Torna alla pagina filologica

Inviate i vostri commenti

 

 

 
CLAVDIANI


Laus Serenae
(c. m. 30)

 

 

  Dic, mea Calliope, tanto cur tempore differs
    Pierio meritam serto redimire Serenam?
    Vile putas donum, solitam consurgere gemmis
    et rubro radiare mari si floribus ornes
      5 reginae regina comam? Sed floribus illis,
  quos neque frigoribus Boreas nec Sirius urit
    aestibus, aeterno sed veris honore rubentes
    fons Aganippaea Permessius educat unda:
    unde piae pascuntur apes et prata legentes
     10 transmittunt saeclis Heliconia mella futuris.
  Dignius an vates alios exercuit unum
    femineae virtutis opus? Consorte redempto
    casta maritali successit Thessala fato
    inque suos migrare virum non abnuit annos.
     15 Hoc Grai memorant. Latiis movet ora Camenis
  praescia fatorum Tanaquil, rediensque per undas
    Cloelia Thybrinas, et eodem flumine ducens
    Claudia virgineo cunctantem crine Cybelen.
    Anne aliud toto molitur carminis actu
     20 Maeonii mens alta senis? Quod stagna Charybdis
  armavit. Quod Scylla canes, quod pocula Circe,
    Antiphatae vitata fames surdoque carina
    remige Sirenum cantus transvecta tenaces,
    lumine fraudatus Cyclops, contempta Calypso,
     25 Penelopae decus est, uni cui tanta paratur
  scaena pudicitiae. Terrae pelagique labores
    et totidem saevi bellis quot fluctibus anni
    coniugii docuere fidem. Sit Claudia felix
    teste dea castosque probet sub numine mores
     30 absolvens puppisque moras crimenque pudoris;
  Penelope trahat arte procos fallatque furentes
    stamina nocturnae relegens Laertia telae:
    non tamen audebunt titulis certare Serenae.
    Quod si nobilitas cunctis exordia pandit
     35 laudibus atque omnes redeunt in semina causae,
  quis venerabilior sanguis, quae maior origo
    quam regalis erit? Non hoc privata dedere
    limina nec tantum poterat contingere numen
    angustis laribus: patruo te principe celsam
     40 bellipotens inlustrat avus, qui signa Britanno
  intulit Oceano Gaetulaque reppulit arma.
    Claram Scipiadum taceat Cornelia gentem
    seque minus iactet Libycis dotata tropaeis.
    Cardine tu gemino laurus praetendis avitas:
     45 inde Caledoniis, Australibus inde parentum
  cingeris exuviis. Necdum moderamina mundi
    sumpserat illa domus, cum te Lucina beatis
    ederet astrorum radiis, o maxima rerum
    gloria: post genitam didicit regnare Serenam.
     50 Quid dignum memorare tuis, Hispania, terris
  vox humana valet? Primo levat aequore solem
    India: tu fessos exacta luce iugales
    proluis inque tuo respirant sidera fluctu.
    Dives equis, frugum facilis, pretiosa metallis,
     55 principibus fecunda piis: tibi saecula debent
  Traianum; series his fontibus Aelia fluxit;
    hinc senior pater, hinc iuvenum diademata fratrum.
    Namque aliae gentes, quas foedere Roma recepit
    aut armis domuit, varios aptantur in usus
     60 imperii: Phariae segetes et Punica messis
  castrorum devota cibo; dat Gallia robur
    militis; Illyricis undant equitatibus alae;
    sola novum Latiis vectigal Hiberia rebus
    contulit Augustos. Fruges, aeraria, miles
     65 undique conveniunt totoque ex orbe leguntur:
  haec generat qui cuncta regant. Nec laude virorum
    censeri contenta fuit, nisi matribus aeque
    vinceret et gemino certatim splendida sexu
    Flaccillam Mariamque daret pulchramque Serenam.
     70 Te nascente ferunt per pinguia culta tumentem
  divitiis undasse Tagum; Callaecia risit
    floribus et roseis formosus Duria ripis
    vellere purpureo passim mutavit ovile;
    Cantaber Oceanus vicino litore gemmas
     75 expuit, effossis nec pallidus Astur oberrat
  montibus; oblatum sacris natalibus aurum
    vulgo vena vomit, Pyrenaeisque sub antris
    ignea flumineae legere ceraunia Nymphae;
    quaeque relabentes undas aestumque secutae
     80 in refluos venere palam Nereides amnes
  confessae plausu dominam cecinere futuris
    auspicium thalamis. Alio tum parvus in axe
    crescebat Stilicho votique ignarus agebat,
    debita cui longe coniunx penitusque remoto
     85 orbe parabatur tanti concordia fati.
  Nec tua mortalis meruit cunabula nutrix.
    Ubera prima dabant gremiis redolentibus Horae
    ternaque te nudis innectens Gratia membris
    adflavit docuitque loqui. Quacumque per herbam
     90 reptares, fulgere rosae, candentia nasci
  lilia; si placido cessissent lumina somno,
    purpura surgebat violae, factura cubile
    gramineum, vernatque tori regalis imago.
    Omina non audet genetrix tam magna fateri
     95 successusque suos arcani conscia voti
  spe trepidante tegit. Gestabat Honorius arto
    te pater amplexu. Quotiens ad limina princeps
    Theodosius privatus adhuc fraterna veniret,
    oscula libabat teque ad sua tecta ferebat
   100 laetior. In matrem teneris conversa querellis
  "Quid? Me de propriis auferre penatibus!" inquis;
    "imperat hic semper!" praesagia luserat error
    et dedit augurium regnis infantia linguae.
    Defuncto genitore tuo sublimis adoptat
   105 te patruus, magnique animo solacia luctus
  restituens propius quam si genuisset amavit
    defuncti fratris subolem; nec carior olim
    mutua Ledaeos devinxit cura Laconas.
    Addidit et proprio germana vocabula nato
   110 quaque datur fratris speciem, sibi reddit adempti.
  Denique cum rerum summas electus habenas
    susciperet, non ante suis inpendit amorem
    pignoribus quam te pariter fidamque sororem
    litus ad Eoum terris acciret Hiberis.
   115 Deseritur iam ripa Tagi Zephyrique relictis
  sedibus Aurorae famulas properatur ad urbes.
    Incedunt geminae, proles fraterna, puellae,
    inde Serena minor, prior hinc Thermantia natu,
    expertes thalami, quarum Cythereia necdum
   120 sub iuga cervices niveas Hymenaeus adegit.
  Utraque luminibus timidum micat, utraque pulchro
    excitat ore faces. Quales Latonia virgo
    et solo Iove nata soror cum forte revisunt
    aequorei sortem patrui (spumantia cedunt
   125 aequora castarum gressus venerata dearum;
  non ludit Galatea procax, non inprobus audet
    tangere Cymothoen Triton totoque severos
    indicit mores pelago pudor ipsaque Proteus
    arcet ab amplexu turpi Neptunia monstra):
   130 tales sceptriferi visurae tecta parentis
  limen Honoriades penetrant regale sorores.
    Ambas ille quidem patrio conplexus amore,
    sed merito pietas in te proclivior ibat.
    Et quotiens, rerum moles ut publica cogit,
   135 tristior aut ira tumidus flagrante redibat,
  cum patrem nati fugerent atque ipsa timeret
    commotum Flaccilla virum, tu sola frementem
    frangere, tu blando poteras sermone mederi!
    Adloquiis haerere tuis, secreta fideli
    ...................................................................
   140 prisca puellares reverentia transilit annos.
    Non talem Triviae confert laudator Homerus
  Alcinoo genitam, quae, dum per litora vestes
    explicat et famulas exercet laeta choreis,
    auratam iaculata pilam post naufraga somni
   145 otia progressum foliis expavit Ulixem.
    Pierius labor et veterum tibi carmina vatum
  ludus erat: quos Zmyrna dedit, quos Mantua libros
    percurrens damnas Helenam nec parcis Elissae.
    Nobiliora tenent animos exempla pudicos,
   150 Laodamia sequens remeantem rursus ad umbras
    Phylaciden et prona ruens Capaneia coniunx,
  communes ardente viro mixtura favillas,
    et gravis incumbens casto Lucretia ferro,
    vulnere quae proprio facinus testata tyranni
   155 armavit patriae iustos in bella dolores:
    exule Tarquinio memorandaque concidit uno
  ulta pudicitiam libertatemque cruore.
    Talia facta libens non tu virtute minore,
    sed fato meliore legis. Iam nubilis aetas
   160 principe sollicito votis erexerat aulam
    incertis quem tanta tori fortuna maneret.
  Antiquos loquitur Musarum pagina reges,
    qui dira sub lege procos certare iuberent,
    empturos thalamum dubii discrimine leti,
   165 et sua crudeles gauderent pignora mortis
    ambitione peti. Curru Pisaea marino
  fugit tela Pelops (nam perfidus obice regis
    prodidit Oenomai deceptum Myrtilus axem);
    Hippomenes trepidus cursu ferroque secutam
   170 aurato volucrem flexit Schoeneida pomo;
    Herculeas vidit fluvio luctante palaestras
  moenibus ex altis Calydon pretiumque labori
    Deianira fuit, cum pectore victor anhelo
    Alcides fremeret retroque Achelous abiret
   175 decolor: attonitae stringebant vulnera Nymphae;
    saucia truncato pallebant flumina cornu.
  Te non Hesperidum pomis, non amne subacto,
    non socerum fallente rota, sed iudice dignus
    Augusto variis Stilicho spectatus in armis
   180 accipit et regni dotes virtute paravit.
    Saepe duces meritas bello tribuere coronas:
  hunc cingit muralis honos; hunc civica quercus
    nexuit; hunc domitis ambit rostrata carinis;
    solus militiae mira mercede iugalem
   185 promeruit Stilicho socero referente coronam.
    Agnovit patrui similem Thermantia curam:
  nupsit et illa duci; sed longe fata sororis
    inferiora tuis. Alio tibi lumine taedas
    accendit Romana Salus † magnisque coronis †
   190 coniugium fit causa tuum. Dilectus equorum,
    quos Phrygiae matres Argaeaque gramina pastae
  semine Cappadocum sacris praesepibus edunt,
    primus honos. Gemino mox inde e germine duxit
    agmina commissosque labor sic gessit honores
   195 ut semper merito princeps, cum magna dedisset,
    deberet maiora tamen. Si bellica nubes
  ingrueret, quamvis annis et iure minori
    cedere grandaevos equitum peditumque magistros
    aspiceres totumque palam permittere Martem,
   200 nec gradus aetatisque pudor senioribus obstat
    ne iuveni parere velint. Ceu flamine molli
  tranquillisque fretis clavum sibi quisque regendum
    vindicat; incumbat si turbidus Auster et unda
    pulset utrumque latus, posito certamine nautae
   205a contenti meliore manu seseque ratemque
   205b unius imperiis tradunt artemque pavore
    confessus finem studiis fecere procellae:
  haud aliter Stilicho, fremuit cum Thracia belli
    tempestas, cunctis pariter cedentibus unus
    eligitur ductor. Suffragia quippe peregit
   210 iudex vera timor; victus ratione salutis
    ambitus et pulsus iacuit formidine livor.
  Quis tibi tum per membra tremor quantaeque cadebant
    ubertim lacrimae, cum saeva vocantibus arma
    iam lituis madido respectans limina vultu
   215 optares reducem galeaeque inserta minaci
    oscula cristati raperes festina mariti!
  Gaudia quae rursus, cum post victricia tandem
    classica sidereas ferratum pectus in ulnas
    exciperes, castae tuto per dulcia noctis
   220 otia pugnarum seriem narrare iuberes!
    Non illo nitidos umquam bellante capillos
  comere, non solitos gemmarum sumere cultus:
    numinibus votisque vacas et supplice crine
    verris humum; teritur neclectae gratia formae,
   225 cum proprio reditura viro. Nec deside cura
    segnis marcet amor: laudem prudentia belli
  feminea pro parte subit. Dum gentibus ille
    confligit, vigili tu prospicis omnia sensu,
    ne quid in absentem virtutibus obvia semper
   230 audeat invidiae rabies neu fervor iniquus,
    ne qua procul positis furto subsederit armis
  calliditas nocitura domi. Tu sedula quondam,
    Rufino meditante nefas, cum quaereret artes
    in ducis exitium coniuratosque foveret
   235 contra pila Getas, motus rimata latentes
    mandatis tremebunda virum scriptisque monebas.