Torna alla pagina filologica

Inviate i vostri commenti

 
CLAVDIANI


DE RAPTV  PROSERPINAE
Liber II

 

 
Praefatio
 
Otia sopitis ageret cum cantibus Orpheus
      neclectumque diu deposuisset ebur,
    lugebant erepta sibi solacia Nymphae,
      quaerebant dulces flumina maesta modos.
          5 Saeva feris natura redit metuensque leonem
    inplorat citharae vacca tacentis opem.
    Illius et duri flevere silentia montes
      silvaque Bistoniam saepe secuta chelyn.
    Sed postquam Inachiis Alcides missus ab Argis
         10   Thracia pacifero contigit arva pede
  diraque sanguinei vertit praesepia regis
      et Diomedeos gramine pavit equos,
    tum patriae festo laetatus tempore vates
      desuetae repetit fila canora lyrae
         15 et resides levi modulatus pectine nervos
      pollice festivo nobile duxit opus.
    Vix auditus erat: venti frenantur et undae,
      pigrior adstrictis torpuit Hebrus aquis,
    porrexit Rhodope sitientes carmina rupes,
         20   excussit gelidas pronior Ossa nives.
    Ardua nudato descendit populus Haemo
      et comitem quercum pinus amica trahit,
    Cirrhaeasque dei quamvis despexerit artes,
      Orpheis laurus vocibus acta venit.
         25 Securum blandi leporem fovere Molossi
      vicinumque lupo praebuit agna latus.
    Concordes varia ludunt cum tigride dammae,
      Massylam cervi non timuere iubam.
    Ille novercales stimulos actusque canebat
         30   Herculis et forti monstra subacta manu;
    qui timidae matri pressos ostenderit angues
      intrepidusque fero riserit ore puer:
    "Te neque Dictaeas quatiens mugitibus urbes
      taurus nec Stygii terruit ira canis,
         35 non leo sidereos caeli rediturus ad axes,
      non Erymanthei gloria montis aper.
    Solvis Amazonios cinctus, Stymphalidas arcu
      adpetis, occiduo ducis ab orbe greges
         tergeminique ducis numerosos deicis artus
         40   et totiens uno victor ab hoste redis.
    Non cadere Antaeo, non crescere profuit Hydrae,
      nec cervam volucres eripuere pedes.
    Caci flamma perit, rubuit Busiride Nilus,
          prostratis maduit nubigenis Pholoe.
         45 Te Libyci stupuere sinus, te maxima Tethys
      horruit, imposito cum premerere polo:
    firmior Herculea mundus cervice pependit;
      lustrarunt umeros Phoebus et astra tuos."
      Thracius haec vates. Sed tu Tirynthius alter,
         50   Florentine, mihi: tu mea plectra moves
          antraque Musarum longo torpentia somno
      excutis et placidos ducis in orbe choros.
   
 
Textus

  Inpulit Ionios praemisso lumine fluctus 
    nondum pura dies; tremulis vibratur in undis 
    ardor et errantes ludunt per caerula flammae. 
    Iamque audax animi fidaeque oblita parentis 
       5 fraude Dionaea riguos Proserpina saltus
  (sic Parcae voluere) petit. Ter cardine verso 
    praesagum cecinere fores; ter conscia fati 
    flebile terrificis gemuit mugitibus Aetna. 
    Nullis illa tamen monstris nulloque tenetur 
       10 prodigio. Comites gressum iunxere sorores.
  Prima dolo gaudens et tanto concita voto 
    it Venus et raptus metitur corde futuros, 
    iam durum flexura Chaos, iam Dite subacto 
    ingenti famulos Manes ductura triumpho. 
       15 Illi multifidos crinis sinuatur in orbes 
  Idalia divisus acu; sudata marito 
    fibula purpureos gemma suspendit amictus.
    Candida Parrhasii post hanc regina Lycaei
    et Pandionias quae cuspide protegit arces, 
       20 utraque virgo, ruunt: haec tristibus aspera bellis, 
  haec metuenda feris. Tritonia casside fulva 
    caelatum Typhona gerit, qui summa peremptus 
    ima viget, parte emoriens et parte superstes; 
    hastaque terribili surgens per nubila ferro
       25 instar habet silvae; tantum stridentia colla 
  Gorgonos obtentu pallae fulgentis inumbrat. 
    At Triviae lenis species et multus in ore 
    frater erat, Phoebique genas et lumina Phoebi 
    esse putes, solusque dabat discrimina sexus. 
       30 Bracchia nuda nitent; levibus proiecerat auris
  indociles errare comas, arcuque remisso 
    otia nervus agit; pendent post terga sagittae. 
    Crispatur gemino vestis Gortynia cinctu 
    poplite fusa tenus, motoque in stamine Delos 
       35 errat et aurato trahitur circumflua ponto.
  Quas inter Cereris proles, nunc gloria matris, 
    mox dolor, aequali tendit per gramina passu 
    nec membris nec honore minor potuitque videri 
    Pallas, si clipeum ferret, si spicula, Phoebe. 
       40 Collectae tereti nodantur iaspide vestes.
  Pectinis ingenio numquam felicior artis 
    contigit eventus; nulli sic consona telae     
    fila nec in tantum veri duxere figuras.
    Hic Hyperionio Solem de semine nasci
       45 fecerat et pariter, forma sed dispare, Lunam
  aurorae noctisque duces; cunabula Tethys   
    praebet et infantes gremio solatur anhelos 
    caeruleusque sinus roseis radiatur alumnis. 
    Invalidum dextro portat Titana lacerto 
       50 nondum luce gravem nec pubescentibus alte
  cristatum radiis: primo clementior aevo 
    fingitur et tenerum vagitu despuit ignem. 
    Laeva parte soror vitrei libamina potat 
    uberis et parvo signatur tempora cornu.
       55 Tali luxuriat cultu. Comitantur euntem 
  Naides et socia stipant utrimque caterva, 
    quae fontes, Crinise, tuos et saxa rotantem 
    Pantagian nomenque Gelam qui praebuit urbi, 
    concelebrant, quas pigra vado Camerina palustri, 
       60 quas Arethusaei latices, quas advena nutrit 
  Alpheus (Cyane totum supereminet agmen): 
    qualis Amazonidum peltis exultat aduncis 
    pulchra cohors, quotiens Arcton populata virago 
    Hippolyte niveas ducit post proelia turmas, 
       65 seu flavos stravere Getas, seu forte rigentem 
  Thermodontiaca Tanain fregere securi; 
    aut quales referunt Baccho sollemnia Nymphae 
    Maeoniae, quas Hermus alit, ripasque paternas 
    percurrunt auro madidae: laetatur in antro 
       70 amnis et undantem declinat prodigus urnam.
  Viderat herboso sacrum de vertice vulgus 
    Henna parens florum curvaque in valle sedentem 
    conpellat Zephyrum: "Pater o gratissime veris, 
    qui mea lascivo regnas per prata meatu   
       75 semper et adsiduis inroras flatibus annum, 
  respice Nympharum coetus et celsa Tonantis 
    germina per nostros dignantia ludere campos. 
    Nunc adsis faveasque, precor; nunc omnia fetu 
    pubescant virgulta velis, ut fertilis Hybla 
       80 invideat vincique suos non abnuat hortos.
  Quidquid turiferis spirat Panchaia silvis, 
    quidquid odoratus longe blanditur Hydaspes, 
    quidquid ab extremis ales longaeva Sabaeis
    colligit optato repetens exordia busto, 
       85 in venas disperge meas et flamine largo   
  rura fove. Merear divino pollice carpi 
    et nostris cupiant ornari numina sertis."
    Dixerat; ille novo madidantes nectare pinnas 
    concutit et glaebas fecundo rore maritat, 
       90 quaque volat vernus sequitur rubor; omnis in herbas
  turget humus medioque patent convexa sereno.
    Sanguineo splendore rosas, vaccinia nigro 
    induit et dulci violas ferrugine pingit. 
    Parthica quae tantis variantur cingula gemmis 
       95 regales vinctura sinus? Quae vellera tantum 
  ditibus Assyrii spumis fuscantur aeni? 
    Non tales volucer pandit Iunonius alas, 
    nec sic innumeros arcu mutante colores 
    incipiens redimitur hiemps, cum tramite flexo 
       100 semita discretis interviret umida nimbis.
  Forma loci superat flores: curvata tumore 
    parvo planities et mollibus edita clivis 
    creverat in collem; vivo de pumice fontes 
    roscida mobilibus lambebant gramina rivis, 
       105 silvaque torrentes ramorum frigore soles 
  temperat et medio brumam sibi vindicat aestu: 
    apta fretis abies, bellis accommoda cornus, 
    quercus amica Iovi, tumulos tectura cupressus, 
    ilex plena favis, venturi praescia laurus; 
       110 fluctuat hic denso crispata cacumine buxus, 
  hic hederae serpunt, hic pampinus induit ulmos. 
    Haud procul inde lacus (Pergum dixere Sicani) 
    panditur et nemorum frondoso margine cinctus 
    vicinis pallescit aquis: admittit in altum 
       115 cernentes oculos et late pervius humor 
  ducit inoffensos liquido sub flumine visus 
    imaque perspicui prodit secreta profundi.
    [Huc elapsa cohors gaudet per florida rura].
    Hortatur Cytherea legant: "Nunc ite, sorores,
       120 dum matutinis praesudat solibus aer, 
  dum meus humectat flaventes Lucifer agros, 
    roranti praevectus equo." Sic fata doloris
    carpit signa sui. Varios tum cetera saltus 
    invasere cohors: credas examina fundi 
       125 Hyblaeum raptura thymum, cum cerea reges 
  castra movent fagique cava dimissus ab alvo 
    mellifer electis exercitus obstrepit herbis. 
    Pratorum spoliatur honos; haec lilia fuscis 
    intexit violis; hanc mollis amaracus ornat; 
       130 haec graditur stellata rosis, haec alba ligustris.
  Te quoque flebilibus maerens Hyacinthe figuris 
    Narcissumque metunt, nunc incluta germina veris, 
    praestantes olim pueros: tu natus Amyclis, 
    hunc Helicon genuit; te disci perculit error, 
       135 hunc fontis decepit amor; te fronte retusa 
  Delius, hunc fracta Cephisos harundine luget.
    Aestuat ante alias avido fervore legendi 
    frugiferae spes una deae; nunc vimine texto 
    ridentes calathos spoliis agrestibus inplet; 
       140 nunc sociat flores seseque ignara coronat,
    augurium fatale tori. Quin ipsa tubarum 
  armorumque potens dextram, qua fortia turbat 
    agmina, qua stabiles portas et moenia vellit, 
    iam levibus laxat studiis hastamque reponit 
       145 insuetisque docet galeam mitescere sertis: 
    ferratus lascivit apex horrorque recessit 
  Martius et cristae pacato fulgure vernant. 
    Nec quae Parthenium canibus scrutatur odorem 
    aspernata choros libertatemque comarum 
       150 iniecta voluit tantum frenare corona.
    Talia virgineo passim dum more geruntur, 
  ecce repens mugire fragor, confligere turres,   
    pronaque vibratis radicibus oppida verti. 
    Causa latet; dubios agnovit sola tumultus 
       155 diva Paphi mixtoque metu perterrita gaudet. 
    Iamque per anfractus animarum rector opacos 
  sub terris quaerebat iter gravibusque gementem 
    Enceladum calcabat equis: inmania findunt 
    membra rotae pressaque Gigans cervice laborat 
       160 Sicaniam cum Dite ferens temptatque moveri
    debilis et fessis serpentibus inpedit axem; 
  fumida sulphureo praelabitur orbita dorso. 
    Ac velut occultus securum pergit in hostem 
    miles et effossi subter fundamina campi 
       165 transilit elusos arcano limite muros 
    turbaque deceptas victrix erumpit in arces 
  terrigenas imitata viros: sic tertius heres 
    Saturni latebrosa vagis rimatur habenis 
    devia fraternum cupiens exire sub orbem. 
       170 Ianua nulla patet: prohibebant undique rupes
    oppositae solidaque deum conpage tenebant. 
  Non tulit ille moras indignatusque trabali 
    saxa ferit sceptro. Siculae sonuere cavernae; 
    turbatur Lipare; stupuit fornace relicta   
       175 Mulciber et trepidus deiecit fulmina Cyclops. 
    Audiit et si quem glacies Alpina coercet 
  et qui te, Latiis nondum praecincte tropaeis
    Thybri, natat missamque Pado qui remigat alnum.
    Sic, cum Thessaliam scopulis inclusa teneret 
       180 Peneo stagnante palus et mersa negaret
    arva coli, trifida Neptunus cuspide montes 
  inpulit adversos: tum forti saucius ictu 
    dissiluit gelido vertex Ossaeus Olympo; 
    carceribus laxantur aquae fractoque meatu 
       185 redduntur fluviusque mari tellusque colonis.
    Postquam victa manu duros Trinacria nexus
  solvit et inmenso late discessit hiatu, 
    apparet subitus caelo timor: astra viarum 
    mutavere fidem; vetito se proluit Arctos 
       190 aequore; praecipitat pigrum formido Booten.
    Horruit Orion; audito palluit Atlans 
  hinnitu; rutilos obscurat anhelitus axes 
    discolor et longa solitos caligine pasci 
    terruit orbis equos: pressis haesere lupatis 
       195 attoniti meliore polo rursusque verendum 
    in Chaos obliquo certant temone reverti. 
  Mox, ubi pulsato senserunt verbera tergo 
    et solem didicere pati, torrentius amne 
    hiberno tortaque ruunt pernicius hasta: 
       200 quantum non iaculum Parthi, non impetus Austri,
    non leve sollicitae mentis discurrit acumen. 
  Sanguine frena calent; corrumpit spiritus auras 
    letifer; infectae spumis vitiantur harenae.
    Diffugiunt Nymphae; rapitur Proserpina curru 
       205 inploratque deas. Iam Gorgonos ora revelat 
    Pallas et intento festinat Delia telo
  nec patruo cedunt: stimulat communis in arma 
    virginitas crimenque feri raptoris acerbat. 
    Ille velut stabuli decus armentique iuvencam 
       210 cum leo possedit nudataque viscera fodit 
    unguibus et rabiem totos exegit in armos, 
  stat crassa turpis sanie nodosque iubarum 
    excutit et viles pastorum despicit iras.
    "Ignavi domitor vulgi, deterrime fratrum,"
       215 Pallas ait, "quae te stimulis facibusque profanis
    Eumenides movere tuae? Cur sede relicta
  audes Tartareis caelum incestare quadrigis? 
    Sunt tibi deformes Dirae, sunt altera Lethes 
    numina, sunt tristes Furiae te coniuge dignae. 
       220 Fratris linque domos, alienam desere sortem,
    nocte tua contentus abi. Quid viva sepultis 
  admisces? Nostrum quid proteris advena mundum?"
    Talia vociferans avidos transire minaci 
    cornipedes umbone ferit clipeique retardat 
       225 obice Gorgoneisque premens adsibilat hydris 
    praetentaque operit crista; libratur in ictum
  fraxinus et nigros illuminat obvia currus
    missaque paene foret, ni Iuppiter aethere summo
    pacificas rubri torsisset fulminis alas
       230 confessus socerum: nimbis hymenaeus hiulcis
    intonat et testes firmant conubia flammae.
  Invitae cessere deae. Conpescuit arcum
    cum gemitu talesque dedit Latonia voces:
    "Sis memor o longumque vale. Reverentia patris
       235 obstitit auxilio, nec nos defendere contra
    possumus; imperio vinci maiore fatemur.
  In te coniurat genitor populoque silenti
    traderis, heu! Cupidas non aspectura sorores
    aequalemque chorum. Quae te fortuna supernis
       240 abstulit et tanto damnavit sidera luctu?
    Iam neque Partheniis innectere retia lustris
  nec pharetras gestare libet; securus ubique
    spumet aper saevique fremant inpune leones.
    Te iuga Taygeti, posito te Maenala flebunt
       245 venatu maestoque diu lugebere Cyntho.
    Delphica quin etiam fratris delubra tacebunt."
  Interea volucri fertur Proserpina curru
    caesariem diffusa Noto planctuque lacertos
    verberat et questus ad nubila rumpit inanes:
       250 "Cur non torsisti manibus fabricata Cyclopum
    in nos tela, pater? Sic me crudelibus umbris
  tradere, sic toto placuit depellere mundo?
    Nullane te flectit pietas nihilumque paternae
    mentis inest? Tantas quo crimine movimus iras?
       255 Non ego, cum rapido saeviret Phlegra tumultu,
    signa Deis adversa tuli; nec robore nostro
  Ossa pruinosum vexit glacialis Olympum.
    Quod conata nefas aut cuius conscia culpae
    exsul ad immanes Erebi detrudor hiatus?
       260 O fortunatas alii quascumque tulere
    raptores! Saltem communi sole fruuntur.
  Sed mihi virginitas pariter caelumque negatur,
    eripitur cum luce pudor, terrisque relictis
    servitum Stygio ducor captiva tyranno.
       265 O male dilecti flores despectaque matris  
    consilia! O Veneris deprensae serius artes!
  Mater, io! Seu te Phrygiis in vallibus Idae 
    Mygdonio buxus circumsonat horrida cantu, 
    seu tu sanguineis ululantia Dindyma Gallis 
       270 incolis et strictos Curetum respicis enses,
    exitio succurre meo, conpesce furentem, 
  conprime ferales torvi praedonis habenas!"
    Talibus ille ferox dictis fletuque decoro 
    vincitur et primi suspiria sensit amoris. 
       275 Tum ferrugineo lacrimas detergit amictu 
    et placida maestum solatur voce dolorem:  
  "Desine funestis animum, Proserpina, curis
    et vano vexare metu. Maiora dabuntur 
    sceptra nec indigni taedas patiere mariti. 
       280 Ille ego Saturni proles cui machina rerum
    servit et inmensum tendit per inane potestas. 
  Amissum ne crede diem: sunt altera nobis 
    sidera, sunt orbes alii, lumenque videbis 
    purius Elysiumque magis mirabere solem 
       285 cultoresque pios; illic pretiosior aetas, 
    aurea progenies habitat, semperque tenemus
  quod superi meruere semel. Nec mollia derunt 
    prata tibi; Zephyris illic melioribus halant 
    perpetui flores, quos nec tua protulit Aetna. 
       290 Est etiam lucis arbor praedives opacis, 
    fulgentes viridi ramos curvata metallo: 
  haec tibi sacra datur fortunatumque tenebis 
    autumnum et fulvis semper ditabere pomis. 
    Parva loquor: quidquid liquidus complectitur aer, 
       295 quidquid alit tellus, quidquid maris aequora verrunt, 
    quod fluvii volvunt, quod nutrivere paludes, 
  cuncta tuis pariter cedent animalia regnis, 
    lunari subiecta globo, qui septimus auras 
    ambit et aeternis mortalia separat astris. 
       300 Sub tua purpurei venient vestigia reges 
    deposito luxu turba cum paupere mixti -
  omnia mors aequat! - ; tu damnatura nocentes, 
    tu requiem latura piis, te iudice sontes 
    inproba cogentur vitae commissa fateri. 
       305 Accipe Lethaeo famulas cum gurgite Parcas; 
    sit fatum quodcumque voles." Haec fatus ovantes
  exhortatur equos et Tartara mitior intrat.
    Conveniunt animae, quantas violentior Auster
    decutit arboribus frondes aut nubibus imbres
       310 colligit aut frangit fluctus aut torquet harenas,
    cunctaque praecipiti stipantur saecula cursu
  insignem visura nurum. Mox ipse serenus
    ingreditur facili passus mollescere risu
    dissimilisque sui. Dominis intrantibus ingens
       315 adsurgit Phlegethon: flagrantibus hispida rivis
    barba madet totoque fluunt incendia vultu.
  Occurrunt propere lecti de plebe ministri:
    pars altos revocant currus frenisque solutis
    vertunt emeritos ad pascua nota iugales;
       320 pars aulaea tenent; alii praetexere ramis
    limina et in thalamum cultas extollere vestes.
  Reginam casto cinxerunt agmine matres
    Elysiae teneroque levant sermone timores
    et sparsos religant crines et vultibus addunt
       325 flammea sollicitum praevelatura pudorem.
    Pallida laetatur regio gentesque sepultae
  luxuriant epulisque vacant genialibus umbrae:
    grata coronati peragunt convivia Manes.
    Rumpunt insoliti tenebrosa silentia cantus;
       330 sedantur gemitus; Erebi se sponte relaxat
    squalor et aeternam patitur rarescere noctem.
  Urna nec incertas versat Minoia sortes;
    verbera nulla sonant nulloque frementia luctu
    inpia dilatis respirant Tartara poenis:
       335 non rota suspensum praeceps Ixiona torquet,
    non aqua Tantaleis subducitur invida labris;
  [solvitur Ixion, invenit Tantalus undas]
    et Tityos tandem spatiosos erigit artus
    squalentisque novem detexit iugera campi
       340 (tantus erat!) laterisque piger sulcator opaci
    invitus trahitur lasso de pectore vultur
  abreptasque dolet iam non sibi crescere fibras.
    Oblitae scelerum formidatique furoris
    Eumenides cratera parant et vina feroci
       345 crine bibunt flexisque minis iam lene canentes
    extendunt socios ad pocula plena cerastas
  et festas alio succendunt lumine taedas.
    Tunc et pestiferi pacatum flumen Averni
    innocuae transistis, aves, flatumque repressit
       350 Amsanctus: fixo tacuit torrente vorago.
    Tunc Acheronteos mutato gurgite fontes
  lacte novo tumuisse ferunt, hederisque virentem
    Cocyton dulci perhibent undasse Lyaeo.
    Stamina nec rumpit Lachesis, nec turbida sacris
       355 obstrepitant lamenta choris. Mors nulla vagatu
    in terris, nullumque rogum planxere parentes.
  Navita non moritur fluctu, non cuspide miles;
    oppida funerei pollent immunia leti,
    inpexamque senex velavit harundine frontem
       360 portitor et vacuos egit cum carmine remos.
    Iam suus inferno processerat Hesperus orbi,
  ducitur in thalamum virgo. Stat pronuba iuxta
    stellantes Nox picta sinus tangensque cubile
    omina perpetuo genitalia foedere sancit;
       365 exultant cum voce pii Ditisque sub aula
    talia pervigili sumunt exordia plausu:
  "Nostra potens Iuno tuque o germane Tonantis
    et gener, unanimi consortia ducite somni
    mutuaque alternis innectite vota lacertis.
       370 Iam felix oritur proles; iam laeta futuros
    expectat Natura deos. Nova numina rebus
  addite et optatos Cereri proferte nepotes."