Back to Claudianus home page
Back to English home
Back to Italian home

 

EPITHALAMIVM DICTVM
PALLADIO V. C. TRIBUNO ET NOTARIO  ET  CELERINAE 

  Praefatio

 

  Carmina per thalamum quamvis festina negare
    nec volui genero nec potui socero.
  Hic socius, dux ille mihi, nostrique per aulam
    ordinis hic consors, emicat ille prior.
       5 Hunc mihi coniungit studiis communibus aetas;
    illum praeponit vel senium vel honos.
  Carmen amor generi, soceri reverentia poscit
    officio vatis, militis obsequio.

 

Textus

  Forte Venus blando quaesitum frigore somnum
  vitibus intexti gremio successerat antri
  densaque sidereos per gramina fuderat artus
  adclinis florum cumulo; crispatur opaca
       5 pampinus et mites undatim ventilat uvas.
  Ora decet neclecta sopor; fastidit amictum
  aestus et exuto translucent pectore frondes.
  Idaliae iuxta famulae triplexque vicissim
  nexa sub ingenti requiescit Gratia quercu.
       10 Pennati passim pueri quocumque vocavit
  umbra iacent; fluitant arcus ramisque propinquis
  pendentes placido suspirant igne pharetrae.
  Pars vigiles ludunt aut per virgulta vagantur,
  scrutantur nidos avium vel roscida laeti
       15 mala legunt, donum Veneri, flexusque secuntur

 

Sorry...coming soon, but now it's UNDER CONSTRUCTION