Torna alla pagina filologica

Inviate i vostri commenti

 

CLAVDIANI

 

INVECTIVA IN RVFINVM

Liber II

 
       
    Praefatio 
       
  Pandite defensum reduces Helicona sorores,
       pandite. Permissis iam licet ire choris.
    Nulla per Aonios hostilis bucina campos
      carmina mugitu deteriore vetat.
      5 Tu quoque securis pulsa formidine Delphis
      floribus ultorem, Delie, cinge tuum.
    Nullus Castalios latices et praescia fati
      flumina polluto barbarus ore bibit.
    Alpheus late rubuit Siculumque per aequor
      10   sanguineas belli rettulit unda notas,
    agnovitque novos absens Arethusa triumphos
      et Geticam sensit teste cruore necem.
    Inmensis, Stilicho, succedant otia curis
      et nostrae patiens corda remitte lyrae,
      15 nec pudeat longos interrupisse labores
      et tenuem Musis constituisse moram.
    Fertur et indomitus tandem post proelia Mavors
      lassa per Odrysias fundere membra nives,
         oblitusque sui posita clementior hasta
      20   Pieriis aures pacificare modis.
     
    Textus
     
  Iam post edomitas Alpes defensaque regna
    Hesperiae merita conplexus sede parentem
    auctior adiecto fulgebat sidere mundus,
    iamque tuis, Stilicho, Romana potentia curis
       5 et rerum commissus apex, tibi credita fratrum
    utraque maiestas geminaeque exercitus aulae.
    Rufinus (neque enim patiuntur saeva quietem
    crimina pollutaeque negant arescere fauces)
    infandis iterum terras accendere bellis
       10 incohat et solito pacem vexare tumultu.
    Haec etiam secum: "Quanam ratione tuebor
    spem vitae fragilem? Qua tot depellere fluctus
    arte queam? Premor hinc odiis, hine milite cingor.
    heu quid agam? Non arma mihi, non principis ullus
       15 auxiliatur amor. Matura pericula surgunt;
    undique et inpositi radiant cervicibus enses.
    Quid restat nisi cuncta novo confundere luctu
    insontesque meae populos miscere ruinae?
    Everso iuvat orbe mori: solacia leto  
       20 exitium commune dabit nec territus ante
    discedam: cum luce simul linquenda potestas".
    Haec fatus, ventis veluti si frena resolvat
    Aeolus, abrupto gentes sic obice fudit
    laxavitque viam bellis et, ne qua maneret
       25 immunis regio, cladem divisit in orbem
    disposuitque nefas. Alii per terga ferocis
    Danubii solidata ruunt expertaque remos
    frangunt stagna rotis; alii per Caspia claustra
    Armeniasque nives inopino tramite ducti  
       30 invadunt Orientis opes. Iam pascua fumant
    Cappadocum volucrumque parens Argaeus equorum,
    iam rubet altus Halys nec se defendit iniquo
    monte Cilix. Syriae tractus vastantur amoeni
    adsuetumque choris et laeta plebe canorum
       35 proterit inbellem sonipes hostilis Oronten.
    Hinc planctus Asiae; Geticis Europa catervis
    ludibrio praedaeque datur frondentis ad usque
    Dalmatiae fines: omnis quae mobile Ponti
    aequor et Hadriacas tellus interiacet undas
       40 squalet inops pecudum, nullis habitata colonis,
    instar anhelantis Libyae, quae torrida semper
    solibus humano nescit mansuescere cultu.
    Thessalus ardet ager; reticet pastore fugato
    Pelion; Emathias ignis populatur aristas.
       45

Nam plaga Pannoniae miserandaque moenia Thracum

    arvaque Moesorum iam nulli flebile damnum,
    sed cursus sollemnis erat campusque furori
    expositus, sensumque mali detraxerat usus.
    Eheu quam brevibus pereunt ingentia causis!
       50 Imperium tanto quaesitum sanguine, tanto
    servatum, quod mille ducum peperere labores,
    quod tantis Romana manus contexuit annis,
    proditor unus iners angusto tempore vertit.  
    Urbs etiam, magnae quae ducitur aemula Romae
       55 et Calchedonias contra despectat harenas,
    iam non finitimo Martis terrore movetur,
    sed propius lucere faces et rauca sonare
    cornua vibratisque peti fastigia telis
    aspicit. Hi vigili muros statione tueri,
       60 hi iunctis properant portus munire carinis.
    Obsessa tamen ille ferus laetatur in urbe
    exultatque malis summaeque ex culmine turris
    inpia vicini cernit spectacula campi:
    vinctas ire nurus, hunc per vada caerula mergi
       65 seminecem, hunc subito percussum vulnere labi
    dum fugit, hunc animam portis efflare sub ipsis;
    nec canos prodesse seni puerique cruore
    maternos undare sinus. Inmensa voluptas
    et risus plerumque subit; dolor adficit unus
       70 quod feriat non ipse manu. Videt omnia late
    praeceptis incensa suis et crimine tanto
    luxuriat carumque sibi non abnuit hostem;
    iactabatque ultro, quod soli castra paterent
    sermonumque foret vicibus permissa facultas.
       75 Egregii quotiens exisset foederis auctor,
    stipatur sociis, circumque armata clientum
    agmina privatis ibant famulantia signis.
    Ipse inter medios, ne qua de parte relinquat
    barbariem, revocat fulvas in pectora pelles
       80 frenaque et inmanes pharetras arcusque sonoros
    adsimulat mentemque palam testatur amictu,
    nec pudet Ausonios currus et iura regentem
    sumere deformes ritus vestemque Getarum;
    insignemque habitum Latii mutare togati
       85 maerent captivae pellito iudice leges.  
    Quis populi tum vultus erat! Quae murmura furtim!
    (nam miseris ne flere quidem aut lenire dolorem
    colloquies inpune licet): "Quonam usque feremus
    exitiale iugum? Durae quis terminus umquam
       90 sortis erit? Quis nos funesto turbine rerum
    aut tantis solvet lacrimis, quos barbarus illinc,
    hinc Rufinus agit, quibus arva fretumque negatur?
    Magna quidem per rura lues, sed maior oberrat
    intra tecta timor. Tandem succurre ruenti
       95 heu patriae, Stilicho! Dilecta hic pignora certe,
    hic domus, hic thalamis primum genialibus omen,
    hic tibi felices erexit regia taedas.
    Vel solus, sperate, veni! Te proelia viso
    languescent avidique cadet dementia monstri".
     100 Talibus urgetur discors Aurora procellis
    at Stilicho, Zephyris cum primum bruma remitti
    et iuga diffusis nudari coepta pruinis,
    partibus Italiae tranquilla in pace relictis,
    utraque castra movens Phoebi properabat ad ortus,
     105 Gallica discretis Eoaque robora turmis
    conplexus. Numquam tantae dicione sub una
    convenere manus nec tot discrimina vocum:
    illinc Armeniae vibratis crinibus alae
    herbida collectae facili velamina nodo;
     110 inde truces flavo comitantur vertice Galli,
    quos Rhodanus velox, Araris quos tardior ambit
    et quos nascentes explorat gurgite Rhenus
    quosque rigat retro pernicior unda Garunnae,
    Oceani pleno quotiens inpellitur aestu.
     115 Mens eadem cunctis animique recentia ponunt
    vulnera; non odit victus victorve superbit.
    Et quamvis praesens tumor et civilia nuper
    classica bellatrixque etiamnunc ira caleret,
    in ducis eximium conspiravere favorem.
     120 Haud aliter Xerxen toto simul orbe secutus
    narratur rapuisse vagos exercitus amnes
    et telis umbrasse diem, cum classibus iret
    per scopulos tectumque pedes contemneret aequor.  
    Vix Alpes transgressus erat, nec iam amplius errat
     125 barbarus adventumque tremens se cogit in unam
    planitiem tutoque includit pascua gyro;
    tum duplici fossa non exuperabile vallum
    asperat alternis sudibus murique locata
    in speciem caesis obtendit plaustra iuvencis.
     130 At procul exanguis Rufinum perculit horror;
    infectae pallore genae; stetit ore gelato
    incertus peteretne fugam, veniamne subactus
    posceret an fidos sese transferret in hostes.
    Quid nunc divitiae, quid fulvi vasta metalli 
     135 congeries, quid purpureis effulta columnis
    atria prolataeve iuvant ad sidera moles?
    Audit iter numeratque dies spatioque viarum
    metitur vitam. Torquetur peste futura
    nec recipit somnos et saepe cubilibus amens
     140 excutitur poenamque luit formidine poenae.
    Sed redit in rabiem scelerumque inmane resumit
    ingenium sacrasque fores praedivitis aulae
    intrat et Arcadium mixto terrore precatur:  
    "Per fratris regale iubar, per facta parentis
     145 aetherii floremque tui te deprecor aevi,
    eripe me gladiis; liceat Stilichonis iniquas
    evitare minas. In nostram Gallia caedem
    coniurata venit. Quidquid ligat ultima Tethys,
    extremos ultra volitat gens si qua Britannos,
     150 mota mihi. Tantis capiendi credimur armis;
    tot signis unum petitur caput. unde cruoris
    ista sitis? Geminum caeli sibi vindicat axem
    et nullum vult esse parem. Succumbere poscit
    cuncta sibi. Regit Italiam Libyamque coercet;
     155 Hispanis Gallisque iubet; non orbita solis,
    non illum natura capit. Quascumque paravit
    hic Augustus opes et quas post bella recepit,
    solus habet, possessa semel nec reddere curat.
    Scilicet ille quidem tranquilla pace fruetur,
     160 nos premet obsidio? Quid partem invadere temptat?
    Deserat Illyricos fines; Eoa remittat
    agmina; fraternas ex aequo dividat hastas,
    nec sceptri fueris tantum, sed militis heres.
    Quod si dissimulas nostrae succurrere morti
     165 nec prohibere paras, Manes et sidera testor:
    haec cervix non sola cadet; miscebitur alter
    sanguis; nec Stygias ferar incomitatus ad umbras
    nec mea securus ridebit funera victor!".
    Haec ubi, dictatur facinus missusque repente
     170 qui ferat extortas invito principe voces.  
    Interea Stilicho iam laetior hoste propinquo
    nec multo spatii distantibus aequore vallis
    pugnandi cupidas accendit voce cohortes.
    Armeniis frons laeva datur; per cornua Gallos
     175 dexteriora locat. Spumis ignescere frena,
    pulveris extolli nimbos lateque videres
    surgere purpureis undantes anguibus hastas
    serpentumque vago caelum saevire volatu.
    Inplet Thessaliam ferri nitor, antraque docti
     180 cornipedis teneroque amnis reptatus Achilli
    et nemus Oetaeum radiat. clamore nivalis
    Ossa tonat pulsoque fragor geminatur Olympo.
    Intumuit virtus et lucis prodigus arsit
    impetus; haud illos rupes, haud alta vetarent
     185 flumina: praecipiti stravissent omnia cursu.  
    Si tunc his animis acies conlata fuisset,
    prodita non tantas vidisset Graecia caedes,
    oppida semoto Pelopeia Marte vigerent,
    starent Arcadiae, starent Lacedaemonis arces;
     190 non mare fumasset geminum flagrante Corintho
    nec fera Cecropias traxissent vincula matres.
    Illa dies potuit nostris inponere finem
    cladibus et sceleris causas auferre futuri.
    Invida pro quantum rapuit Fortuna triuniphum!
     195 Inter equos interque tubas mandata feruntur
    regia et armati veniunt ductoris ad aures.  
    Obstipuit; simul ira virum, simul obruit ingens
    maeror et ignavo tantum licuisse nocenti
    miratur. Dubios anceps sententia volvit
     200 eventus, peragat pugnas an fortia coepta
    deserat. Illyricis ardet succurrere damnis:
    praeceptis obstare timet. Reverentia frangit
    virtutis stimulos: hinc publica commoda suadent,
    hinc metus invidiae. Tandem indignatus ad astra
     205 extollit palmas et ab imo pectore fatur:
    "Numina Romanis necdum satiata ruinis,
    si iuvat imperium penitus de stirpe revelli,
    uno si placuit deleri saecula lapsu,
    si piget humani generis, prorumpat in arva
     210 libertas effrena maris, vel limite iusto
    devius errantes Phaethon confundat habenas.
    Cur per Rufinum geritur? Procumbere mundum
    hoc auctore pudet. Mediis revocamur ab armis
    (pro dolor!) et strictos deponere cogimur enses.
     215 Vos, arsurae urbes perituraque moenia, testor:  
    cedo equidem et miserum permitto casibus orbem.
    Flectite signa, duces. Redeat iam miles Eous.
    Parendum. Taceant litui. Prohibete sagittas.
    Parcite contiguo - Rufinus praecipit! - hosti".
     220 His dictis omnes una fremuere manipli,
    quantum non Italo percussa Ceraunia fluctu,
    quantum non madidis elisa tonitrua Coris,
    secernique negant ereptaque proelia poscunt,
    insignemque ducem populus defendit uterque
     225 et sibi quisque trahit. Magno certatur amore,
    alternamque fidem non inlaudata lacessit
    seditio talique simul clamore moventur:
    "Quis mihi nudatos enses, quis tela lacertis
    excutit et solvi curvatos imperat arcus?
     230 Quisnam audet leges vibrato inponere ferro?
    Inflammata semel nescit mitescere virtus.
    Iam mihi barbaricos sitientia pila cruores
    sponte volant ultroque manus mucrone furenti
    ducitur et siccum gladium vagina recusat.
     235 Num patiar? Semperne Getis discordia nostra  
    proderit? En iterum belli civilis imago!
    Quid consanguineas acies, quid dividis olim
    concordes aquilas? Non dissociabile corpus
    coniunctumque sumus. Te quo libet ire sequemur.
     240 Te vel Hyperboreo damnatam sidere Thylen,
    Te vel ad incensas Libyae comitabor harenas;
    Indorum si stagna petas rubrique recessus
    litoris, auriferum veniam poturus Hydaspen;
    si calcare Notum secretaque noscere Nili
     245 nascentis iubeas, mundum post terga relinquam;
    et quocumque loco Stilicho tentoria figet,
    haec patria est".  Dux inde vetat: "Desistite, quaeso,  
    atque avidam differte manum. Cadat iste minacis
    invidiae cumulus. Non est victoria tanti
     250 ut videar vicisse mihi. Vos, fida iuventus,
    ite, mei quondam socii". Nec plura locutus
    flexit iter: vacuo qualis discedit hiatu
    impatiens remeare leo, quem plurima cuspis
    et pastorales pepulerunt igne catervae,
     255 inclinatque iubas demissaque lumina velat
    et trepidas maesto rimatur murmure silvas.  
    Ut sese legio vidit disiuncta relinqui,
    ingentem tollit gemitum galeasque solutis
    umectat lacrimis pressamque morantia vocem
     260 thoracum validos pulsant suspiria nexus.
    "Tradimur, heu, tantumque sequi prohibemur amorem!"
    exclamant. "Spernisne tuas, dux optime, dextras,
    quas tibi victrices totiens Bellona probavit?
    Nos adeo viles? Adeo felicior axis
     265 Hesperius, meruit qui te rectore teneri?
    Quid nobis patriam, quid cara revisere tandem
    pignora dilectosve iuvat coluisse penates?
    Te sine dulce nihil. Iam formidata tyranni
    tempestas subeunda mihi, qui forte nefandas
     270 iam parat insidias, qui nos aut turpibus Hunis
    aut inpacatis famulos praebebit Alanis;
    quamquam non adeo robur defecerit omne
    tantave gestandi fuerit penuria ferri.
    Tu, licet occiduo maneas sub cardine solis,
     275 tu mihi dux semper, Stilicho, nostramque vel absens
    experiere fidem. Dabitur tibi debita pridem  
    victima: promissis longe placabere sacris".
    Tristior Haemoniis miles digressus ab oris
    tangebat Macetum fines murosque subibat,
     280 Thessalonica, tuos. Sensu dolor haeret in alto
    abditus et tacitas vindictae praestruit iras,
    spectaturque favens odiis locus aptaque leto
    tempora. Nec quisquam tanta de pube repertus,
    proderet incautis qui corda minantia verbis.
     285 Quae non posteritas, quae non mirabitur aetas
    tanti consilium vulgi potuisse taceri
    aut facinus tam grande tegi mentisque calorem
    non sermone viae, non inter pocula rumpi?
    Aequalis tantam tenuit constantia turbam,
     290 et fuit arcanum populo. Percurritur Haemus,
    deseritur Rhodope Thracumque per ardua tendunt,
    donec ad Herculei perventum nominis urbem.  
    Ut cessisse ducem, propius venisse cohortes
    cognita Rufino, magna cervice triumphat
     295 omnia tuta ratus sceptrumque capessere fervet
    et coniuratos hortatur voce clientes:
    "Vicimus, expulimus, facilis iam copia regni.
    Nullus ab hoste timor. Quis enim, quem visere solum
    horruit, hunc tanto munitum milite vincat?
     300 Quis ferat armatum, quem non superavit inermem?
    I nunc, exitium nobis meditare remotus
    incassum, Stilicho, dum nos longissima tellus
    dividat et mediis Nereus interstrepat undis.
    Alpinas transire tibi me sospite rupes
     305 haud dabitur. Iaculis illinc me figere tempta.
    Quaere ferox arcum, qui nostra ad moenia tendi
    possit ab Italia. Non te monumenta priorum,
    non exempla vetant? Quisnam conatus adire
    has iactat vitasse manus? Detrusimus orbe
     310 te medio tantisque simul spoliavimus armis.
    Nunc epulas tempus, socii, nunc larga parare
    munera donandumque novis legionibus aurum.
    Opportuna meis oritur lux crastina votis.
    Quod nolit rex ipse velit iubeatque coactus
     315 in partem mihi regna dari. Contingat in uno
    privati fugisse modum crimenque tyranni".
    Talibus adclamat dictis infame nocentum
    concilium, qui perpetuis crevere rapinis
    et quos una facit Rufino causa sodales,
     320 inlicitum duxisse nihil. Delicta fuere
    nexus amicitiae. Iamiam conubia laeti
    despondent aliena sibi frustraque vicissim
    promittunt quas quisque petat, quas devoret urbes.  
    Coeperat humanos alto sopire labores
     325 nox gremio, nigrasque sopor diffuderat alas.
    Ille diu curis animum stimulantibus aegre
    labitur in somnos. Vix toto corde quierat,
    ecce videt diras alludere protinus umbras,
    quas dedit ipse neci. Quarum quae clarior una
     330 visa loqui: "Pro! Surge toro. Quid plurima volvis
    anxius? Haec requiem rebus finemque timori
    allatura dies: omni iam plebe redibis
    altior et laeti manibus portabere vulgi".
    Has canit ambages. Occulto fallitur ille
     335 omine nec capitis sentit praesagia fixi.  
    Iam summum radiis stringebat Lucifer Haemum
    festinamque rotam solito properantior urget
    tandem Rufini visurus funera Titan:
    prosiluit stratis densaeque capacia turbae
     340 atria regifico iussit splendere paratu
    exceptura dapes et, quod post vota daretur,
    insculpi propriis aurum fatale figuris.
    Ipse salutatum reduces post proelia turmas
    iam regale tumens et principe celsior ibat
     345 collaque femineo iactabat mollia gestu,
    imperii certus, tegeret ceu purpura dudum
    corpus et ardentes ambirent tempora gemmae.  
    Urbis ab angusto tractu, qua vergit in Austrum,
    planities vicina patet: nam cetera pontus
     350 circuit exiguo dirimi se tramite passus.
    Hic ultrix acies ornatu fulgida Martis
    explicuit cuneos. Pedites in parte sinistra
    consistunt. Equites illinc poscentia cursum
    ora reluctantur pressis sedare lupatis,
     356 et tremulos umeris gaudent vibrare colores,
     355 hinc alii saevum cristato vertice nutant,
    quos operit formatque chalybs - coniuncta per artem
    flexilis inductis animatur lamina membris,
    horribilis visu: credas simulacra moveri
     360 ferrea cognatoque viros spirare metallo.
    Par vestitus equis: ferrata fronte minantur
    ferratosque levant securi vulneris armos.
    Diviso stat quisque loco, metuenda voluptas
    cernenti pulcherque timor, spirisque remissis
     365 mansuescunt varii vento cessante dracones.  
    Augustus veneranda prior vexilla salutat.
    Rufinus sequitur, quo fallere cuncta solebat
    callidus adfatu, devotaque bracchia laudat;
    nomine quemque vocat; natos patresque reversis
     370 nuntiat incolumes. Illi dum plurima ficto
    certatim sermone petunt, intendere longos
    a tergo amplexus insperatoque suprema
    circuitu sociare parant. Decrescere campus
    incipit et clipeis in se redeuntia iunctis
     375 curvo paulatim sinuantur cornua ductu:
    sic ligat inmensa virides indagine saltus
    venator, sic attonitos ad litora pisces
    aequoreus populator agit rarosque plagarum
    contrahit anfractus et hiantes colligit oras.
     380 Excludunt alios. Cingi se fervidus ille
    nescit adhuc graviterque adprensa veste morantem
    increpat Augustum (scandat sublime tribunal,
    participem sceptri, socium declaret honoris),
    cum subito stringunt gladios. Vox desuper ingens
     385 infremuit: "Nobis etiam, deterrime, nobis
    sperasti famulas inponere posse catenas?
    Unde redi nescis? Patiarne audire satelles,
    qui leges aliis libertatemque reduxi?
    Bis domitum civile nefas, bis rupimus Alpes.
     390 Tot nos bella docent nulli servire tyranno".  
    Deriguit. Spes nulla fugae; seges undique ferri
    circumfusa micat; dextra laevaque revinctus
    haesit et ensiferae stupuit mucrone coronae:
    ut fera, quae nuper montes amisit avitos
     395 altorumque exul nemorum damnatur harenae
    muneribus, commota ruit: vir murmure contra
    hortatur nixusque genu venabula tendit;
    illa pavet strepitus cuneosque erecta theatri
    respicit et tanti miratur sibila vulgi.
     400 Unus per medios audendi pronior ense
    prosilit exerto dictisque et vulnere torvus
    impetit: "Hac Stilicho, quem iactas pellere, dextra
    te ferit; hoc absens invadit viscera ferro".
    Sic fatur meritoque latus transverberat ictu.
     405 Felix illa manus, talem quae prima cruorem
    hauserit et fessi poenam libaverit orbis!
    Mox omnes fodiunt hastis artusque trementes
    dilaniant; uno tot corpore pila tepescunt
    et non infecto puduit mucrone reverti.
     410 Hi vultus avidos et adhuc spirantia vellunt
    lumina, truncatos alii rapuere lacertos;
    amputat ille pedes, umerum quatit ille solutis
    nexibus; hic fracti reserat curvamina dorsi;
    hic iecur, hic cordis fibras, hic pandit anhelas
     415 pulmonis latebras. Spatium non invenit ira
    nec locus est odiis. Consumpto funere vix tum
    deseritur sparsumque perit per tela cadaver:
    sic mons Aonius rubuit, cum Penthea ferrent
    Maenades aut subito mutatum Actaeona cornu
     420 traderet insanis Latonia virgo Molossis.
    Criminibusne tuis speras, Fortuna, mederi
    et male donatum certas aequare favorem
    suppliciis? Una tot milia morte rependis?
    Eversis agedum Rufinum divide terris.
     425 Da caput Odrysiis, truncum mereantur Achivi.
    Quid reliquis dabitur? Nec singula membra peremptis
    sufficiunt populis. Vacuo plebs undique muro
    iam secura fluit; senibus non obstitit aetas
    virginibusve pudor; viduae, quibus ille maritos
     430 abstulit, orbataeque ruunt ad gaudia matres
    insultantque alacres. Laceros iuvat ire per artus
    pressaque calcato vestigia sanguine tingui.
    Nec minus adsiduis flagrant elidere saxis
    prodigiale caput, quod iam de cuspide summa
     435 nutabat digna rediens ad moenia pompa.
    Dextera quin etiam ludo concessa vagatur
    aera petens fraudesque animi persolvit avari
    terribili lucro vivosque imitata retentus
    cogitur adductis digitos inflectere nervis.
     440 Desinat elatis quisquam confidere rebus
    instabilesque deos ac lubrica numina discat.
    Illa manus, quae sceptra sibi gestanda parabat,
    cuius se totiens summisit ad oscula supplex
    nobilitas, inhumata diu miseroque revulsa
     445 corpore, feralem quaestum post fata poposcit.
    Aspiciat quisquis nimium sublata secundis
    colla gerit: triviis calcandus spargitur ecce,
    qui sibi pyramidas, qui non cedentia templis
    ornatura suos extruxit culmina manes;
     450 et qui Sidonio velari credidit ostro,
    nudus pascit aves. Iacet en, qui possidet orbem,
    exiguae telluris inops et pulvere raro
    per partes tegitur nusquam totiensque sepultus.  
    Senserunt convexa necem tellusque nefandum
     455 amolitur onus iam respirantibus astris.
    Infernos gravat umbra lacus. Pater Aeacus horret
    intrantemque etiam latratu Cerberus urget.
    Tunc animae, quas ille fero sub iure peremit,
    circumstant nigrique trahunt ad iudicis urnam
     460 infesto fremitu: veluti pastoris in ora
    commotae glomerantur apes, qui dulcia raptu
    mella vehit, pinnasque cient et spicula tendunt
    et tenuis saxi per propugnacula cinctae
    rimosam patriam dilectaque pumicis antra
     465 defendunt pronoque favos examine velant.  
    Est locus infaustis quo conciliantur in unum
    Cocytos Phlegethonque vadis; inamoenus uterque
    alveus; hic volvit lacrimas, hic igne redundat.
    Turris per geminos, flammis munitior, amnes
     470 porrigitur solidoque rigens adamante sinistrum
    proluit igne latus; dextro Cocytia findit
    aequora triste gemens et fluctu concita plangit.
    Huc post emeritam mortalia saecula vitam
    deveniunt. Ibi nulla manent discrimina fati,
     475 nullus honos, vanoque exutum nomine regem
    proturbat plebeius egens. Quaesitor in alto
    conspicuus solio pertemptat crimina Minos
    et iustis dirimit sontes. Quos nolle fateri
    viderit, ad mala transmittit verbera fratris:
     480 nam iuxta Rhadamanthus agit. Cum gesta superni
    curriculi totosque diu perspexerit actus,
    exaequat damnum meritis et muta ferarum
    cogit vincla pati. Truculentos ingerit ursis
    praedonesque lupis; fallaces vulpibus addit.
     485 At qui desidia semper vinoque gravatus,
    indulgens Veneri, volvit torpescere luxu,
    hunc suis immundi pingues detrudit in artus.
    Qui iusto plus esse loquax arcanaque suevit
    prodere, piscosas fertur victurus in undas,
     490 ut nimiam pensent aeterna silentia vocem.
    Quos ubi per varias annis ter mille figuras
    egit, Lethaeo purgatos flumine tandem
    rursus ad humanae revocat primordia formae.  
    Tum quoque dum lites Stygiique negotia solvit
     495 dura fori veteresque reos ex ordine quaerit,
        Rufinum procul ecce notat visuque severo
    lustrat et ex imo concussa sede profatur:  
    "Huc superum labes, huc insatiabilis auri
        proluvies pretioque nihil non ause parato,
     500 quodque mihi summum scelus est, huc inprobe legum
    venditor, Arctoi stimulator perfide Martis.
    Cuius ob innumeras strages angustus Averni
    iam sinus et plena lassatur portitor alno!
    Quid demens manifesta negas? En pectus inustae
     505 deformant maculae vitiique inolevit imago
    nec sese commissa tegunt. Genus omne dolorum
    in te ferre libet: dubio tibi pendula rupes
    inmineat lapsu, volucer te torqueat axis,
    te refugi fallant latices atque ore natanti
     510 arescat decepta sitis dapibusque relictis
    in tua mansurus migret praecordia vultur.
    Quamquam omnes alii, quos haec tormenta fatigant,
    pars quota sunt, Rufine, tui! Quid tale vel audax
    fulmine Salmoneus vel lingua Tantalus egit
     515 aut inconcesso Tityos deliquit amore?
    Cunctorum si facta simul iungantur in unum,
    praecedes numero. Cui tanta piacula quisquam
    supplicio conferre valet? Quid denique dignum
    omnibus inveniam, vincant cum singula poenas?
     520 Tollite de mediis animarum dedecus umbris.
    Aspexisse sat est. Oculis iam parcite nostris
    et Ditis purgate domos. Agitate flagellis
    trans Styga, trans Erebum, vacuo mandate barathro
    infra Titanum tenebras infraque recessus
     525 Tartareos imumque Chaos, qua noctis opacae
    fundamenta latent; penitusque ibi mersus anhelet,
    dum rotat astra polus, feriunt dum litora venti".