Torna alla pagina filologica

Inviate i vostri commenti

 
CLAVDIANI


PHOENIX
(c. m. 27)

 

 
    Oceani summo circumfluus aequore lucus
    trans Indos Eurumque viret, qui primus anhelis
    sollicitatur equis vicinaque verbera sentit
    umida roranti resonant cum limina curru,
         5 unde rubet ventura dies longeque coruscis
    nox adflata rotis refugo pallescit amictu.
    Haec fortunatus nimium Titanius ales
    regna colit solisque plaga defensus iniqua
    possidet intactas aegris animalibus oras
         10 saeva nec humani patitur contagia mundi,
    par volucer superis, stellas qui vividus aequat
    durando membrisque terit redeuntibus aevum.
    Non epulis saturare famem, non fontibus ullis
    adsuetus prohibere sitim, sed purior illum
         15 solis fervor alit ventosaque pabula libat
    Tethyos, innocui carpens alimenta vaporis.
    Arcanum radiant oculi iubar, igneus ora
    cingit honos. Rutilo cognatum vertice sidus
    attollit cristatus apex tenebrasque serena
         20 luce secat: Tyrio pinguntur crura veneno.
    Antevolant Zephyros pinnae, quas caerulus ambit
    flore color sparsoque super ditescit in auro.
    Hic neque concepto fetu nec semine surgit,
    sed pater est prolesque sibi nulloque creante
         25 emeritos artus fecunda morte reformat
    et petit alternam totidem per funera vitam.
    Namque ubi mille vias longinqua retorserit aestas,
    tot ruerint hiemes, totidem ver cursibus actum,
    quas tulit autumnus, dederit cultoribus umbras,
         30 tum multis gravior tandem subiungitur annis,
    lustrorum numero victus: ceu lassa procellis
    ardua Caucaseo nutat de culmine pinus
    seram ponderibus pronis tractura ruinam;
    pars cadit adsiduo flatu, pars imbre peresa
         35 rumpitur, abripuit partem vitiosa vetustas.
    Iam breve decrescit lumen languetque senili
    segnis stella gelu, qualis cum forte tenetur
    nubibus et dubio vanescit Cynthia cornu;
    iam solitae medios alae transcurrere nimbos
         40 vix ima tolluntur humo. Tum conscius aevi
    defuncti reducisque parans exordia formae
    arentes tepidis de collibus eligit herbas
    et cumulum texens pretiosa fronde Sabaeum
    conponit, bustumque sibi partumque futurum.
         45 Hic sedet et blando Solem clangore salutat
    debilior miscetque preces ac supplice cantu
    praestatura novas vires incendia poscit.
    Quem procul adductis vidit cum Phoebus habenis,
    stat subito dictisque pium solatur alumnum:
         50 "O senium positure rogo falsisque sepulchris
    natales habiture vices, qui saepe renasci
    exitio proprioque soles pubescere leto,
    accipe principium rursus corpusque caducum
    desere. Mutata melior procede figura."
         55 Haec fatus propere flavis e crinibus unum
    concussa cervice iacit missoque volentem
    vitali fulgore ferit. Iam sponte crematur
    ut redeat gaudetque mori festinus in ortum.
    Fervet odoratus telis caelestibus agger
         60 consumitque senem. Nitidos stupefacta iuvencos
    Luna premit pigrosque polus non concitat axes
    parturiente rogo; curis Natura laborat
    aeternam ne perdat avem, flammasque fideles
    admonet ut rerum decus inmortale remittant.
         65 Continuo dispersa vigor per membra volutus
    aestuat et venas recidivus sanguis inundat.
    Victuri cineres nullo cogente moveri
    incipiunt plumaque rudem vestire favillam.
    Qui fuerat genitor, natus nunc prosilit idem
         70 succeditque novus: geminae confinia vitae
    exiguo medius discrimine separat ignis.
    Protinus ad Nilum manes sacrare paternos
    auctoremque globum Phariae telluris ad oras
    ferre iuvat. Velox alienum tendit in orbem
         75 portans gramineo clausum velamine funus.
    Innumerae comitantur aves stipatque volantem
    alituum suspensa cohors: exercitus ingens
    obnubit vario late convexa meatu.
    Nec quisquam tantis e milibus obvius audet
         80 ire duci, sed regis iter fragrantis adorant;
    non ferus accipiter, non armiger ipse Tonantis
    bella movet: commune facit reverentia foedus.
    Talis barbaricas flavo de Tigride turmas
    ductor Parthus agit: gemmis et divite cultu
         85 luxurians sertis apicem regalibus ornat,
    auro frenat equum, perfusam murice vestem
    Assyria signatur acu tumidusque regendo
    celsa per famulas acies dicione superbit.
    Clara per Aegyptum placidis notissima sacris
         90 urbs Titana colit, centumque adcline columnis
    invehitur templum Thebaeo monte revulsis.
    Illic, ut perhibent, patriam de more reponit
    congeriem vultumque dei veneratus erilem
    iam flammae commendat onus, iam destinat aris
         95 semina reliquiasque sui: murrata relucent
    limina, divino spirant altaria fumo,
    et Pelusiacas productus ad usque paludes
    Indus odor penetrat nares completque salubri
    tempestate viros et nectare dulcior aura
         100 ostia nigrantis Nili septena vaporat.
    O felix heresque tui! Quo solvimur omnes,
    hoc tibi suppeditat vires. Praebetur origo
    per cinerem. Moritur te non pereunte senectus.
    Vidisti quodcumque fuit; te saecula teste
         105 cuncta revolvuntur; nosti quo tempore pontus
    fuderit elatas scopulis stagnantibus undas,
    quis Phaethonteis erroribus arserit annus,
    et clades te nulla rapit solusque superstes
    edomita tellure manes: non stamina Parcae
         110 in te dura legunt nec ius habuere nocendi.