Torna alla pagina filologica

Inviate i vostri commenti

 
CLAVDIANI


DE RAPTV  PROSERPINAE
Liber III

 

   
    Iuppiter interea cinctam Thaumantida nimbis 
    ire iubet totoque deos arcessere mundo. 
    Illa colorato Zephyros inlapsa volatu 
    numina conclamat pelagi Nymphasque morantes 
       5 increpat et fluvios umentibus evocat antris. 
  Ancipites trepidique ruunt, quae causa quietos 
    excierit, tanto quae res agitanda tumultu. 
    Ut patuit stellata domus, considere iussi, 
    nec confusus honos: caelestibus ordine sedes
       10 prima datur: tractum proceres tenuere secundum 
  aequorei, placidus Nereus reverendaque Phorci
    canities; Glaucum series extrema biformem 
    accipit et certo mansurum Protea vultu.
    Nec non et senibus fluviis concessa sedendi 
       15 gloria; plebeio stat cetera more iuventus, 
  mille amnes. Liquidis incumbunt patribus udae 
    Naides et taciti mirantur sidera Fauni.
    Tum gravis ex alto genitor sic orsus Olympo: 
    "Abduxere meas iterum mortalia curas
       20 iam pridem neclecta mihi, Saturnia postquam
  otia et ignavi senium cognovimus aevi, 
    sopitosque diu populos torpore paterno 
    sollicitae placuit stimulis inpellere vitae, 
    incultis ne sponte seges grandesceret arvis, 
       25 undaret neu silva favis neu vina tumerent 
  fontibus et totae fremerent in pocula ripae.
    Haud equidem invideo - neque enim livescere fas est 
    vel nocuisse deos -, sed, quod dissuasor honesti 
    luxus et humanas oblimat copia mentes, 
       30 provocet ut segnes animos rerumque remotas 
  ingeniosa vias paulatim exploret egestas 
    utque artes pariat sollertia, nutriat usus.
    Nunc mihi cum magnis instat Natura querellis
    humanum relevare genus, durumque tyrannum 
       35 inmitemque vocat regnataque saecula patri 
  commemorat parcumque Iovem se divite clamat, 
    qui campos horrere situ dumisque repleri 
    rura velim nullisque exornem fructibus annum; 
    se iam, quae genetrix mortalibus ante fuisset, 
       40 in dirae subito mores transisse novercae: 
  "Quid mentem traxisse polo, quid profuit altum 
    erexisse caput, pecudum si more pererrant 
    avia, si frangunt communia pabula glandes? 
    Haecine vita iuvat silvestribus abdita lustris, 
       45 indiscreta feris?". Tales cum saepe parentis 
  pertulerim questus, tandem clementior orbi 
    Chaonio statui gentes avertere victu; 
    atque ideo Cererem, quae nunc ignara malorum 
    verberat Idaeos torva cum matre leones, 
       50 per mare, per terras avido discurrere luctu 
  decretum, natae donec laetata repertae
    indicio tribuat fruges, currusque feratur
    nubibus ignotas populis sparsurus aristas
    et iuga caerulei subeant Actaea dracones.
       55 Quod si quis Cereri raptorem prodere divum
  audeat, imperii molem pacemque profundam
    obtestor rerum, natus licet ille sororve
    vel coniunx fuerit natarumve agminis una,
    se licet illa meo conceptam vertice iactet,
       60 sentiet iratam procul aegida, sentiet ictum
  fulminis et genitum divina sorte pigebit
    optabitque mori; tum vulnere languidus ipsi
    tradetur genero, passurus prodita regna,
    et sciet an propriae conspirent Tartara causae.
       65 Hoc sanctum; mansura fluant hoc ordine fata."
  Dixit et horrendo concussit sidera nutu.
    At procul armisoni Cererem sub rupibus antri
    securam placidamque diu iam certa peracti
    terrebant simulacra mali, noctesque timorem
       70 ingeminant omnique perit Proserpina somno.
  Namque modo adversis invadi viscera telis,  
    nunc sibi mutatas horret nigrescere vestes,
    nunc steriles mediis frondere penatibus ornos.
    Stabat praeterea luco dilectior omn
       75 laurus virgineos quondam quae fronde pudica
  umbrabat thalamos: hanc imo stipite caesam
    vidit et incomptos foedari pulvere ramos,
    quaerentique nefas Dryades dixere gementes 
    Tartarea Furias debellavisse bipenni.
       80 Sed tunc ipsa sui iam non ambagibus ullis
  nuntia materno facies ingesta sopori: 
    namque videbatur tenebroso obtecta recessu 
    carceris et saevis Proserpina vincta catenis,
    non qualem Siculis olim mandaverat arvis,
       85 nec qualem roseis nuper convallibus Aetnae
  suspexere deae: squalebat pulchrior auro
    caesaries et nox oculorum infecerat ignes
    exhaustusque gelu pallet rubor ille, superbi
    flammeus oris honos, et non cessura pruinis
       90 membra colorantur picei caligine regni.
  Ergo hanc ut dubio vix tandem agnoscere visu
    evaluit: "Cuius tot poenae criminis?" inquit:
    "Unde haec informis macies? Cui tanta potestas
    in me saevitiae? Rigidi cur vincula ferri
       95 vix aptanda feris molles meruere lacerti?
  Tu mea, tu proles? An vana fallimur umbra?"
    Illa refert: "Heu dira parens nataeque peremptae
    immemor! Heu fulvas animo transgressa leaenas!
    Tantane te nostri tenuere oblivia? Tantum
       100 unica despicior? Certe Proserpina nomen
  dulce tibi, tali quae nunc, ut cernis, hiatu
    suppliciis inclusa teror; tu saeva choreis
    indulges Phrygias etiamnum interstrepis urbes!
    Quod si non omnem pepulisti pectore matrem,
       105 si tua nata, Ceres, et non me Caspia tigris
  edidit, his, oro, miseram defende cavernis
    inque superna refer. Prohibent si fata reverti,
    vel tantum visura veni." Sic fata trementes
    tendere conatur palmas. Vis inproba ferri
       110 inpedit et motae somnum solvere catenae.
  Obriguit visis; gaudet non vera fuisse;
    conplexu caruisse dolet. Penetralibus amens
    prosilit et tali conpellat voce Cybelen:
    "Iam non ulterius Phrygia tellure morabor,
       115 sancta parens; revocat tandem custodia cari
  pignoris et cunctis obiecti fraudibus anni.
    Nec mihi Cyclopum quamvis exstructa caminis
    culmina fida satis. Timeo ne fama latebras
    prodiderit leviusque meum Trinacria celet
       120 depositum. Terret nimium vulgata locorum
  nobilitas. Aliis sedes obscurior oris
    exquirenda mihi. Gemitu flammisque propinquis
    Enceladi nequeunt umbracula nostra taceri.
    Somnia quin etiam variis infausta figuris
       125 saepe monent, nullusque dies non triste minatur
  augurium. Quotiens flaventia serta comarum
    sponte cadunt! Quotiens exundat ab ubere sanguis!
    Larga vel invito prorumpunt flumina vultu
    iniussaeque manus mirantia pectora tundunt.
       130 Si buxos inflare velim, ferale gemiscunt;
  tympana si quatiam, planctus mihi tympana reddunt.
    Ah vereor ne quid portendant omina veri!
    Ah longae nocuere morae!" "Procul inrita venti
    dicta ferant," subicit Cybele: "nec tanta Tonanti
       135 segnities ut non pro pignore fulmina mittat.
  I tamen et nullo turbata revertere casu."
    Haec ubi, digreditur templis. Sat nulla ruenti
    mobilitas: tardos queritur non ire iugales
    inmeritasque movens alterno verbere pinnas
       140 Sicaniam quaerit cum necdum absconderit Iden.
    Cuncta pavet speratque nihil. Sic aestuat ales,
  quae teneros humili fetus commiserit orno
    allatura cibos, et plurima cogitat absens:
    ne gracilem ventus decusserit arbore nidum,
       145 ne furtum pateant homini, ne praeda colubris.
    Ut domus excubiis incustodita remotis
  et resupinati neclecto cardine postes
    flebilis et tacitae species apparuit aulae,
    non exspectato respectu cladis amictus
       150 conscidit et fractas cum crine avellit aristas.
    Haeserunt lacrimae, nec vox aut spiritus oris
  redditur, atque imis vibrat timor ossa medullis.
    Succidui titubant gressus; foribusque reclusis,
    dum vacuas sedes et desolata pererrat
       155 atria, semirutas confuso stamine telas
    atque interruptas agnoscit pectinis artes.
  Divinus perit ille labor, spatiumque relictum
    audax sacrilego supplebat aranea textu.
    Nec deflet plangitve malum; tantum oscula telae
       160 figit et abrumpit mutas in fila querellas;
    adtritosque manu radios proiectaque pensa
  cunctaque virgineo sparsa oblectamina ludo
    ceu natam pressat gremio; castumque cubile
    desertosque toros et sicubi sederat olim
       165 perlegit: attonitus stabulo ceu pastor inani,
    cui pecus aut rabies Poenorum inopina leonum
  aut populatrices infestavere catervae;
    serus at ille redit vastataque pascua lustrans
    non responsuros ciet inploratque iuvencos.
       170 Atque ibi secreta tectorum in parte iacentem
    conspicit Electram, natae quae sedula nutrix
  Oceani priscas inter notissima Nymphas.
    Par Cereri pietas: haec post cunabula dulci
    ferre sinu summoque Iovi deducere parvam
       175 sueverat et genibus ludentem aptare paternis;
    haec comes, haec custos, haec proxima mater haberi.
  Tum laceras effusa comas et pulvere canos
    sordida sidereae raptus lugebat alumnae.
    Hanc adgressa Ceres, postquam suspiria tandem
       180 laxavit frenosque dolor: "Quod cernimus" inquit
    "excidium? Cui praeda feror? Regnatne maritus
  an caelum Titanes habent? Quae talia vivo
    ausa Tonante manus? Rupitne Typhoea cervix
    Inarimen? Fractane iugi conpage Vesevi
       185 Alcyoneus Tyrrhena pedes per stagna cucurrit?
    An vicina mihi quassatis faucibus Aetna
  protulit Enceladum? Nostros an forte penates
    adpetiit centum Briareia turba lacertis?
    Heu ubi nunc, ubi nata mihi? Quo mille ministrae?
       190 Quo Cyane? Volucres quae vis Sirenas abegit?
    Haecine vestra fides? Sic fas aliena tueri
  pignora?" Contremuit nutrix, maerorque pudori
    cessit et aspectus miserae non ferre parentis
    emptum morte velit, longumque inmota moratur
       195 auctorem dubium certumque expromere funus.
    Vix tamen haec: "Acies utinam vaesana Gigantum
  hanc dederit cladem! Levius communia tangunt.
    Sed divae, multoque minus quod rere, sorores
    in nostras nimium coniuravere ruinas.
       200 Insidias Superum, cognatae vulnera cernis
    invidiae. Phlegra nobis infensior aether!
  Florebat tranquilla domus; nec limina virgo
    linquere nec virides audebat visere saltus
    praeceptis obstricta tuis. Telae labor illi;
       205 Sirenes requies; sermonum gratia mecum,
    mecum somnus erat cautique per atria ludi:
  cum subito (dubium est quonam monstrante latebras
    rescierit) Cytherea venit suspectaque nobis
    ne foret, hinc Phoeben comites hinc Pallada iunxit.
       210 Protinus effuso laetam se fingere risu
    nec semel amplecti nomenque iterare sororis
  et dura de matre queri, quae tale recessu
    maluerit damnare decus vetitamque dearum
    colloquio patriis procul amandaverit astris.
       215 Nostra rudis gaudere malis et nectare largo
    instaurare dapes. Nunc arma habitumque Dianae
  induitur digitisque attemptat mollibus arcum,
    nunc crinita iubis galeam laudante Minerva
    inplet et ingentem clipeum gestare laborat.
       220 Prima Venus campos Aetnaeaque rura maligno
    ingerit adfatu. Vicinos callida flores
  ingeminat meritumque loci velut inscia quaerit
    nec credit quod bruma rosas innoxia servet,
    quod gelidi rubeant alieno germine menses
       225 verna nec iratum timeant virgulta Booten.
    Dum loca miratur, studio dum flagrat eundi,
  persuadet; teneris heu lubrica moribus aetas!
    Quos ego nequiquam planctus, quas inrita fudi
    ore preces! Ruit illa tamen confisa sororum
       230 praesidio; famulae longo ordine Nymphae.
    Itur in aeterno vestitos gramine colles
  et prima sub luce legunt, cum rore serenus
    alget ager sparsosque bibunt violaria sucos.
    Sed postquam medio sol altior institit axi,
       235 ecce polum nox foeda rapit tremefactaque nutat
    insula cornipedum pulsu strepituque rotarum.
  Nosse nec aurigam licuit: seu mortifer ille
    seu mors ipsa fuit. Livor permanat in herbas;
    deficiunt rivi; squalent rubigine prata
       240 et nihil adflatum vivit: pallere ligustra,
    exspirare rosas, decrescere lilia vidi.
  Ut rauco reduces tractu detorsit habenas,
    nox sua prosequitur currum, lux redditur orbi.
    Persephone nusquam. Voto rediere peracto
       245 nec mansere deae. Mediis invenimus arvis
    exanimem Cyanen: cervix redimita iacebat
  et caligantes marcebant fronte coronae.
    Adgredimur subito, et casus scitamur eriles
    (nam propior cladi steterat): qui vultus equorum?
       250 Quis regat? Illa nihil, tacito sed laesa veneno
    solvitur in laticem: subrepens crinibus umor
  liquitur in roremque pedes et bracchia manant
    nostraque mox lambit vestigia perspicuus fons.
    Discedunt aliae; rapidis Acheloides alis
       255 sublatae Siculi latus obsedere Pelori
    accensaeque malo iam non inpune canoras
  in pestem vertere lyras; vox blanda carinas
    alligat, audito frenantur carmine remi.
    Sola domi luctu senium tractura relinquor."
       260 Haeret adhuc suspensa Ceres et singula demens
    ceu nondum transacta timet; mox lumina torquens
  vultu ad caelicolas furiato pectore fertur.
    Arduus Hyrcana quatitur sic matre Niphates,
    cuius Achaemenio regi ludibria natos
       265 avexit tremebundus eques; premit illa marito
    mobilior Zephyro totamque virentibus iram
  dispergit maculis iamiamque ausura profundo
    ore virum vitreae tardatur imagine formae.
    Haud aliter toto genetrix bacchatur Olympo
       270 "Reddite" vociferans "non me vagus edidit amnis;
    non Dryadum de plebe sumus; turrita Cybebe
  me quoque Saturno genuit. Quo iura deorum,
    quo leges cecidere poli? Quid vivere recte
    proderit? En audet noti Cytherea pudoris
       275 ostentare suos post Lemnia vincula vultus?
    Hos animos bonus ille sopor castumque cubile
  praebuit? Amplexus hoc promeruere pudici?
    Nec mirum si turpe nihil post talia ducit.
    Quid vos expertes thalami? Tantumne relictus
       280 virginitatis honos, tantum mutata voluntas?
    Iam Veneri iunctae sociis raptoribus itis?
  O templis Scythiae atque hominem sitientibus aris
    utraque digna coli! Tanti quae causa furoris?
    Quam mea vel tenui dicto Proserpina laesit?
       285 Scilicet aut caris pepulit te, Delia, silvis,
    aut tibi commissas rapuit, Tritonia, pugnas!
  An gravis eloquio? Vestros an forte petebat
    inportuna choros? Atqui Trinacria longe,
    esset ne vobis oneri, deserta colebat.
       290 Quid latuisse iuvat? Rabiem livoris acerbi
    nulla potest placare quies." His increpat omnes
  vocibus. Ast illae - prohibet sententia patris -
    aut reticent aut nosse negant responsaque matri
    dant lacrimas. Quid agat? Rursum se victa remittit
       295 inque humiles delapsa preces: "Ignoscite si quid
    intumuit pietas, si quid flagrantius actum
  quam miseros decuit. Supplex deiectaque vestris
    advolvor genibus. Liceat cognoscere sortem,
    hoc tantum, liceat certos habuisse dolores.
       300 Scire peto quae forma mali; quamcumque dedistis
    fortunam, sit nota, feram fatumque putabo,
  non scelus. Aspectum, precor, indulgete parenti;
    non repetam. Quaesita manu securus habeto,
    quisquis es; adfirmo praedam; desiste vereri.
       305 Quod si nos aliquo praevenit foedere raptor,
    tu certe, Latona, refer: confessa Diana
  forte tibi. Nosti, quid sit Lucina, quis horror
    pro genitis et quantus amor, partusque tulisti
    tu geminos: haec una mihi. Sic crine fruaris
       310 semper Apollineo, sic me felicior aevum
    mater agas. Largis tunc imbribus ora madescunt;
  quid tantum dignum fleri dignumque taceri?
    Ei mihi, discedunt omnes! Quid vana moraris
    ulterius? Non bella palam caelestia sentis?
       315 Quin potius natam pelago terrisque requiris?
    Accingar lustrare diem, per devia rerum
  indefessa ferar. Nulla cessabitur hora,
    non requies, non somnus erit, dum pignus ademptum
    inveniam, gremio quamvis mergatur Hiberae
       320 Tethyos et rubro iaceat vallata profundo.
    Non Rheni glacies, non me Riphaea tenebunt
  frigora, non dubio Syrtis cunctabitur aestu.
    Stat fines penetrare Noti Boreaeque nivalem
    vestigare domum; primo calcabitur Atlans
       325 occasu facibusque meis lucebit Hydaspes.
    Inpius errantem videat per rura, per urbes
  Iuppiter; extincta satietur paelice Iuno.
    Insultate mihi, caelo regnate superbi,
    ducite praeclarum Cereris de stirpe triumphum."
       330 Haec fatur notaeque iugis inlabitur Aetnae
    noctivago taedas informatura labori.
  Lucus erat prope flavum Acin, quem candida praefert
    saepe mari pulchroque secat Galatea natatu,
    densus et innexis Aetnaea cacumina ramis
       335 qua licet usque tegens. Illic posuisse cruentam
    aegida captivamque pater post proelia praedam
  advexisse datur. Phlegraeis silva superbit
    exuviis totumque nemus victoria vestit.
    Hic patuli rictus, hic prodigiosa Gigantum
       340 tergora dependent, et adhuc crudele minantur
    affixae truncis facies, inmaniaque ossa
  serpentum passim cumulis exanguibus albent,
    et rigidae multo suspirant fulmine pelles;
    nullaque non magni iactat se nominis arbor:
       345 haec centumgemini strictor Aegaeonis enses
    curvata vix fronde levat; liventibus illa
  exultat Coei spoliis; haec arma Mimantis
    sustinet; hos onerat ramos exutus Ophion.
    Altior at cunctis abies umbrosaque late
       350 ipsius Enceladi fumantia gestat opima,
    summi terrigenum regis, caderetque gravata
  pondere, ni lassam fulciret proxima quercus.
    Inde timor numenque loco, nemorisque senectae
    parcitur, aetheriisque nefas nocuisse tropaeis.
       355 Pascere nullus oves nec robora laedere Cyclops
    audet et ipse fugit sacra Polyphemus ab umbra.
  Non tamen hoc tardata Ceres. Accenditur ultro
    religione loci vibratque infesta securim
    (ipsum etiam feritura Iovem); succidere pinus
       360 aut magis enodes dubitat prosternere cedros,
    exploratque habiles truncos rectique tenorem
  stipitis et certo pertemptat bracchia nisu.
    Sic, qui vecturus longinqua per aequora merces
    molitur tellure ratem vitamque procellis
       365 obiectare parat, fagos metitur et alnos
    et varium rudibus silvis accommodat usum:
  quae longa est, tumidis praebebit cornua velis;
    quae fortis, malo potior; quae lenta, favebit
    remigio; stagni patiens aptanda carinae.
       370 Tollebant geminae capita inviolata cupressus
    caespite vicino, quales non rupibus Idae
  miratur Simois, quales non divite ripa
    lambit Apollinei nemoris nutritor Orontes.
    Germanas adeo credas, sic frontibus aequis
       375 extant et socio despectant vertice lucum.
    Hae placuere faces; pernix invadit utramque
  cincta sinus, exerta manus, armata bipenni,
    alternasque ferit totisque obnixa trementes
    viribus inpellit. Pariter traxere ruinam
       380 et pariter posuere comas campoque recumbunt,
    Faunorum Dryadumque dolor. Conplectitur ambas,
  sicut erant, alteque levat retroque solutis
    crinibus ascendit fastigia montis anheli
    exuperatque aestus et nulli pervia saxa
       385 atque indignantes vestigia calcat harenas:
    qualis pestiferas animare ad crimina taxos
  torva Megaera ruit, Cadmi seu moenia poscat
    sive Thyesteis properet saevire Mycenis:
    dant tenebrae Manesque locum plantisque resultant
       390 Tartara ferratis, donec Phlegethontis in unda
    constitit et plenos excepit lampade fluctus.
  Postquam perventum scopuli flagrantis in ora,
    protinus arsuras adversa fronte cupressus
    faucibus iniecit mediis lateque cavernas
       395 texit et undantem flammis obstruxit hiatum.
    Conpresso mons igne tonat claususque laborat
  Mulciber: obducti nequeunt exire vapores.
    Coniferi micuere apices crevitque favillis
    Aetna novis; stridunt admisso sulphure rami.
       400 Tum, ne deficerent tantis erroribus ignes,
    semper inocciduos insopitosque manere
  iussit et arcano perfudit robora suco,
    quo Phaethon inrorat equos, quo Luna iuvencos.
    Iamque soporiferas nocturna silentia terris
       405 explicuere vices: laniato pectore longas
    incohat illa vias et sic ingressa profatur:
  "Non tales gestare tibi, Proserpina, taedas
    sperabam, sed vota mihi communia matrum,
    et thalami festaeque faces caeloque canendus
       410 ante oculos hymenaeus erat. Sic numina fatis
    volvimur et nullo Lachesis discrimine saevit!
  Quam nuper sublimis eram quantisque procorum
    cingebar studiis! Quae non mihi pignus ob unum
    cedebat numerosa parens! Tu prima voluptas,
       415 tu postrema mihi; per te fecunda ferebar.
    O decus, o requies, o grata superbia matris,
  qua gessi florente deam, qua sospite nusquam
    inferior Iunone fui; nunc squalida, vilis!
    Hoc placitum patri. Cur autem adscribimus illum
       420 his lacrimis? Ego te, fateor, crudelis ademi,
    quae te deserui solamque instantibus ultro
  hostibus exposui. Raucis secura fruebar
    nimirum thiasis et laeta sonantibus armis
    iungebam Phrygios cum tu raperere leones.
       425 Accipe quas merui poenas. En ora fatiscunt
    vulneribus grandesque rubent in pectore sulci!
  Inmemor en uterus crebro contunditur ictu!
    Qua te parte poli, quo te sub cardine quaeram?
    Quis monstrator erit? Quae me vestigia ducent?
       430 Qui currus? Ferus ille quis est? Terraene marisne
    incola? Quae volucrum deprendam signa rotarum?
  Ibo, ibo quocumque pedes, quocumque iubebit
    casus. Sic Venerem quaerat deserta Dione.
    Proficietne labor? Rursum te, nata, licebit
       435 amplecti? Manet ille decor, manet ille genarum
    fulgor? An infelix talem fortasse videbo,
  qualis nocte venis, qualem per somnia vidi?"
    Sic ait et prima gressus molitur ab Aetna,
    exitiique reos flores ipsumque rapinae
       440 detestata locum sequitur dispersa viarum
        indicia et pleno rimatur lumine campos
    inclinatque faces. Omnis madet orbita fletu;
    omnibus admugit; quocumque it in aequore, sulcis.
    Innatat umbra fretis extremaque lucis imago
       445 Italiam Libyamque ferit: clarescit Etruscum
    litus et accenso resplendent aequore Syrtes;
  antra procul Scyllaea petit, canibusque reductis
    pars stupefacta silet, pars nondum exterrita latrat.