regnum cum luce dedit. Cognata potestas
       15 excepit Tyrio venerabile pignus in ostro,
  lustravitque tuos aquilis victricibus ortus
    miles et in mediis cunabula praebuit hastis.
    Te nascente ferox toto Germania Rheno
    intremuit, movitque suas formidine silvas
       20 Caucasus et positis numen confessa pharetris
  ignavas Meroe traxit de crine sagittas.
    Reptasti per scuta puer, regumque recentes
    exuviae tibi ludus erant, primusque solebas
    aspera conplecti torvum post proelia patrem,
       25 signa triumphato quotiens flexisset ab Histro
  Arctoa de strage calens, et poscere partem
    de spoliis, Scythicos arcus aut rapta Gelonis
    cingula vel iaculum Dacis vel frena Suebis.
    Ille coruscanti clipeo te saepe volentem
       30 sustulit adridens et pectore pressit anhelo
  intrepidum ferri galeae nec triste timentem
    fulgur et ad summas tendentem bracchia cristas.
    Tum sic laetus ait: "Rex o stellantis Olympi,
    talis perdomito redeat mihi filius hoste,
       35 Hyrcanas populatus opes aut caede superbus
  Assyria, sic ense rubens, sic flamine crebro
    turbidus et grato respersus pulvere belli,
    armaque gaviso referat captiva parenti".
    Mox, ubi firmasti recto vestigia gressu,
       40 non tibi desidias molles nec marcida luxu
  otia nec somnos genitor permisit inertes,
    sed nova per duros instruxit membra labores,
    et cruda teneras exercuit indole vires
    frigora saeva pati, gravibus non cedere nimbis,
       45 aestivum tolerare iubar, tranare sonoras
  torrentum furias, ascensu vincere montes,
    planitiem cursu, valles et concava saltu,
    nec non in clipeo vigiles perducere noctes,
    in galea potare nives, nunc spicula cornu
       50 tendere, nunc glandes Baleari spargere funda.
  Quoque magis nimium pugnae inflammaret amorem,
    facta tui numerabat avi, quem litus adustae
    horrescit Libyae ratibusque inpervia Thyle:
    ille leves Mauros nec falso nomine Pictos
       55 edomuit Scottumque vago mucrone secutus
  fregit Hyperboreas remis audacibus undas
    et geminis fulgens utroque sub axe tropaeis
    Tethyos alternae refluas calcavit harenas.
    Hos tibi virtutum stimulos, haec semina laudum,
       60 Haec exempla dabat. Non ocius hausit Achilles
  semiferi praecepta senis, seu cuspidis artes
    sive lyrae cantus medicae seu disceret herbas.
    Interea turbata fides: civilia rursus
    bella tonant dubiumque quatit discordia mundum.
       65 Pro crimen superum, longi pro dedecus aevi:
  barbarus Hesperias exul possederat urbes
    sceptraque deiecto dederat Romana clienti.
    Iam princeps molitur iter gentesque remotas
    colligit Aurorae, tumidus quascumque pererrat
       70 Euphrates, quas lustrat Halys, quas ditat Orontes:
  turiferos Arabes saltus, vada Caspia Medi,
    Armenii Phasin, Parthi liquere Niphaten.
    Quae tibi tum Martis rabies quantusque sequendi    
    ardor erat! Quanto flagrabant pectora voto
       75 optatas audire tubas campique cruenta
  tempestate frui truncisque inmergere plantas!
    Ut leo, quem fulvae matris spelunca tegebat
    uberibus solitum pasci, cum crescere sensit
    ungue pedes et terga iubis et dentibus ora,
       80 iam negat inbelles epulas et rupe relicta
  Gaetulo comes ire patri stabulisque minari
    aestuat et caesi tabum sordere iuvenci.
    Ille vetat rerumque tibi commendat habenas
    et sacro meritos ornat diademate crines.
       85 Tantaque se rudibus pietas ostendit in annis,
  sic aetas animo cessit, quererentur ut omnes
    imperium tibi sero datum. Victoria velox
    auspiciis effecta tuis. Pugnastis uterque:
    tu fatis genitorque manu. Te propter et Alpes
       90 invadi faciles cauto nec profuit hosti
  munitis haesisse locis: spes inrita valli
    concidit et scopulis patuerunt claustra revulsis.
    Te propter gelidis Aquilo de monte procellis
    obruit adversas acies revolutaque tela
       95 vertit in auctores et turbine reppulit hastas.
  O nimium dilecte deo, cui fundit ab antris
    Aeolus armatas hiemes, cui militat aether
    et coniurati veniunt ad classica venti.
    Alpinae rubuere nives, et Frigidus amnis
       100 mutatis fumavit aquis turbaque cadentum
  staret, ni rapidus iuvisset flumina sanguis.
    At ferus inventor scelerum traiecerat altum
    non uno mucrone latus, duplexque tepebat
    ensis, et ultrices in se converterat iras
       105 tandem iusta manus. Iam libertate reducta,
  quamvis emeritum peteret Natura reverti
    numen et auratas astrorum panderet arces,
    nutaretque oneris uenturo conscius Atlans,
    distulit Augustus cupido se reddere caelo,
       110 dum tibi pacatum praesenti traderet orbem.
  Nec mora: Bistoniis alacer consurgis ab oris,
    inter barbaricas ausus transire cohortes
    inpavido vultu; linquis Rhodopeia saxa
    Orpheis animata modis; iuga deseris Oetes
       115 Herculeo damnata rogo; post Pelion intras
  Nerinis inlustre toris; te pulcher Enipeus
    celsaque Dodone stupuit rursusque locutae
    in te Chaoniae mouerunt carmina quercus.
    Illyrici legitur plaga litoris; arva teruntur
       120 Dalmatiae; Phrygii numerantur stagna Timavi.
  Gaudent Italiae sublimibus oppida muris
    adventu sacrata tuo, summissus adorat
    Eridanus blandosque iubet mitescere fluctus,
    et Phaethonteas solitae deflere ruinas
       125 roscida frondosae revocant electra sorores.
  Quanti tum iuvenes, quantae sprevere pudorem
    spectandi studio matres, puerisque severi
    certavere senes, cum tu genitoris amico
    exceptus gremio mediam veherere per urbem,
       130 velaretque pios communis laurea currus!
  Quis non Luciferum roseo cum Sole videri
    credidit aut iunctum Bromio radiare Tonantem?
    Floret cristatis exercitus undique turmis,
    quisque sua te voce canens. Praestringit aena
       135 lux oculos, nudique seges Mavortia ferri
  ingeminat splendore diem. Pars nobilis arcu,
    pars longe iaculis, pars comminus horrida contis;
    hi volucres tollunt aquilas, hi picta draconum
    colla levant, multusque tumet per nubila serpens
       140 iratus stimulante Noto vivitque receptis
    flatibus et vario mentitur sibila tractu.
  Ut ventum ad sedes, cunctos discedere tectis
    dux iubet et generum conpellat talibus ultro:
    "Bellipotens Stilicho, cuius mihi robur in armis,
       145 pace probata fides - quid enim per proelia gessi
    te sine? Quem merui te non sudante triumphum?
  Odrysium pariter Getico foedavimus Hebrum
    sanguine, Sarmaticas pariter prostravimus alas
    Riphaeaque simul fessos porreximus artus
       150 in glacie stantemque rota sulcavimus Histrum -,
    ergo age, me quoniam caelestis regia poscit,
  tu curis succede meis, tu pignora solus
    nostra fove: geminos dextra tu protege fratres.
    Per consanguineos thalamos noctemque beatam,
       155 per taedas, quas ipsa tuo regina levavit
    coniugio sociaque nurum produxit ab aula,
  indue mente patrem, crescentes derige fetus
    ut ducis, ut soceri. Iamiam securus ad astra
    te custode ferar; rupta si mole Typhoeus
       160 prosiliat, vinclis Tityos si membra resolvat,
    si furor Enceladi proiecta mugiat Aetna,
  opposito Stilichone cadent." Nec plura locutus,
    sicut erat, liquido signavit tramite nubes
    ingrediturque globum Lunae limenque relinquit
       165 Arcados et Veneris clementes advolat auras.
    Hinc Phoebi permensus iter flammamque nocentem
  Gradivi placidumque Iovem, stetit arce suprema,
    algenti qua zona riget Saturnia tractu.
    Machina laxatur caeli rutilaeque patescunt
       170 sponte fores. Arctoa parat convexa Bootes,
    Australes reserat portas succinctus Orion,
  invitantque novum sidus pendentque vicissim
    quas partes velit ipse sequi, quibus esse sodalis
    dignetur stellis aut qua regione moveri.
       175 O decus aetherium, terrarum gloria quondam,
    te tuus Oceanus natali gurgite lassum
  excipit et notis Hispania proluit undis.
    Fortunate parens, primos cum detegis ortus,
    aspicis Arcadium; cum te proclivior urges,
       180 occiduum uisus remoratur Honorius ignem;
    et quocumque vagos flectas sub cardine cursus,
  natorum per regna venis, qui mente serena
    maturoque regunt iunctas moderamine gentes,
    saecula qui rursus formant meliore metallo.
       185 Luget Avarities Stygiis innexa catenis
    cumque suo demens expellitur Ambitus auro.
  Non dominantur opes nec corrumpentia sensus
    dona valent: emitur sola virtute potestas.
    Unanimi fratres, quorum mare terraque fatis
       190 debentur, quodcumque manus evasit avitas,
    quod superest patri: vobis iam Mulciber arma
  praeparat et Sicula Cyclops incude laborat,
    Brontes innumeris exasperat aegida signis,
    altum fulminea crispare in casside conum
       195 festinat Steropes, nectit thoraca Pyragmon,
    ignifluisque gemit Lipare fumosa cavernis;
  vobis Ionia virides Neptunus in alga
    nutrit equos, qui summa freti per caerula possint
    ferre viam segetemque levi percurrere motu,
       200 nesciat ut spumas nec proterat ungula culmos.
    Iam uideo Babylona rapi Parthumque coactum
  non ficta trepidare fuga, iam Bactra teneri
    legibus et famulis Gangen pallescere ripis
    gemmatosque humilem dispergere Persida cultus.
       205 Ite per extremum Tanain pigrosque Triones,
    ite per ardentem Libyam, superate vapores
  solis et arcanos Nili deprendite fontes,
    Herculeum finem, Bacchi transcurrite metas:
    vestri iuris erit, quidquid conplectitur axis;
       210 vobis rubra dabunt pretiosas aequora conchas,
    Indus ebur, ramos Panchaia, vellera Seres.