Torna alla pagina filologica

Inviate i vostri commenti

 

CLAVDIANI

 

INVECTIVA IN RVFINVM

Liber I

 
       
    Praefatio 
       
  Phoebeo domitus Python cum decidit arcu
       membraque Cirrhaeo fudit anhela iugo,
    qui spiris tegeret montes, hauriret hiatu
       flumina, sanguineis tangeret astra iubis,
        5 iam liber Parnasus erat, nexuque soluto
       coeperat erecta surgere fronde nemus,
    concussaeque diu spatiosis tractibus orni
       securas ventis explicuere comas,
    et qui vipereo spumavit saepe veneno
        10    Cephisos nitidis purior ibat aquis.
    Omnis "io Paean" regio sonat, omnia Phoebum
       rura canunt, tripodas plenior aura rotat,
    auditoque procul Musarum carmine dulci
       ad Themidis coeunt antra severa dei.
        15 Nunc alio domini telis Pythone perempto
       convenit ad nostram sacra caterva lyram,
    qui stabilem servans Augustis fratribus orbem
       iustitia pacem, viribus arma regit.
     
    Textus
     
  Saepe mihi dubiam traxit sententia mentem,
    curarent superi terras an nullus inesset
    rector et incerto fluerent mortalia casu.
    Nam cum dispositi quaesissem foedera mundi
         5 praescriptosque mari fines annique meatus
    et lucis noctisque vices, tunc omnia rebar
    consilio firmata dei, qui lege moveri
    sidera, qui fruges diverso tempore nasci,
    qui variam Phoeben alieno iusserit igni
         10 conpleri Solemque suo, porrexerit undis
    litora, tellurem medio libraverit axe.
    Sed cum res hominum tanta caligine volvi
    aspicerem laetosque diu florere nocentes
    vexarique pios, rursus labefacta cadebat
         15 religio causaeque viam non sponte sequebar
    alterius, vacuo quae currere semina motu
    adfirmat magnumque novas per inane figuras
    fortuna non arte regi, quae numina sensu
    ambiguo vel nulla putat vel nescia nostri.
         20 Abstulit hunc tandem Rufini poena tumultum
    absoluitque deos. Iam non ad culmina rerum
    iniustos crevisse queror; tolluntur in altum
    ut lapsu graviore ruant. Vos pandite vati,
    Pierides, quo tanta lues eruperit ortu.
         25 Invidiae quondam stimulis incanduit atrox
    Allecto, placidas late cum cerneret urbes.
    Protinus infernas ad limina taetra sorores,
    concilium deforme, vocat. Glomerantur in unum
    innumerae pestes Erebi, quascumque sinistro
         30 Nox genuit fetu: nutrix Discordia belli,
    imperiosa Fames, leto vicina Senectus
    inpatiensque sui Morbus Livorque secundis
    anxius et scisso maerens velamine Luctus
    et Timor et caeco praeceps Audacia vultu
         35 et Luxus populator opum, quem semper adhaerens
    infelix humili gressu comitatur Egestas,
    foedaque Avaritiae conplexae pectora matris
    insomnes longo veniunt examine Curae.
    Conplentur vario ferrata sedilia coetu
         40 torvaque conlectis stipatur curia monstris.
    Allecto stetit in mediis vulgusque tacere
    iussit et obstantes in tergum reppulit angues
    perque umeros errare dedit. Tum corde sub imo
    inclusam rabidis patefecit vocibus iram:
         45 "Sicine tranquillo produci saecula cursu,
    sic fortunatas patiemur vivere gentes?
    Quae nova corrupit nostros clementia mores?
    Quo rabies innata perit? Quid inania prosunt
    verbera, quid facibus nequiquam cingimur atris?
         50 Heu nimis ignavae, quas Iuppiter arcet Olympo,
    Theodosius terris. En aurea nascitur aetas,
    en proles antiqua redit. Concordia, Virtus,
    cumque Fide Pietas alta cervice vagantur
    insignemque canunt nostra de plebe triumphum.
         55 Pro dolor! Ipsa mihi liquidas delapsa per auras
    Iustitia insultat vitiisque a stirpe recisis
    elicit oppressas tenebroso carcere leges.
    At nos indecores longo torpebimus aevo
    omnibus eiectae regnis? Agnoscite tandem
         60 quid Furias deceat; desuetas sumite vires
    conventuque nefas tanto decernite dignum.
    Iam cupio Stygiis invadere nubibus astra,
    iam flatu violare diem, laxare profundo
    frena mari, fluvios ruptis inmittere ripis,
         65 et rerum vexare fidem." Sic fata cruentum
    mugiit et totos serpentum erexit hiatus
    noxiaque effudit concusso crine venena.
    Anceps motus erat vulgi: pars maxima bellum
    indicit superis, pars Ditis iura tuetur,
         70 dissensuque alitur rumor: ceu murmurat alti
    inpacata quies pelagi, cum flamine fracto
    durat adhuc saevitque tumor dubiumque per aestum
    lassa recedentis fluitant vestigia venti.
    Inproba mox surgit tristi de sede Megaera,
         75 quam penes insani fremitus animique profanus
    error et undantes spumis furialibus irae:
    non nisi quaesitum cognata caede cruorem
    inlicitumve bibit, patrius quem fuderit ensis,
    quem dederint fratres; haec terruit Herculis ora
         80 et defensores terrarum polluit arcus,
    haec Athamanteae derexit spicula dextrae,
    haec Agamemnonios intra bacchata penates
    alternis misit iugulis; hac auspice taedae
    Oedipoden matri, natae iunxere Thyesten.
         85 Quae tunc horrisonis effatur talia dictis:
    "Signa quidem, sociae, divos attollere contra
    nec fas est nec posse reor; sed laedere mundum
    si libet et populis commune intendere letum,
    est mihi prodigium cunctis inmanius hydris,
         90 tigride mobilius feta, violentius Austris
    acribus, Euripi refluis incertius undis,
    Rufinus, quem prima meo de matre cadentem
    suscepi gremio. Parvus reptavit in isto
    saepe sinu teneroque per ardua colla volutus
         95 ubera quaesivit fletu, linguisque trisulcis
    mollia lambentes finxerunt membra cerastae.
    Meque etiam tradente dolos artesque nocendi
    edidicit simulare fidem sensusque minaces
    protegere et blando fraudem praetexere risu,
       100 plenus saevitiae lucrique cupidine fervens.
    Non Tartesiacis illum satiarit harenis
    tempestas pretiosa Tagi, non stagna rubentis
    aurea Pactoli; totumque exhauserit Hermum,
    ardebit maiore siti. Quam fallere mentes
       105 doctus et unanimos odiis turbare sodales!
    Talem progenies hominum si prisca tulisset,
    Pirithoum fugeret Theseus, offensus Oresten
    desereret Pylades, odisset Castora Pollux.
    Ipsa quidem vinci fateor rapidoque magistram
       110 praevenit ingenio. Nec plus sermone morabor:
    solus habet scelerum quidquid possedimus omnes.
    Hunc ego, si vestrae res est accommoda turbae,
    regalem ad summi producam principis aulam.
    Sit licet ipse Numa gravior, sit denique Minos,
       115 cedet et insidiis nostri flectetur alumni."
    Orantem sequitur clamor cunctaeque profanas
    porrexere manus inventaque tristia laudant.
    Illa ubi caeruleo vestes conexuit angue
    nodavitque adamante comas, Phlegethonta sonorum
       120 poscit et ambusto flagrantis ab aggere ripae
    ingentem piceo succendit gurgite pinum
    pigraque veloces per Tartara concutit alas.
    Est locus extremum pandit qua Gallia litus
    Oceani praetentus aquis, ubi fertur Ulixes
       125 sanguine libato populum movisse silentem.
    Illic umbrarum tenui stridore volantum
    flebilis auditur questus; simulacra coloni
    pallida defunctasque vident migrare figuras.
    Hinc dea prosiluit Phoebique egressa serenos
       130 infecit radios ululatuque aethera rupit
    terrifico: sensit ferale Britannia murmur
    et Senonum quatit arva fragor revolutaque Tethys
    substitit et Rhenus proiecta torpuit urna.
    Tunc in canitiem mutatis sponte colubris
       135 longaevum mentita senem rugisque severas
    persulcata genas et ficto languida passu
    invadit muros Elusae, notissima dudum
    tecta petens, oculisque diu liventibus haesit
    peiorem mirata virum; tum talia fatur:
       140 "Otia te, Rufine, iuvant frustraque iuventae
    consumis florem patriis inglorius arvis?
    Heu nescis quid fata tibi, quid sidera donent,
    quid Fortuna paret: toto dominabere mundo
    si parere velis! Artus ne sperne seniles!
       145 Namque mihi magicae vires aevique futuri
    praescius ardor inest; novi quo Thessala cantu
    eripiat lunare iubar, quid signa sagacis
    Aegypti valeant, qua gens Chaldaea vocatis
    imperet arte deis, nec me latuere fluentes
       150 arboribus suci funestarumque potestas
    herbarum, quidquid letali germine pollens
    Caucasus et Scythicae vernant in crimina
    rupes, quas legit Medea ferox et callida Circe.
    Saepius horrendos Manes sacrisque citavi
       155 nocturnis Hecaten et condita funera traxi
    carminibus victura meis, multosque canendo,
    quamvis Parcarum restarent fila, peremi.
    Ire vagas quercus et fulmen stare coegi
    versaque non prono curvavi flumina lapsu
       160 in fontes reditura suos. Neu vana locutum
    me fortasse putes, mutatos cerne penates."
    Dixerat, et niveae (mirum!) coepere columnae
    ditari subitoque trabes lucere metallo.
    Inlecebris capitur, nimiumque elatus avaro
       165 pascitur intuitu. Sic rex ad prima tumebat
    Maeonius, pulchro cum verteret omnia tactu;
    sed postquam riguisse dapes fulvamque revinctos
    in glaciem vidit latices, tum munus acerbum
    sensit et inviso votum damnavit in auro.
       170 Ergo animi victus "Sequimur quocumque vocabis,
    seu tu vir seu numen" ait, patriaque relicta
    Eoas Furiae iussu tendebat ad arces,
    instabilesque olim Symplegadas et freta remis
    incluta Thessalicis, celsa qua Bosporos urbe
       175 splendet et Odrysiis Asiam discriminat oris.
    Ut longum permensus iter ductusque maligno
    stamine fatorum claram subrepsit in aulam,
    ilicet ambitio nasci, discedere rectum,
    venum cuncta dari. Profert arcana, clientes
       180 fallit et ambitos a principe vendit honores.
    Ingeminat crimen, commoti pectoris ignem
    nutrit et exiguum stimulando vulnus acerbat.
    Ac velut innumeros amnes accedere Nereus
    nescit et undantem quamvis hinc hauriat Histrum,
       185 hinc bibat aestivum septeno gurgite Nilum,
    par semper similisque manet: sic fluctibus auri
    expleri calor ille nequit. Cuicumque monile
    contexture gemmis aut praedia culta fuissent,
    Rufino populandus erat, dominoque parabat
       190 exitium fecundus ager; metuenda colonis
    fertilitas; laribus pellit, detrudit avitis
    finibus; aut aufert vivis aut occupat heres.
    Congestae cumulantur opes orbisque ruinas
    accipit una domus; populi servire coacti
       195 plenaque privato succumbunt oppida regno.
    Quo, vaesane, ruis? Teneas utrumque licebit
    Oceanum, laxet rutilos tibi Lydia fontes,
    iungantur solium Croesi Cyrique tiaras,
    numquam dives eris, numquam satiabere quaestu.
       200 Semper inops quicumque cupit. Contentus honesto
    Fabricius parvo spernebat munera regum
    sudabatque gravi consul Serranus aratro
    et casa pugnaces Curios angusta tegebat.
    Haec mihi paupertas opulentior, haec mihi tecta
       205 culminibus maiora tuis. Ibi quaerit inanes
    luxuries nocitura cibos; hic donat inemptas
    terra dapes. Rapiunt Tyrios ibi vellera fucos
    et picturatae saturantur murice vestes;
    hic radiant flores et prati viva voluptas
       210 ingenio variata suo. Fulgentibus illic
    surgunt strata toris; hic mollis panditur herba
    sollicitum curis non abruptura soporem.
    Turba salutantum latas ibi perstrepit aedes;
    hic avium cantus, labentis murmura rivi.
       215 Vivitur exiguo melius; natura beatis
    omnibus esse dedit, si quis cognoverit uti.
    Haec si nota forent, frueremur simplice cultu,
    classica non gemerent, non stridula fraxinus iret,
    non uentus quateret puppes, non machina muros.
       220 Crescebat scelerata sitis praedaeque recentis
    incestus flagrabat amor, nullusque petendi
    cogendive pudor: crebris periuria nectit
    blanditiis; sociat perituro foedere dextras.
    Si semel e tantis poscenti quisque negasset,
       225 effera praetumido quatiebat corda furore.
    Quae sic Gaetuli iaculo percussa leaena
    aut Hyrcana premens raptorem belua partus
    aut serpens calcata furit? Iurata deorum
    maiestas teritur; nusquam reverentia mensae.
       230 Non coniunx, non ipse simul, non pignora caesa
    sufficiunt odiis; non extinxisse propinquos,
    non notos egisse sat est; excindere cives
    funditus et nomen gentis delere laborat.
    Nec celeri perimit leto; crudelibus ante
       235 suppliciis fruitur; cruciatus, vincla, tenebras
    dilato mucrone parat. Pro saevior ense
    parcendi rabies concessaque vita dolori!
    Mors adeone parum? Causis fallacibus instat,
    arguit attonitos se iudice. Cetera segnis,
       240 ad facinus uelox, penitus regione remotas
    inpiger ire vias: non illum Sirius ardens
    brumave Riphaeo stridens Aquilone retardat
    effera torquebant avidae praecordia curae,
    effugeret ne quis gladios neu perderet ullum
       245 Augusto miserante nefas. Non flectitur annis,
    non aetate labat: iuvenum rorantia colla
    ante patrum vultus stricta cecidere securi;
    ibat grandaevus nato moriente superstes
    post trabeas exul. Quis prodere tanta relatu
       250 funera, quis caedes possit deflere nefandas?
    Quid tale inmanes umquam gessisse feruntur
    vel Sinis Isthmiaca pinu vel rupe profunda
    Sciron vel Phalaris tauro vel carcere Sulla?
    O mites Diomedis equi, Busiridis arae
       255 clementes! Iam, Cinna, pius, iam, Spartace, lenis
    Rufino conlatus eris! Deiecerat omnes
    occultis odiis terror tacitique sepultos
    suspirant gemitus indignarique verentur.
    At non magnanimi virtus Stilichonis eodem
       260 fracta metu; solus medio sed turbine rerum
    contra letiferos rictus contraque rapacem
    movit tela feram, volucris non praepete cursu
    vectus equi, non Pegaseis adiutus habenis.
    Hic cunctis optata quies, hic sola pericli
       265 turris erat clipeusque trucem proiectus in hostem,
    hic profugis sedes adversaque signa furori,
    servandis hic castra bonis. Hucusque minatus
    haerebat retroque fuga cedebat inerti:
    haud secus hiberno tumidus cum vertice torrens
       270 saxa rotat volvitque nemus pontesque revellit,
    frangitur obiectu scopuli quaerensque meatum
    spumat et inlisa montem circumtonat unda.
    Qua dignum te laude feram, qui paene ruenti
    lapsuroque tuos umeros obieceris orbi?
       275 Te nobis, trepidae sidus ceu dulce carinae,
    ostendere dei, geminis quae lassa procellis
    tunditur et victo trahitur iam caeca magistro.
    Inachius rubro perhibetur in aequore Perseus:
    Neptuni domuisse pecus, sed tutior alis:
       280 te non pinna vehit; rigida cum Gorgone Perseus:
    tu non vipereo defensus crine Medusae;
    illum vilis amor suspensae virginis egit:
    te Romana salus. Taceat superata vetustas,
    Herculeos conferre tuis iam desinat actus.
       285 Una Cleonaeum pascebat silva leonem;
    Arcadiae saltum vastabat dentibus unum
    saevus aper, tuque, o conpressa matre rebellis,
    non ultra Libyae fines, Antaee, nocebas
    solaque fulmineo resonabat Creta iuvenco
       290 Lernaeamque virens obsederat hydra paludem.
    Hoc monstrum non una palus, non una tremebat
    insula, sed Latia quidquid dicione subactum
    dividit a primis Gangen horrebat Hiberis.
    Hoc neque Geryones triplex nec turbidus Orci
       295 ianitor aequabit nec si concurrat in unum
    vis hydrae Scyllaeque fames et flamma Chimaerae.
    Certamen sublime diu, sed moribus inpar,
    virtutum scelerumque fuit. Iugulare minatur,
    tu prohibes; ditem spoliat, tu reddis egenti.
       300 Eruit, instauras; accendit proelia, vincis.
    Ac, velut infecto morbus crudescere caelo
    incipiens primos pecudum depascitur artus,
    mox populos urbesque rapit ventisque perustis
    corruptos Stygiam pestem desudat in amnes,
       305 sic avidus praedo iam non per singula saevit,
    sed sceptris inferre minas omnique perempto
    milite Romanas ardet prosternere vires.
    Iamque Getas Histrumque mouet Scythiamque receptat        
    auxilio traditque suas hostilibus armis
       310 reliquias. Mixtis descendit Sarmata Dacis,
    et qui cornipedes in pocula vulnerat audax
    Massagetes caesamque bibens Maeotin Alanus
    membraque qui ferro gaudet pinxisse Gelonus,
    Rufino collecta manus. Vetat ille domari
       315 innectitque moras et congrua tempora differt.
    Nam tua cum Geticas stravisset dextra catervas,
    ulta ducis socii letum, parsque una maneret
    debilior facilisque capi, tunc inpius ille
    proditor imperii coniuratusque Getarum
       320 distulit instantes eluso principe pugnas,
    Hunorum laturus opem, quos adfore bello
    norat et invisis mox se coniungere castris.
    Est genus extremos Scythiae vergentis in ortus
    trans gelidum Tanain, quo non famosius ullum
       325 Arctos alit. Turpes habitus obscaenaque visu
    corpora; mens duro numquam cessura labori;
    praeda cibus, vitanda Ceres, frontemque secari
    ludus et occisos pulchrum iurare parentes.
    Nec plus nubigenas duplex natura biformes
       330 cognatis aptavit equis: acerrima nullo
    ordine mobilitas insperatique recursus.
    Quos tamen inpavidus contra spumantis ad Hebri
    tendis aquas, sic ante tubas aciemque precatus:
    "Mavors, nubifero seu tu procumbis in Haemo
       335 seu te cana gelu Rhodope seu remige Medo
    sollicitatus Athos seu caligantia nigris
    ilicibus Pangaea tenent, accingere mecum
    et Thracas defende tuos. Si laetior adsit
    gloria, vestita spoliis donabere quercu."
       340 Audiit illa pater scopulisque nivalibus Haemi
    surgit et hortatur celeres clamore ministros:
    "Fer galeam, Bellona, mihi nexusque rotarum
    tende, Pavor. frenet rapidos Formido iugales.
    Festinas urgete manus. Meus ecce paratur
       345 ad bellum Stilicho. qui me de more tropaeis
    ditat et hostiles suspendit in arbore cristas.
    Communes sonipes litui, communia nobis
    signa canunt iunctoque sequor tentoria curru."
    Sic fatus campo insiluit lateque fugatas
       350 hinc Stilicho turmas, illinc Gradivus agebant
    et clipeis et mole pares; stat cassis utrique
    sidereis hirsuta iubis loricaque cursu
    aestuat et largo satiatur vulnere cornus.
    Acrior interea voto multisque Megaera
       355 luxuriata malis maestam deprendit in arce
    Iustitiam diroque prior sic ore lacessit:
    "En tibi prisca quies renovataque saecula rursus,
    ut rebare, vigent! En nostra potentia cessit
    nec locus est usquam Furiis! Huc lumina flecte.
       360 Aspice barbaricis iaceant quot moenia flammis,
    quas mihi Rufinus strages quantumque cruoris
    praebeat et quantis epulentur caedibus hydri.
    Linque homines sortemque meam, pete sidera, notis
    autumni te redde plagis, qua vergit in Austrum
       365 Signifer: aestivo sedes vicina Leoni
    iam pridem gelidaeque vacant confinia Librae.
    Atque utinam per magna sequi convexa liceret!"
    Diva refert: "Non ulterius bacchabere demens.
    Iam poenas tuus iste dabit, iam debitus ultor
       370 inminet, et terras qui nunc ipsumque fatigat
    aethera nec vili moriens condetur harena.
    Iamque aderit laeto promissus Honorius aevo
    nec forti genitore minor nec fratre corusco,
    qui subiget Medos, qui cuspide proteret Indos.
       375 Sub iuga venturi reges; calcabitur asper
    Phasis equo pontemque pati cogetur Araxes,
    tuque simul gravibus ferri religata catenis
    expellere die debellatasque draconum
    tonsa comas imo barathri claudere recessu.
       380 Tum tellus communis erit, tum limite nullo
    discernetur ager; nec vomere sulcus obunco
    findetur: subitis messor gaudebit aristis.
    Rorabunt querceta favis; stagnantia passim
    vina fluent oleumque lacus; nec murice tinctis
       385 velleribus quaeretur honos, sed sponte rubebunt
    attonito pastore greges pontumque per omnem
    ridebunt virides gemmis nascentibus algae."