Torna alla pagina filologica

Inviate i vostri commenti

 

CLAVDIANI


DE CONSVLATV
STILICHONIS

Liber I

 

VERSIONE ITALIANA
di Emanuela Cairo

 
       
       
  Continuant superi pleno Romana favore
    gaudia successusque novis successibus urgent:
    conubii necdum festivos regia cantus
    sopierat, cecinit fuso Gildone triumphos,
      5 et calidis thalami successit laurea sertis,
    sumeret ut pariter princeps nomenque mariti
    victorisque decus; Libyae post proelia crimen
    concidit Eoum, rursusque Oriente subacto
    consule defensae surgunt Stilichone secures.
      10 Ordine vota meant. Equidem si carmen in unum
    tantarum sperem cumulos advolvere rerum,
    promptius inponam glaciali Pelion Ossae;
    si partem tacuisse velim, quodcumque relinquam
    maius erit. Veteres actus primamque iuventam
      15 prosequar? Ad sese mentem praesentia ducunt.
    Narrem iustitiam? Resplendet gloria Martis.
    Armati referam vires? Plus egit inermis.
    Quod floret Latium, Latio quod reddita servit
         Africa, vicinum quod nescit Hiberia Maurum,
      20 tuta quod inbellem miratur Gallia Rhenum,
  an gelidam Thracen decertatosque labores
    Hebro teste canam? Magnum mihi panditur aequor
    ipsaque Pierios lassant proclivia currus
    laudibus innumeris. Etenim mortalibus ex quo
      25 tellus coepta coli, numquam sincera bonorum
    sors ulli concessa viro. Quem vultus honestat,
    dedecorant mores; animus quem pulchrior ornat,
    corpus destituit. Bellis insignior ille,
    sed pacem foedat vitiis; hic publica felix,
      30 sed privata minus. Partitim singula quemque
    nobilitant: hunc forma decens, hunc robur in armis,
    hunc rigor, hunc pietas, illum sollertia iuris,
    hunc suboles castique tori. Sparguntur in omnes,
    in te mixta fluunt; et quae divisa beatos
      35 efficiunt, collecta tenes. Quid facta revolvam
    militiamque patris, cuius producere famam,
    si nihil egisset clarum nec fida Valenti
    dextera duxisset rutilantes crinibus alas,
    sufficeret natus Stilicho? Mens ardua semper
      40 a puero, tenerisque etiam fulgebat in annis
    fortunae maioris honos. Erectus et acer
    nil breve moliri, nullis haerere potentum
    liminibus fatisque loqui iam digna futuris.
    Iam tum conspicuus, iam tum venerabilis ibas
      45 spondebatque ducem celsi nitor igneus oris
    membrorumque modus, qualem nec carmina fingunt
    semideis. Quacumque alte gradereris in urbe,
    cedentes spatiis adsurgentesque videbas
    quamvis miles adhuc. Taciti suffragia vulgi
      50 iam tibi detulerant quidquid mox debuit aula.
    Vix primaevus eras, pacis cum mitteris auctor
    Assyriae; tanta foedus cum gente ferire
    commissum iuveni. Tigrim transgressus et altum
    Euphraten Babylona petis. Stupuere severi
      55 Parthorum proceres, et plebs pharetrata uidendi
    flagravit studio, defixaeque hospite pulchro
    Persides arcanum suspiravere calorem.
    Turis odoratae cumulis et messe Sabaea
    pacem conciliant arae; penetralibus ignem
      60 sacratum rapuere adytis rituque iuuencos
    Chaldaeo stravere magi. Rex ipse micantem
    inclinat dextra pateram secretaque Beli
    et vaga testatur volventem sidera Mithram.
    Si quando sociis tecum venatibus ibant,
      65 quis Stilichone prior ferro penetrare leones
    comminus aut longe virgatas figere tigres?
    Flectenti faciles cessit tibi Medus habenas;
    torquebas refugum Parthis mirantibus arcum.
    Nubilis interea maturae virginis aetas
      70 urgebat patrias suspenso principe curas,
    quem simul imperioque ducem nataeque maritum
    prospiceret; dubius toto quaerebat ab axe
    dignum coniugio generum thalamisque Serenae.
    Iudicium virtutis erat; per castra, per urbes,
      75 per populos animi cunctantis libra cucurrit.
    Tu legeris tantosque viros, quos obtulit orbis,
    intra consilium vincis sensumque legentis,
    et gener Augustis, olim socer ipse futurus,
    accedis. Radiis auri Tyriaque superbit
      80 maiestate torus. Comitata parentibus exit
    purpureis virgo: stabat pater inde tropaeis
    inclutus; inde pium matris regina gerebat
    obsequium gravibus subnectens flammea gemmis.
    Ttunc et Solis equos, tunc exultasse choreis
      85 astra ferunt mellisque lacus et flumina lactis
    erupisse solo, cum floribus aequora vernis
    Bosporos indueret roseisque evincta coronis
    certantes Asiae taedas Europa levaret.
    Felix arbitrii princeps, qui congrua mundo
      90 iudicat et primus censet quod cernimus omnes.
    Talem quippe virum natis adiunxit et aulae,
    cui neque luxuries bello nec blanda periclis
    otia nec lucis fructus pretiosior umquam
    laude fuit. Quis enim Visos in plaustra feroces
      95 reppulit aut saeva Promoti caede tumentes
    Bastarnas una potuit delere ruina?
    Pallantis iugulum Turno moriente piavit
    Aeneas, tractusque rotis ultricibus Hector
    irato vindicta fuit vel quaestus Achilli:
    100 tu neque vaesano raptas venalia curru
    funera nec vanam corpus meditaris in unum
    saevitiam: turmas equitum peditumque catervas
    hostilesque globos tumulo prosternis amici;
    inferiis gens tota datur. Nec Mulciber auctor
    105 mendacis clipei fabricataque vatibus arma
    conatus iuvere tuos: tot barbara solus
    milia iam pridem miseram vastantia Thracen
    finibus exiguae vallis conclusa tenebas.
    Non te terrisonus stridor venientis Alani
    110 nec vaga Chunorum feritas, non falce Gelonus,
    non arcu pepulere Getae, non Sarmata conto.
    Extinctique forent penitus, in more maligno
    falleret Augustas occultus proditor aures
    obstrueretque moras strictumque reconderet ensem,
    115 solveret obsessos, praeberet foedera captis.
    Adsiduus castris aderat, rarissimus urbi,
    si quando trepida princeps pietate vocaret;
    vixque salutatis Laribus, vix coniuge visa,
    deterso necdum repetebat sanguine campum
    120 nec stetit Eucherii dum carperet oscula saltem
    per galeam. Patris stimulos ignesque mariti
    vicit cura ducis. Quotiens sub pellibus egit
    Edonas hiemes et tardi flabra Bootae
    sub divo Riphaea tulit! Cumque igne propinquo
    125 frigora vix ferrent alii, tum triste rigentem
    Danubium calcabat eques nivibusque profundum ,
    scandebat cristatus Athon lateque corusco
    curvatas glacie silvas umbone ruebat.
    Nunc prope Cimmerii tendebat litora Ponti,
    130 nunc dabat hibernum Rhodope nimbosa cubile.
    Vos, Haemi gelidae valles, quas saepe cruentis
    stragibus aequavit Stilicho, vos, Thracia, testor,
    flumina, quae largo mutastis sanguine fluctus.
    Dicite, Bisaltae, vel qui Pangaea iuvencis
    135 scinditis, offenso quantae sub vomere putres
    dissiliant glaebis galeae vel qualia rastris
    ossa peremptorum resonent inmania regum.
    Singula conplecti cuperem, sed densior instat
    gestorum series laudumque sequentibus undis
    140 obruimur. Genitor caesi post bella tyranni
    iam tibi commissis conscenderat aethera terris.
    Ancipites rerum ruituro culmine lapsus
    aequali cervice subis: sic Hercule quondam
    sustentante polum melius librata pependit
    145 machina nec dubiis titubavit Signifer astris
    perpetuaque senex subductus mole parumper
    obstipuit proprii spectator ponderis Atlans.
    Nulli barbariae motus; nil turbida rupto
   

ordine temptavit novitas, tantoque remoto

    150 principe mutatas orbis non sensit habenas.
    Nil inter geminas acies, ceu libera frenis,
    ausa manus. Certe nec tantis dissona linguis
    turba nec armorum cultu diversior umquam
    confluxit populus: totam pater undique secum
    155 moverat Auroram; mixtis hic Colchus Hiberis,
    hic mitra velatus Arabs, hic crine decorus
    Armenius; hic picta Saces fucataque Medus,
    hic gemmata niger tentoria fixerat Indus;
    hic Rhodani procera cohors, hic miles alumnus
    160 Oceani. Ductor Stilicho tot gentibus unus
    quot vel progrediens vel conspicit occiduus sol.
    In quo tam vario vocum generumque tumultu
    tanta quies iurisque metus servator honesti
    te moderante fuit, nuris ut vinea furtis
    165 vel seges erepta fraudaret messe colonum,
    ut nihil aut saevum rabies aut turpe libido
    suaderet, placidi servirent legibus enses.
    Scilicet in culgus manant exempla regentum,
    utque ducum lituos, sic mores castra secuntur.
    170 Denique felices aquilas quocumque moveres,
    arebant tantis epoti milibus amnes.
    Illyricum peteres: campi montesque latebant.
    Vexillum navale dares: sub puppibus ibat
    Ionium, nullis succincta Ceraunia nimbis
    175 nec iuga Leucatae feriens spumantia fluctu
    deterrebat hiemps. Tu si glaciale iuberes
    vestigare fretum, securo milite ducti
    stagna reluctantes quaterent Saturnia remi;
    si deserta Noti, fontem si quaerere Nili,
    180 Aethiopum medios penetrassent vela vapores.
    Te memor Eurotas, te rustica Musa Lycaei,
    te pastorali modulantur Maenala cantu
    Partheniumque nemus, quod te pugnante resurgens
    aegra caput mediis erexit Graecia flammis.
    185 Plurima Parrhasius tunc inter corpora Ladon
    haesit et Alpheus Geticis angustus acervis
    tardior ad Siculos etiamnunc pergit amores.
    Miramur rapidis hostem succumbere bellis,
    cum solo terrore ruat? Num classica Francis
    190 intulimus? Iacuere tamen. Num Marte Suebos
    contudimus, quis iura damus? Quis credere possit?
    Ante tubam nobis audax Germania servit.
    Cedant, Druse, tui, cedant, Traiane, labores:
    vestra manus dubio quidquid discrimine gessit,
    195 transcurrens egit Stilicho totidemque diebus
    edomuit Rhenum quot vos potuistis in annis;
    quem ferro, adloquiis, quem vos cum milite, solus.
    Inpiger a primo descendens fluminis ortu
    ad bifidos tractus et iuncta paludibus ora
    200 fulmineum perstrinxit iter; ducis impetus undas
    vincebat celeres, et pax a fonte profecta
    cum Rheni crescebat aquis. Ingentia quondam
    nomina, crinigero flauentes vertice reges,
    qui nec principibus donis precibusque vocati
    205 paruerunt, iussi properant segnique verentur
    offendisse mora; transvecti lintribus amnem
    occursant ubicumque velit. Nec fama fefellit
    iustitiae: videre pium, videre fidelem.
    quem veniens timuit, rediens Germanus amavit.
    210 Illi terribiles, quibus otia vendere semper
    mos erat et foeda requiem mercede pacisci,
    natis obsidibus pacem tam supplice vultu
    captivoque rogant quam si post terga revincti
    Tarpeias pressis subeant cervicibus arces.
    215 Omne quod Oceanum fontesque interiacet Histri
    unius incursu tremuit; sine caede subactus
    servitio Boreas exarmatique Triones.
    Tempore tam parvo tot proelia sanguine nullo
    perficis et luna nuper nascente profectus
    220 ante redis quam plena fuit, Rhenumque minacem
    cornibus infractis adeo mitescere cogis
    ut Salius iam rura colat flexosque Sygambrus
    in falcem curvet gladios, geminasque viator
    cum videat ripas quae sit Romana requirat;
    225 ut iam trans fluvium non indignante Chauco
    pascat Belga pecus, mediumque ingressa per Albam
    Gallica Francorum montes armenta pererrent;
    ut procul Hercyniae per vasta silentia viluae
    venari tuto liceat, lucosque vetusta
    230 religione truces et robur numinis instar
    barbarici nostrae feriant inpune bipennes.
    Ultro quin etiam devota mente tuentur
    victorique favent. Quotiens sociare catervas
    oravit iungique tuis Alamannia signis!
    235 Nec doluit contempta tamen, spretoque recessit
    auxilio laudata fides. Provincia missos
    expellet citius fasces quam Francia reges
    quos dederis. Acie nec iam pulsare rebelles,
    sed vinclis punire licet; sub iudice nostro
    240 regia Romanus disquirit crimina carcer:
    Marcomeres Sunnoque docent (quorum alter Etruscum
    pertulit exilium; cum se promitteret alter
    exulis ultorem, iacuit mucrone suorum),
    res avidi concire novas odioque furentes
    245 pacis et ingenio scelerumque cupidine fratres.
    Post domitas Arctos alio prorupit ab axe
    tempestas et, ne qua tuis intacta tropaeis
    pars foret, Australis sonuit tuba. Mouerat omnes
    Maurorum Gildo populos, quibus inminet Atlans
    250 et quos interior nimio plaga sole relegat;
    quos vagus umectat Cinyps et proximus hortis
    Hesperidum Triton et Gir notissimus amnis
    Aethiopum, simili mentitus gurgite Nilum;
    venerat et parvis redimitus Nuba sagittis
    255 et velox Garamans, nec quamvis tristibus Hammon
    responses alacrem potuit Nasamona morari.
    Stipantur Numidae campi, stant pulvere Syrtes
    Gaetulae, Poenus iaculis obtexitur aer.
    Hi virga moderantur equos; his fulva leones
    260 velamenta dabant ignotarumque ferarum
    exuviae, vastis Meroe quas nutrit harenis;
    serpentum patulos gestant pro casside rictus;
    splendent vipereae squamosa pelle pharetrae.
    Non sic intremuit Simois, cum montibus Idae
    265 nigra coloratus produceret agmina Memnon,
    non Ganges, cum tela procul vibrantibus Indis
    inmanis medium vectaret belua Porum.
    Porus Alexandro, Memnon prostratus Achilli,
    Gildo nempe tibi. Nec solum fervidus Austrum,
    270 sed partes etiam Mavors agitabat Eoas.
    Quamvis obstreperet pietas, his ille regendae
    transtulerat nomen Libyae scelerique profano
    fallax legitimam regni praetenderat umbram.
    Surgebat geminum varia formidine bellum,
    275 hoc armis, hoc triste dolis. Hoc Africa saevis
   

† cinxerat † auxiliis, hoc coniuratus alebat

    insidiis Oriens. Illinc edicta meabant
    corruptura duces, hinc frugibus atra negatis
    urgebat trepidamque fames obsederat urbem.
    280 Exitiale palam Libycum, civile pudoris
    obtentu tacitum. Tales utrimque procellae
    cum premerent lacerumque alternis ictibus anceps
    imperium pulsaret hiemps, nil fessa remisit
    officii virtus contraque minantia fata
    285 pervigil eventusque sibi latura secundos
    maior in adversis micuit: velut arbiter alni,
    nubilus Aegaeo quam turbine vexat Orion,
    exiguo clavi flexu declinat aquarum
    verbera, nunc recta, nunc obliquante carina,
    290 callidus, et pelagi caelique obnititur irae.
    Quid primum, Stilicho, mirer? Quod cautus ad omnes
    restiteris fraudes, ut te nec noxia furto
    littera nec pretio manus inflammata lateret?
    Quod nihil in tanto circum terrore locutus
    295 indignum Latio? Responsa quod ardua semper
    Eois dederis, quae mox effecta probasti,
    securus, quamvis et opes et rura tenerent
    insignesque domos? Levis haec iactura; nec umquam
    publica privatae cesserunt commoda causae.
    300 Dividis ingentes curas teque omnibus unum
    obicis, inveniens animo quae mente gerenda,
    efficiens patranda manu, dictare paratus
    quae scriptis peragenda forent. Quae bracchia centum,
    quis Briareus aliis numero crescente lacertis
    305 tot simul obiectis, posset confligere rebus,
    evitare dolos, veteres firmare cohortes,
    explorare novas, duplices disponere classes
    quae fruges aut bella ferant, aulaeque tumultum
    et Romae lenire famem? Quot nube soporis
    310 immunes oculi per tot discurrere partes,
    tot loca sufficerent et tam longinqua tueri?
    Argum fama canit centeno lumine cinctum
    corporis excubiis unam servasse iuvencam!
    Unde tot allatae segetes? Quae silva carinas
    315 texuit? Unde rudis tanto tirone iuventus
    emicuit senioque iterum vernante resumpsit
    Gallia bis fractas Alpino vulnere vires?
    Non ego dilectu, Tyrii sed vomere Cadmi
    tam subitas acies concepto dente draconis
    320 exiluisse reor: Dircaeis qualis in arvis
    messis cum proprio mox bellatura colono
    cognatos strinxit gladios, cum semine iacto
    terrigenae galea matrem nascente ferirent
    armifer et viridi floreret milite sulcus.
    325 Hoc quoque non parva fas est cum laude relinqui
    quod non ante fretis exercitus adstitit ultor
    ordine quam prisco censeret bella senatus.
    Neclectum Stilicho per tot iam saecula morem
    rettulit, ut ducibus mandarent proelia patres
    330 decretoque togae felix legionibus iret
    tessera. Romuleas leges rediisse fatemur,
    cum procerum iussis famulantia cernimus arma.
    Tyrrhenum poteras cunctis transmittere signis
    et ratibus Syrtes, Libyam conplere maniplis:
    335 consilio stetit ira minor, ne territus ille
    te duce suspecto Martis graviore paratu
    aut in harenosos aestus zonamque rubentem
    tenderet aut solis fugiens transiret in ortus
    missurusve sibi certae solacia mortis
    340 oppida dirueret flammis. Res mira relatu,
    ne timeare times et, quem vindicta manebat,
    desperare vetas. Quantum fiducia nobis
    profuit hostilis! Salvae Karthaginis arces;
    illaesis Tyrii gaudent cultoribus agri,
    345 quos potuit vastare fuga. Spe captus inani
    nec se subripuit poenae nostrisque pepercit:
    demens, qui numero tantum, non robore mensus
    Romanos rapidis ibat ceu protinus omnes
    calcaturus equis et, quod iactare solebat,
    350 solibus effetos mersurus pulvere Gallos.
    Sed didicit non Aethiopum geminata venenis
    vulnera, non fusum crebris hastilibus imbrem,
    non equitum nimbos Latiis obsistere pilis.
    Sternitur ignavus Nasamon, nec spicula supplex
    355 iam torquet Garamans; repetunt deserta fugaces
     Autololes; pavidus proiecit missile Mazax.
    Cornipedem Maurus nequiquam hortatur anhelum;
    praedonem lembo profugum ventisque repulsum
    suscepit merito fatalis Thabraca portu
    360 expertum quod nulla tuis elementa paterent
    hostibus, et laetae passurum iurgia plebis
    fracturumque reos humili sub iudice vultus.
    Nil tribuat Fortuna sibi. Sit prospera semper
    illa quidem; sed non uni certamina pugnae
    365 credidimus totis nec constitit alea castris
    nutatura semel; si quid licuisset iniquis
    casibus, instabant aliae post terga biremes;
    venturus dux maior erat. Victoria nulla clarior
    aut hominum votis optatior umquam
    370 contigit. An quisquam Tigranen armaque Ponti
    vel Pyrrhum Antiochique fugam vel vincla Iugurthae
    conferat aut Persen debellatumque Philippum?
    Hi propaganda ruerant pro limite regni:
    hic stabat Romana salus. Ibi tempora tutas
    375 traxerunt dilata moras: hic vincere tarde
    vinci paene fuit. Discrimine Roma supremo
    inter supplicium populi deforme pependit;
    et tanto Libyam fructu maiore recepit
    quam peperit, quanto graviorem amissa dolorem
    380 quam necdum quaesita movent. Quis Punica gesta,
    quis vos, Scipiadae, quis te iam, Regule, nosset,
    quis lentum caneret Fabium, si iure perempto
    insultaret atrox famula Karthagine Maurus?
    Haec omnes veterum revocavit adorea laurus.
    385 Restituit Stilicho cunctos tibi, Roma, triumphos.