Torna alla pagina filologica

Inviate i vostri commenti

 
CLAVDIANI


DE RAPTV  PROSERPINAE
Liber I

 

 
Praefatio
 
Inventa primus secuit qui nave profundum,
      et rudibus remis sollicitavit aquas,
    qui dubiis ausus committere flatibus alnum,
      quas natura negat, praebuit arte vias.
        5 Tranquillis primum trepidus se credidit undis
    litora securo tramite summa legens;
    mox longos temptare sinus et linquere terras
      et leni coepit pandere vela Noto;
    ast ubi paulatim praeceps audacia crevit
        10   cordaque languentem dedidicere metum,
  iam vagus inrumpit pelagus caelumque secutus
      Aegaeas hiemes Ioniumque domat.
   
 
Textus

  Inferni raptoris equos adflataque curru
    sidera Taenario caligantesque profundae
    Iunonis thalamos audaci prodere cantu
    mens concussa iubet. Gressus removete, profani.
        5 Iam furor humanos nostro de pectore sensus
  expulit et solum spirant praecordia Phoebum;
    iam mihi cernuntur trepidis delubra moveri
    sedibus et claram dispergere limina lucem
    adventum testata Dei; iam magnus ab imis
        10 auditur strepitus terris templumque remugit
  Cecropium sanctasque faces attollit Eleusin.
    Angues Triptolemi stridunt et squamea curvis
    colla levant attrita iugis lapsuque sereno
    erecti roseas tendunt ad carmina cristas.
        15 Ecce procul ternis Hecate variata figuris
  exoritur levisque simul procedit Iacchus
    crinali florens hedera, quem Parthica velat
    tigris et auratos in nodum colligit ungues;
    Ebria Maeonius firmat vestigia thyrsus.
        20 Di, quibus innumerum vacui famulantur Averni
  vulgus iners, opibus quorum donatur avaris
    quidquid in orbe perit, quos Styx liventibus ambit
    interfusa vadis et quos fumantia torquens
    aequora gurgitibus Phlegethon perlustrat anhelis;
        25 vos mihi sacrarum penetralia pandite rerum
  et vestri secreta poli: qua lampade Ditem
    flexit Amor; quo ducta ferox Proserpina raptu
    possedit dotale Chaos quantasque per oras
    sollicito genetrix erraverit anxia cursu;
        30 unde datae populis fruges et glande relicta
  cesserit inventis Dodonia quercus aristis.
    Dux Erebi quondam tumidas exarsit in iras
    proelia moturus superis, quod solus egeret
    conubiis sterilesque diu consumeret annos,
        35 impatiens nescire torum nullasque mariti
  inlecebras nec dulce patris cognoscere nomen.
    Iam quaecumque latent ferali monstra barathro
    in turmas aciemque ruunt contraque Tonantem
    coniurant Furiae, crinitaque sontibus hydris
        40 Tisiphone quatiens infausto lumine pinum,
  armatos ad castra vocat pallentia Manes.
    Paene reluctatis iterum pugnantia rebus
    rupissent elementa fidem penitusque revulso
    carcere laxatis pubes Titania vinclis
        45 vidisset caeleste iubar rursusque cruentus
  Aegaeon positis aucto de corpore nodis
    obvia centeno vexasset fulmina motu.
    Sed Parcae vetuere minas orbique timentes
    ante pedes soliumque ducis fudere severam
        50 canitiem genibusque suas cum supplice fletu
  admovere manus: quarum sub iure tenentur
    omnia, quae seriem fatorum pollice ducunt
    longaque ferratis evolvunt saecula fusis.
    Prima fero Lachesis clamabat talia regi
        55 incultas dispersa comas: "O maxime noctis
  arbiter umbrarumque potens, cui nostra laborant
    stamina, qui finem cunctis et semina praebes
    nascendique vices alterna morte rependis,
    qui vitam letumque regis (nam quidquid ubique
        60 gignit materies, hoc te donante creatur
  debeturque tibi, certisque ambagibus aevi
    rursus corporeos animae mittuntur in artus),
    ne pete firmatas pacis dissolvere leges,
    quas dedimus nevitque colus, neu foedera fratrum
        65 civili converte tuba. Cur impia tollis
  signa? Quid incestis aperis Titanibus auras?
    Posce Iovem: dabitur coniunx." Vix illa; pepercit
    erubuitque preces animusque relanguit atrox,
    quamvis indocilis flecti: ceu turbine rauco
        70 cum gravis armatur Boreas, glacieque nivali
  hispidus et Getica concretus grandine pinnas
    flare cupit pelagus silvas camposque sonoro
    flamine rapturus; si forte adversus aenos
    Aeolus obiciat postes, vanescit inanis
        75 impetus et fractae redeunt in claustra procellae.
  Tum Maia genitum, qui fervida dicta reportet,
    imperat acciri. Cyllenius astitit ales
    somniferam quatiens virgam tectusque galero.
    Ipse rudi fultus solio nigraque verendus
        80 maiestate sedet. Squalent inmania foedo
  sceptra situ; sublime caput maestissima nubes
    asperat et dirae riget inclementia formae;
    horrorem dolor augebat. Tum talia celso
    ore tonat (tremefacta silent dicente tyranno
        85 atria; latratum triplicem conpescuit ingens
  ianitor et presso lacrimarum fonte resedit
    Cocytos tacitisque Acheron obmutuit undis
    et Phlegethonteae requierunt murmura ripae):
    "Atlantis Tegeaee nepos, commune profundis
        90 et superis numen, qui fas per limen utrumque
  solus habes geminoque facis commercia mundo,
    i celer et proscinde Notos et iussa superbo
    redde Iovi: "Tantumne tibi, saevissime frater,
    in me iuris erit? Sic nobis noxia vires
        95 cum caelo Fortuna tulit? Num robur et arma
  perdidimus, si rapta dies? An forte iacentes
    ignavosque putas quod non Cyclopia tela
    stringimus aut vacuas tonitru deludimus aures?
    Nonne satis visum quod grati luminis expers
        100 tertia supremae patior dispendia sortis
  informesque plagas, cum te laetissimus ornet
    signifer et vario cingant splendore Triones,
    sed thalamos etiam prohibes? Nereia glauco
    Neptunum gremio complectitur Amphitrite;
        105 te consanguineo recipit post fulmina fessum
  Iuno sinu. Quid enim narrem Latonia furta?
    Quid Cererem magnamque Themin? Tibi tanta creandi
    copia; te felix natorum turba coronat.
    Ast ego deserta maerens inglorius aula
        110 implacidas nullo solabor pignore curas?
  Non adeo toleranda quies. Primordia testor
    noctis et horrendae stagna intemerata paludis:
    si dictis parere negas, patefacta ciebo
    Tartara, Saturni veteres laxabo catenas,
        115 obducam tenebris solem, conpage soluta
  lucidus umbroso miscebitur axis Averno."
    Vix ea fatus erat, iam nuntius astra tenebat.
    Audierat mandata pater secumque volutat
    diversos ducens animos, quae tale sequatur
        120 coniugium Stygiosque velit pro sole recessus.
  Certa requirenti tandem sententia sedit.
    Aetnaeae Cereri proles optata virebat
    unica nec tribuit subolem Lucina secundam
    fessaque post primos haeserunt viscera partus;
        125 infecunda quidem, sed cunctis altior exstat
  matribus et numeri damnum Proserpina pensat.
    Hanc fovet, hanc sequitur: vitulam non blandius ambit
    torva parens, pedibus quae nondum proterit arva
    nec nova lunatae curvavit germina frontis.
        130 Iam vicina toro plenis adoleverat annis
  virginitas, tenerum iam pronuba flamma pudorem
    sollicitat mixtaque tremit formidine votum.
    Personat aula procis: pariter pro virgine certant
    Mars clipeo melior, Phoebus praestantior arcu;
        135 Mars donat Rhodopen, Phoebus largitur Amyclas
  et Delon Clariosque lares; hinc aemula Iuno,
    hinc poscit Latona nurum. Despexit utrumque
    flava Ceres raptusque timens (heu caeca futuri!)
    [commendat Siculis furtim sua pignora terris
        140 infidis Laribus natam commisit alendam]
    aethera deseruit Siculasque relegat in oras
  ingenio confisa loci. Trinacria quondam
    Italiae pars una fuit, sed pontus et aetas
    mutavere situm. Rupit confinia Nereus
        145 victor et abscissos interluit aequore montes
    parvaque cognatas prohibent discrimina terras.
  Nunc illam socia ruptam tellure trisulco
    opponit natura mari: caput inde Pachyni
    respuit Ionias praetentis rupibus iras;
        150 hinc latrat Gaetula Thetis Lilybaeaque pulsat
    brachia consurgens; hinc indignata teneri
  concutit obiectum rabies Tyrrhena Pelorum.
    In medio scopulis se porrigit Aetna perustis:
    Aetna Giganteos numquam tacitura triumphos,
        155 Enceladi bustum, qui saucia terga revinctus
    spirat inexhaustum flagranti vulnere sulphur,
  et quotiens detractat onus cervice rebelli
    in dextrum laevumque latus, tunc insula fundo
    vertitur et dubiae nutant cum moenibus urbes.
        160 Aetnaeos apices solo cognoscere visu,
    non aditu temptare licet. Pars cetera frondet
  arboribus, teritur nullo cultore cacumen.
    Nunc vomit indigenas nimbos piceaque gravatum
    foedat nube diem, nunc motibus astra lacessit
        165 terrificis damnisque suis incendia nutrit.
    Sed quamvis nimio fervens exuberet aestu,
  scit nivibus servare fidem pariterque favillis:
    Durescit glacies tanti secura vaporis,
    arcano defensa gelu fumoque fideli
        170 lambit contiguas innoxia flamma pruinas.
    Quae scopulos tormenta rotant? Quae tanta cavernas
  vis glomerat? Quo fonte ruit Vulcanius amnis?
    Sive quod obicibus discurrens ventus opertis
    offenso rimosa furit per saxa meatu,
        175 dum scrutatur iter, libertatemque reposcens
    putria multivagis populatur flatibus antra;
  seu mare sulphurei ductum per viscera montis
    oppressis ignescit aquis et pondera librat.
    Hic ubi servandum mater fidissima pignus
        180 abdidit, ad Phrygios tendit secura Penates
    turrigeramque petit Cybelen sinuosa draconum
  membra regens, volucri qui pervia nubila tractu
    signant et placidis humectant frena venenis:
    frontem crista tegit, pingunt maculosa virentes
        185 terga notae; rutilum squamis intermicat aurum.
    Nunc spiris Zephyros tranant, nunc arva volatu
  inferiora secant. Cano rota pulvere labens
    sulcatam fecundat humum: flavescit aristis
    orbita: surgentes condunt vestigia culmi;
        190 vestit iter comitata seges. Iam linquitur Aetna
    totaque decrescit refugo Trinacria visu.
  Heu quotiens praesaga mali violavit oborto
    rore genas, quotiens oculos ad tecta retorsit
    talia voce movens: "Salve, gratissima tellus,
        195 quam nos praetulimus caelo: tibi gaudia nostri
    sanguinis et caros uteri commendo labores.
  Praemia digna manent: nullos patiere ligones
    et nullo rigidi versabere vomeris ictu;
    sponte tuus florebit ager; cessante iuvenco
        200 ditior oblatas mirabitur incola messes."
    Sic ait et fulvis tetigit serpentibus Iden.
  Hic sedes augusta deae templique colendi
    religiosa silex, densis quam pinus obumbrat
    frondibus, et nulla lucos agitante procella
        205 stridula coniferis modulatur carmina ramis.
    Terribiles intus thiasi vesanaque mixto
  concentu delubra gemunt; ululatibus Ide
    bacchatur; timidas inclinant Gargara silvas.
    Postquam visa Ceres, mugitum tympana frenant;
        210 conticuere chori; Corybas non inpulit ensem,
    non buxus, non aera sonant blandasque leones
  summisere iubas. Adytis gavisa Cybele
    exilit et pronas intendit ad oscula turres.
    Viderat haec dudum summa speculatus ab arce
        215 Iuppiter ac Veneri mentis penetralia nudat:
    "Curarum, Cytherea, tibi secreta fatebor.
  Candida Tartareo nuptum Proserpina regi
    iam pridem decreta dari; sic Atropos urget,
    sic cecinit longaeva Themis. Nunc matre remota
        220 rem peragi tempus. Fines invade Sicanos
    et Cereris prolem patulis illudere campis,
  crastina puniceos cum lux detexerit ortus,
    coge tuis armata dolis, quibus urere cuncta,
    me quoque saepe soles. Cur ultima regna quiescunt?
        225 Nulla sit immunis regio nullumque sub umbris
    pectus inaccensum Veneri. Iam tristis Erinys
  sentiat ardores; Acheron Ditisque severi
    ferrea lascivis mollescant corda sagittis."
    Adcelerat praecepta Venus iussuque parentis
        230 Pallas et inflexo quae terret Maenala cornu
    addunt se comites. Divino semita gressu
  claruit, augurium qualis laturus iniquum
    praepes sanguineo dilabitur igne cometes
    prodigiale rubens: non illum navita tuto,
        235 non impune vident populi, sed crine minaci
    nuntiat aut ratibus ventos aut urbibus hostes.
  Devenere locum, Cereris quo tecta nitebant
    Cyclopum formata manu: stant ardua ferro
    moenia, ferrati postes, inmensaque nectit
        240 claustra chalybs. Nullum tanto sudore Pyragmon
    nec Steropes construxit opus; non talibus umquam
  spiravere Notis animae nec flumine tanto
    incoctum maduit lassa cervice metallum.
    Atria cingit ebur; trabibus solidatur aenis
        245 culmen et in celsas surgunt electra columnas.
    Ipsa domum tenero mulcens Proserpina cantu
  inrita texebat rediturae munera matri.
    Hic elementorum seriem sedesque paternas
    insignibat acu, veterem qua lege tumultum
        250 discrevit Natura parens et semina iustis
    discessere locis: quidquid leve, fertur in altum;
  in medium graviora cadunt; incanduit aer;
    egit flamma polum; fluxit mare; terra pependit.
    Nec color unus erat: stellas accendit in auro,
        255 ostro fundit aquas. Attollit litora gemmis
    filaque mentitos iam iam caelantia fluctus
  arte tument. Credas inlidi cautibus algam
    et raucum bibulis inserpere murmur harenis.
    Addit quinque plagas: mediam subtegmine rubro
        260 obsessam fervore notat; squalebat inustus
    limes et adsiduo sitiebant stamina sole;
  vitales utrimque duas, quas mitis oberrat
    temperies habitanda viris; tum fine supremo
    torpentes traxit geminas brumaque perenni
        265 foedat et aeterno contristat frigore telas.
    Nec non et patrui pingit sacraria Ditis
  fatalesque sibi Manes; nec defuit omen;
    praescia nam subitis maduerunt fletibus ora.
    Coeperat et vitreis summo iam margine texti
        270 Oceanum sinuare vadis; sed cardine verso
    cernit adesse deas inperfectumque laborem
  deserit et niveos infecit purpura vultus
    per liquidas succensa genas castaeque pudoris
    inluxere faces: non sic decus ardet eburnum,
        275 Lydia Sidonio quod femina tinxerit ostro.
    Merserat unda diem; sparso nox umida somno
  languida caeruleis invexerat otia bigis,
    iamque viam Pluto superas molitur ad auras
    germani monitu. Torvos invisa iugales
        280 Allecto temone ligat, qui pascua mandunt
    Cocyti pratisque Erebi nigrantibus errant
  stagnaque tranquillae potantes marcida Lethes
    aegra soporatis spumant oblivia linguis:
    Orphnaeus crudele micans Cthoniusque sagitta
        285 ocior et Stygii sublimis gloria Nycteus
    armenti Ditisque nota signatus Alastor.
  Stabant ante fores iuncti saevumque fremebant
    crastina venturae spectantes gaudia praedae.