Torna alla pagina filologica

Inviate i vostri commenti

 
CLAVDIANI


EPITHALAMIVM  DICTVM
HONORIO AVGVSTO ET MARIAE

 

 
Praefatio
   
 
Surgeret in thalamum ducto cum Pelion arcu
       nec caperet tantos hospita terra deos,
    cum socer aequoreus numerosaque turba sororum
       certarent epulis continuare dies
      5 praeberetque Iovi communia pocula Chiron,
       molliter obliqua parte refusus equi,
    Peneus gelidos mutaret nectare fontes,
       Oetaeis fluerent spumea vina iugis,
    Terpsichore facilem lascivo pollice movit
     10    barbiton et molles duxit in antra choros.
    Carmina nec superis nec displicuere Tonanti,
       cum teneris nossent congrua vota modis.
    Centauri Faunique negant. Quae flectere Rhoecon,
       quae rigidum poterant plectra movere Pholum?
     15 Septima lux aderat caelo totiensque renato
       viderat exactos Hesperus igne choros:
    tum Phoebus, quo saxa domat, quo pertrahit ornos,
       pectine temptavit nobiliore lyram,
    venturumque sacris fidibus iam spondet Achillem,
     20    iam Phrygias caedes, iam Simoenta canit.
  Frondoso strepuit felix hymenaeus Olympo:
     reginam resonant Othrys et Ossa Thetin.
     
 
Textus
     
    Hauserat insolitos promissae virginis ignes
    Augustus primoque rudis flagraverat aestu;
    nec novus unde calor nec quid suspiria vellent
    noverat incipiens et adhuc ignarus amandi.
      5 Non illi venator equus, non spicula curae,
    non iaculum torquere libet; mens omnis aberrat
    in vultus quos finxit Amor. Quam saepe medullis
    erupit gemitus! Quotiens incanduit ore
    confessus secreta rubor nomenque beatum
     10 iniussae scripsere manus! Iam munera nuptae
    praeparat et pulchros, Mariae sed luce minores,
    eligit ornatus, quidquid venerabilis olim
    Livia divorumque nurus gessere superbae.
    Incusat spes aegra moras longique videntur
     15 stare dies segnemque rotam non flectere Phoebe.
    Scyria sic tenerum virgo flammabat Achillem
    fraudis adhuc expers bellatricesque docebat
    ducere fila manus et, mox quos horruit Ide,
    Thessalicos roseo pectebat pollice crines.
     20 Haec etiam queritur secum: "Quonam usque verendus
    cunctatur mea vota socer? Quid iungere differt
    quam pepigit castasque preces inplere recusat?
    Non ego luxuriem regum moremque secutus
    quaesivi vultum tabulis, ut nuntia formae
     25 lena per innumeros iret pictura penates;
    nec variis dubium thalamis lecturus amorem
    ardua commisi falsae conubia cerae.
    Non rapio praeceps alienae foedera taedae,
    sed quae sponsa mihi pridem patrisque relicta
     30 mandatis uno materni sanguinis ortu
    communem partitur avum. Fastigia supplex
    deposui gessique procum; de limine sacro
    oratum misi proceres, qui proxima nobis
    iura tenent. Fateor, Stilicho, non parva poposci,
     35 sed certe mereor princeps hoc principe natus,
    qui sibi te generum fraterna prole revinxit,
    cui Mariam debes. Faenus mihi solve paternum,
    redde suos aulae. Mater fortasse rogari
    mollior. O patrui germen, cui nominis heres
     40 successi, sublime decus torrentis Hiberi,
    stirpe soror, pietate parens, tibi creditus infans
    inque tuo crevi gremio, partuque remoto
    tu potius Flaccilla mihi. Quid dividis ergo
    pignora? Quid iuveni natam non tradis alumno?
     45 Optatusne dies aderit? Dabiturne iugalis
    nox umquam?". Tali solatur vulnera questu.
    Risit Amor placidaeque volat trans aequora matri
    nuntius et totas iactantior explicat alas.
    Mons latus Idalium Cypri praeruptus obumbrat,
     50 invius humano gressu, Phariumque cubile
    Proteos et septem despectat cornua Nili.
    Hunc neque canentes audent vestire pruinae,
    hunc venti pulsare timent, hunc laedere nimbi.
    Luxuriae Venerique vacat. Pars acrior anni
     55 exulat; aeterni patet indulgentia veris.
    In campum se fundit apex; hunc aurea saepes
    circuit et fulvo defendit prata metallo.
    Mulciber, ut perhibent, his oscula coniugis emit
    moenibus et tales uxorius obtulit arces.
     60 Intus rura micant, manibus quae subdita nullis
    perpetuum florent, Zephyro contenta colono,
    umbrosumque nemus, quo non admittitur ales,
    ni probet ante suos diva sub iudice cantus:
    quae placuit, fruitur ramis; quae victa, recedit.
     65 Vivunt in Venerem frondes omnisque vicissim
    felix arbor amat: nutant ad mutua palmae
    foedera, populeo suspirat populus ictu
    et platano platanus alnoque adsibilat alnus.
    Labuntur gemini fontes, hic dulcis, amarus
     70 alter, et infusis corrumpunt mella venenis,
    unde Cupidineas armari fama sagittas.
    Mille pharetrati ludunt in margine fratres,
    ore pares, aevo similes, gens mollis Amorum.
    Hos Nymphae pariunt, illum Venus aurea solum
     75 edidit. Ille deos caelumque et sidera cornu
    temperat et summos dignatur figere reges;
    hi plebem feriunt. Nec cetera numina desunt:
    hic habitat nullo constricta Licentia nodo
    et flecti faciles Irae vinoque madentes
     80 Excubiae Lacrimaeque rudes et gratus amantum        
    Pallor et in primis titubans Audacia furtis
    iucundique Metus et non secura Voluptas;
    et lasciva volant levibus Periuria pinnis.
    Quos inter petulans alta cervice Iuventas
     85 excludit Senium luco. Procul atria divae
    permutant radios silvaque obstante virescunt.
    Lemnius haec etiam gemmis extruxit et auro
    admiscens artem pretio trabibusque zmaragdi
    supposuit caesas hyacinthi rupe columnas.
     90 Beryllo paries et iaspide lubrica surgunt
    limina despectusque solo calcatur achates.
    In medio glaebis redolentibus area dives
    praebet odoratas messes: hic mitis amomi,
    hic casiae matura seges, Panchaeaque turgent
     95 cinnama, nec sicco frondescunt vimina costo
    tardaque sudanti prorepunt balsama ligno.
    Quo postquam delapsus Amor longasque peregit
    pinna vias, alacer passuque superbior intrat.
    Caesariem tum forte Venus subnixa corusco
   100 fingebat solio. Dextra laevaque sorores
    stabant Idaliae: largos haec nectaris imbres
    inrigat, haec morsu numerosi dentis eburno
    multifidum discrimen arat; sed tertia retro
    dat varios nexus et iusto dividit orbes
   105 ordine neclectam partem studiosa relinquens:
    plus error decuit. Speculi nec vultus egebat
    iudicio. Similis tecto monstratur in omni
    et capitur, quocumque videt. Dum singula cernit,
    seque probat, nati venientis conspicit umbram
   110 ambrosioque sinu puerum conplexa ferocem
    "Quid tantum gavisus?" ait; "quae proelia sudas,
    improbe? Quis iacuit telis? Iterumne Tonantem
    inter Sidonias cogis mugire iuvencas?
    An Titana domas? An pastoralia Lunam
   115 rursus in antra vocas? Durum magnumque videris
    debellasse deum". Suspensus in oscula matris
    ille refert: "Laetare, parens; inmane tropaeum
    rettulimus. Nostrum iam sensit Honorius arcum.
    Scis Mariam patremque ducem, qui cuspide Gallos
   120 Italiamque fovet, nec te praeclara Serenae
    fama latet. Propera; regalibus adnue votis,
    iunge toros". Gremio natum Cytherea removit
    et crines festina ligat peplumque fluentem
    adlevat et blando spirantem numine ceston
   125 cingitur, inpulsos pluviis quo mitigat amnes,
    quo mare, quo ventos irataque fulmina solvit.
    Ut stetit ad litus, parvos adfatur alumnos:
    "Ecquis erit, pueri, vitreas qui lapsus in undas
    huc rapidum Tritona vocet, quo vecta per altum
   130 deferar? Haud umquam tanto mihi venerit usu.
    Sacri, quos petimus, thalami. Pernicius omnes
    quaerite, seu concha Libycum circumsonat aequor,
    Aegaeas seu frangit aquas. Quicumque repertum
    duxerit, aurata donabitur ille pharetra".
   135 Dixerat, et sparsa diversi plebe feruntur
    exploratores. Pelagi sub fluctibus ibat
    Carpathii Triton obluctantemque petebat
    Cymothoen. Timet illa ferum seseque sequenti
    subripit et duris elabitur uda lacertis.
   140 "Heus" inquit speculatus Amor, "non vestra sub imis
    furta tegi potuere vadis. Accingere nostram
    vecturus dominam: pretium non vile laboris
    Cymothoen facilem, quae nunc detractat, habebis.
    Hac mercede veni". Prorupit gurgite torvus
   145 semifer; undosi verrebant bracchia crines;
    hispida tendebat bifido vestigia cornu,
    qua pistrix commissa viro. Ter pectora movit;
    iam quarto Paphias tractu sulcabat harenas.
    Umbratura deam retro sinuatur in arcum
   150 belua; tum vivo squalentia murice terga
    purpureis mollita toris: hoc navigat antro
    fulta Venus; niveae delibant aequora plantae.
    Prosequitur volucer late comitatus Amorum
    tranquillumque choris quatitur mare. Serta per omnem
   155 Neptuni dispersa domum. Cadmeia ludit
    Leucothea, frenatque rosis delphina Palaemon;
    alternas violis Nereus interserit algas;
    canitiem Glaucus ligat inmortalibus herbis;
    nec non et variis vectae Nereides ibant
   160 audito rumore feris (hanc pisce voluto
    sublevat Oceani monstrum Tartesia tigris,
    hanc timor Aegaei rupturus fronte carinas
    trux aries; haec caeruleae suspensa leaenae
    innatat; haec viridem trahitur conplexa iuvencum)
   165 certatimque novis onerant conubia donis.
    Cingula Cymothoe, rarum Galatea monile
    et gravibus Spatale bacis diadema ferebat
    intextum, rubro quas legerat ipsa profundo.
    Mergit se subito vellitque corallia Doto:
   170 vimen erat dum stagna subit; processerat undis:
    gemma fuit. Nuda Venerem cinxere caterva
    plaudentesque simul tali cum voce secuntur:
    "Hos Mariae cultus, haec munera nostra precamur
    reginae regina feras. Dic talia numquam
   175 promeruisse Thetin nec cum soror Amphitrite
    nostro nupta Iovi. Devotum sentiat aequor,
    agnoscat famulum virgo Stilichonia pontum.
    Victricis nos spem patriae classemque paternam
    veximus, ad tristes cum tenderet ultor Achivis".
   180 Iam Ligurum terris spumantia pectora Triton
    appulerat lassosque fretis extenderat orbes.
    Continuo sublime volans ad moenia Gallis
    condita, lanigeri suis ostentantia pellem,
    pervenit. Adventu Veneris pulsata recedunt
   185 nubila, clarescunt puris Aquilonibus Alpes.
    Laetitiae causas ignorat dicere miles
    laetaturque tamen; Mavortia signa rubescunt
    floribus et subitis animantur frondibus hastae.
    Illa suum dictis adfatur talibus agmen:
   190 "Gradivum, nostri comites, arcete parumper,
    ut soli vacet aula mihi. Procul igneus horror
    thoracum, gladiosque tegat vagina minaces.
    Stent bellatrices aquilae saevique dracones:
    fas sit castra meis hodie succumbere signis.
   195 Tibia pro lituis et pro clangore tubarum
    molle lyrae festumque canant. Epulentur ad ipsas
    excubias; mediis spirent crateres in armis.
    Laxet terribiles maiestas regia fastus
    et sociam plebem non indignata potestas
   200 confundat turbae proceres. Solvantur habenis
    gaudia nec leges pudeat ridere severas.
    Tu festas, Hymenaee, faces, tu, Gratia, flores
    elige, tu geminas, Concordia, necte coronas.
    Vos, pinnata cohors, quocumque vocaverit usus,
   205 divisa properate manu neu marceat ulla
    segnities: alii funalibus ordine ductis
    plurima venturae suspendite lumina nocti;
    hi nostra nitidos postes obducere myrto
    contendant; pars nectareis aspergite tecta
   210 fontibus et flamma lucos adolete Sabaeos;
    pars infecta croco velamina lutea Serum
    pandite Sidoniasque solo prosternite vestes.
    Ast alii thalamum docto conponite textu;
    stamine gemmato picturatisque columnis
   215 aedificetur apex. Qualem non Lydia dives
    erexit Pelopi nec construxere Lyaeo
    Indorum spoliis et opaco palmite Bacchae.
    Illic exuvias omnes cumulate parentum:
    quidquid anus senior Mauro vel Saxone victis,
   220 quidquid ab innumeris socio Stilichone tremendus
    quaesivit genitor bellis, quodcumque Gelonus
    Armeniusve dedit, quantum crinita sagittis
    attulit extremo Meroe circumflua Nilo,
    misit Achaemenio quidquid de Tigride Medus,
   225 cum supplex emeret Romanam Parthia pacem.
    Nobilibus gazis opibusque cubilia surgant
    barbaricis; omnes thalamo conferte triumphos".
    Sic ait et sponsae petit inprovisa penates.
    Illa autem secura tori taedasque parari
   230 nescia divinae fruitur sermone parentis
    maternosque bibit mores exemplaque discit
    prisca pudicitiae Latios nec volvere libros
    desinit aut Graios, ipsa genetrice magistra,
    Maeonius quaecumque senex aut Thracius Orpheus
   235 aut Mytilenaeo modulatur pectine Sappho
    (sic Triviam Latona monet; sic mitis in antro
    Mnemosyne docili tradit praecepta Thaliae):
    cum procul augeri nitor et iucundior aer
    attonitam lustrare domum fundique comarum
   240 gratus odor. Mox vera fides numenque refulsit.
    Cunctatur stupefacta Venus; nunc ora puellae,
    nunc flavo niveam miratur vertice matrem.
    Haec modo crescenti, plenae par altera lunae:
    adsurgit ceu forte minor sub matre virenti
   245 laurus et ingentes ramos olimque futuras
    promittit iam parva comas; vel flore sub uno
    ceu geminae Paestana rosae per iugera regnant:
    haec largo matura die saturataque vernis
    roribus indulget spatio; latet altera nodo
   250 nec teneris audet foliis admittere soles.
    Adstitit et blande Mariam Cytherea salutat:
    "Salve, sidereae proles augusta Serenae,
    magnorum suboles regum parituraque reges.
    Te propter Paphias sedes Cypronque reliqui,
   255 te propter libuit tantos explere labores
    et tantum tranasse maris, ne vilior ultra
    privatos paterere lares neu tempore longo
    dilatos iuvenis nutriret Honorius ignes.
    Accipe fortunam generis, diadema resume,
   260 quod tribuas natis, et in haec penetralia rursus,
    unde parens progressa, redi. Fac nulla subesse
    vincula cognatae: quamvis aliena fuisses
    principibus, regnum poteras hoc ore mereri.
    Quae propior sceptris facies? Quis dignior aula
   265 vultus erit? Non labra rosae, non colla pruinae,
    non crines aequant violae, non lumina flammae.
    Quam iuncto leviter sese discrimine confert
    umbra supercilii! Miscet quam iusta ruborem
    temperies nimio nec sanguine candor abundat!
   270 Aurorae vincis digitos umerosque Dianae;
    ipsam iam superas matrem. Si Bacchus amator
    dotali potuit caelum signare Corona,
    cur nullis virgo redimitur pulchrior astris?
    Iam tibi molitur stellantia serta Bootes
   275 inque decus Mariae iam sidera parturit aether.
    O digno nectenda viro tantique per orbem
    consors imperii! Iam te venerabitur Hister,
    nomen adorabunt populi; iam Rhenus et Albis
    serviet; in medios ibis regina Sygambros.
   280 Quid numerem gentes Atlanteosque recessus
    Oceani? Toto pariter dotabere mundo".
    Dixit et ornatus, dederant quos nuper ovantes
    Nereides, collo membrisque micantibus aptat.
    Ipsa caput distinguit acu, substringit amictus;
   285 flammea virgineis accommodat ipsa capillis.
    Ante fores iam pompa sonat, pilentaque sacram
    praeradiant ductura nurum. Calet obvius ire
    iam princeps tardumque cupit discedere solem:
    nobilis haud aliter sonipes, quem primus amoris
   290 sollicitavit odor, tumidus quatiensque decoras
    curvata cervice iubas Pharsalia rura
    pervolat et notos hinnitu flagitat amnes
    naribus accensis; mulcet fecunda magistros
    spes gregis et pulchro gaudent armenta marito.
   295 Candidus interea positis exercitus armis
    exultat socerum circa; nec signifer ullus
    nec miles pluviae flores dispergere ritu
    cessat purpureoque ducem perfundere nimbo.
    Haec quoque velati lauro myrtoque canebant:
   300 "Dive parens, seu te conplectitur axis Olympi,
    seu colis Elysias animarum praemia valles,
    en promissa tibi Stilicho iam vota peregit.
    Iam gratae rediere vices. Conubia pensat:
    acceptum reddit thalamum natoque reponit
   305 quod dederat genitor. Numquam te, sancte, pigebit
    iudicii nec te pietas suprema fefellit.
    Dignus quem legeres, dignus cui pignora tanti
    principis et rerum commendarentur habenae.
    Dicere possemus quae proelia gesta sub Haemo
   310 quaeque cruentarint fumantem Strymona pugnae,
    quam notus clipeo, quanta vi fulminet hostem,
    ni prohiberet Hymen, quae tempestiva relatu,
    nunc canimus. Quis consilio, quis iuris et aequi
    nosse modum melior? Quod semper dissidet, in te
   315 convenit, ingenio robur, prudentia forti.
    Fronte quis aequali, quem sic Romana decerent
    culmina? Sufficerent tantis quae pectora curis?
    Stes licet in populo, clamat quicumque videbit:
    "Hic est, hic Stilicho!" sic se testatur et offert
   320 celsa potestatis species, non voce feroci,
    non alto simulata gradu, non inproba gestu.
    Adfectant alii quidquid fingique laborant,
    hoc donat natura tibi. Pudor emicat una
    formosusque rigor, vultusque auctura verendos
   325 canities festina venit. Cum sorte remota
    contingant senio gravitas viresque iuventae,
    utraque te cingit propriis insignibus aetas.
    Ornatur Fortuna viro. Non ulla nocendi
    tela nec infecti iugulis civilibus enses.
   330 Non odium terrore moves nec frena resolvit
    gratia; diligimus pariter pariterque timemus.
    Ipse metus te noster amat, iustissime legum
    arbiter, egregiae pacis fidissime custos,
    optime ductorum, fortunatissime patrum.
   335 Plus iam, plus domino cuncti debere fatemur,
    quod gener est, invicte, tuus. Vincire corona;
    insere te nostris contempto iure choreis.
    Sic puer Eucherius superet virtute parentem;
    aurea sic videat similes Thermantia taedas;
   340 sic uterus crescat Mariae; sic natus in ostro
    parvus Honoriades genibus considat avitis.