Torna alla pagina filologica

Inviate i vostri commenti

 
CLAVDIANI


Nilus 
( c. m. 28 )

 

     
Felix qui Pharias proscindit vomere terras:
   
    nubila non sperat tenebris condentia caelum    
    nec graviter flantes pluviali frigore Coros  
    invocat aut arcum variata luce rubentem.  
        5 Aegyptos sine nube ferax imbresque serenos    
    sola tenet: secura poli, non indiga venti    
    gaudet aquis quas ipsa vehit Niloque redundat,    
    qui rapido tractu mediis elatus ab Austris,    
    flammigerae patiens zonae Cancrique calentis,    
        10 fluctibus ignotis nostrum procurrit in orbem    
  secreto de fonte cadens, qui semper inani    
  quaerendus ratione latet, nec contigit ulli    
  hoc vidisse caput: fertur sine teste creatus,    
  flumina profundens alieni conscia caeli.    
        15 Inde vago lapsu Libyam dispersus in omnem    
  Aethiopum per mille ruit nigrantia regna    
  et loca continuo solis damnata vapore    
  inrorat populisque salus sitientibus errat    
  per Meroen Blemyasque feros atramque Syenen.  
        20 Hunc bibit infrenis Garamans domitorque ferarum  
  Girraeus, qui vasta colit sub rupibus antra,  
  qui ramos hebeni, dentes qui vellit eburnos,  
  et gens conpositis crinem vallata sagittis.  
  Nec vero similes causas crescentibus undis  
        25 aut tempus meruit: glacie non ille soluta
  nec circumfuso scopulis exuberat imbre,  
nam cum tristis hiems alias produxerit undas,  
tum Nilum retinent ripae; cum languida cessant  
  flumina, tum Nilus mutato iure tumescit.  
        30 quippe, quod ex omni fluvio spoliaverit aestas,
  hoc Nilo natura refert, totumque per orbem  
  collectae partes unum revocantur in amnem;  
  quoque die Titana Canis flagrantior armat  
  et rapit umores madidos venasque calore  
        35 conpescit radiisque potentibus aestuat axis,  
  Nilo bruma venit, contraria tempora mundo.  
  Defectis solitum referens cultoribus aequor  
  effluit Aegaeo stagnantior, acrior alto  
  Ionio seseque patentibus explicat arvis.  
        40 fluctuat omnis ager; remis sonuere novales;  
  saepius, aestivo iaceat cum forte sopore,  
  cernit cum stabulis armenta natantia pastor.