|
|
| |
|
|
Quid solus, sicut quondam tibi, Flacce, fuit mos, |
| |
incedis rursusque forum circumque pererras |
| |
nescio quae meditans? Ut vero canus, ut aeger, |
| |
ut mutatus ades! Quem lippum tunc fugeret nil, |
| 5 |
nec, dum totus es in nugis, aut scurra lateret |
| |
laxior aut lente portans mysteria cantor, |
| |
omnia declinas passim, lacrimisque dolentes |
| |
ultro nunc oculi, quidquid tetigere, relinquunt. |
| |
Non hic quaeris, olus quanti malvaeque, nec illic |
| 10 |
assistis pueris ludentibus: et planus exspes, |
| |
dilato questu, praeter maledixit eunti, |
| |
frustraque et vafer intonuit tibi circitor aurem |
| |
et te pellexit quassam divinus ad urnam: |
| |
huic subrisisti modice, satis ipse peritus. |
| 15 |
Non eadem sane mens est tibi, Quinte: sed aeque |
| |
tecum multa labris pressis agitare videris. |
| |
" Heu! Non cum zephyris et aprico flore tibi nunc |
| |
adsum, Maecenas: aquilo nunc undique frondes |
| |
decutit, et flabris tunsus Lucretilis horret. |
| 20 |
Una virescit adhuc interque rubentia poma, |
| |
per nemus Usticae, flores parit arbutus albos. |
| |
Felix cui gelidam sub morte nascitur aestas, |
| |
dignior et lauru frontem redimire poetae! |
| |
Non me prima canens ad te deduxit hirundo, |
| 25 |
Maecenas. Quaedam resonabat fistula silvam |
| |
tritaque stridebant aliquo folia arida cursu. |
| |
Faunus enim novit nonas instare decembres |
| |
iamque venit. Vatesque aberit tuus et pecus omne |
| |
ludet et in pratis pagus me absente vacabit. |
| 30 |
Iam, vicine, vale, Cervi! Mus rustice, gaude |
| |
rure diu tutoque cavo tenuique patella! |
| |
Non te narrantem posthac audire licebit |
| |
dum vernaeque silent tuque omnis ab igne renides. |
| |
Neu te vestigent gladiisque insomnia tentent, |
| 35 |
abdite Veiani, veteremque a nare cruorem |
| |
montanis depelle thymis et rore marino! |
| |
Inque focum frondes et flores inde Calendis, |
| |
quae supplex nascente manus ad sidera luna |
| |
tollebas, metuens virgo segetique gregique, |
| 40 |
at parvis nunc ipsa tuis pia mater alumnis! |
| |
Iam nec me cernes post fanum putre, Vacuna, |
| |
dictantem. Iuvit veterum meminisse deorum. |
| |
Nos hederae similes lapsas amplectimur aedes. |
| |
Atque hinc, o fons Bandusiae, tu murmur inane |
| 45 |
disperges, quando frigus vocemque secuti |
| |
haedus perveniat subsultim, taurus oberret |
| |
aspectetque diu strepitum poturus, at absit |
| |
unus qui sciret quid sic loquereris in umbra. |
| |
Sed me Maecenas suprema voce vocavit. |
| 50 |
Praecessit: procul est: interdum respicit: ibo ". |
| |
Haec meditans vicos solus plateasque pererrat, |
| |
ut quondam, sed vix ipsum se agnoscit et urbem. |
| |
Nam non foeda nigro passim magalia fumo |
| |
nec rudecta videt nec olentes pingue popinas. |
| 55 |
Porticus hinc solidas ostentat picta columnas: |
| |
hic thermas stupet immensas fulgentiaque aureis |
| |
templa tholis, hic aeternum mansura theatra |
| |
Flaccus, et interdum MAGNVM COMMVNE SIT inquit. |
| |
Iam nova de nitido florescit marmore Roma, |
| 60 |
usque recens Soli venerabiliorque videnda. |
| |
Ecce autem ad Tiberim, qua profluit arctior amnis, |
| |
pervenit, et scripto miratur marmore cippum |
| |
insignem, propriorque notas hinc carpit et illinc |
| |
inque sinu gaudet: decimus nam volvitur annus |
| 65 |
ex quo saeclorum series procedere coepit |
| |
magna, novumque aevum portendit gentibus augur |
| |
augustus. Sellis positis hic rite duabus |
| |
nocturno decies undenae tempore matres |
| |
caelestem lunam ad convivia nostra vocabant: |
| 70 |
hic sacrum fecit capris agnisque novenis |
| |
Augustus vobis, quae gignitis omnia, Moerae. |
| |
Tum, non illud agens, percurrit nomina Flaccus |
| |
magnorum rapidis oculis hominumque deorumque |
| |
et ludos plenamque suem pulcrosque boves et |
| 75 |
liba pthoesque memor, iamque in cippo legit imo, |
| |
CARMEN COMPOSVIT... quis? Q. HORATIVS... " Euge! |
| |
Debuit urbs apris quondam me vate relinqui, |
| |
vateque visenda est eadem me maxima Soli. |
| |
Qui, cum civilis rabies saeviret, EAMVS! |
| 80 |
dixerat, hic reditum Pacis, Virtutis, Honoris |
| |
hic te, prisca Fides, hic te, Pudor, hic cecinit rem |
| |
romanam melius productam semper in aevum. |
| |
O felix dilatus ad haec ego! Quid queror idem? |
| |
Immo Vergilium miserer. Tu, frater, ab agris |
| 85 |
vidisti totis pulsos migrare colonos, |
| |
invito patriam vidisti corde relinqui, |
| |
ultro aliam quaeri, magis est quod triste videnti, |
| |
mutarique domos et certo limine campos |
| |
exilio. Ante oculos in nigro pulvere currus |
| 90 |
aurigae surdi tendenti lora ruebant. |
| |
Longius agricolae rastrum super ossa tenentes |
| |
horrebant aliquod Romae fodisse sepulcrum. |
| |
Quid tu? Fis pastor, Publi, fis rusticus: ipse, |
| |
ipse iugo subdis tauros et vertis aratro |
| 95 |
desertam terram, longo seris ordine vites |
| |
et plantas oleam non te vivente feracem. |
| |
Praeterea patrio fugientes litore cives |
| |
tu revocas, revocas linquentes arva colonos, |
| |
sicut apes, quatiens circum cava cymbala matris. |
| 100 |
Sed qui transieris caelo defixus et astris |
| |
vergiliisque tuis, recinens saturnia regna, |
| |
expectans gentemque novam subolemque deorum, |
| |
non messim, sator, ipse metis, non aspicis aevum |
| |
ipse tuum! Quamquam... num mors est ultima rerum |
| 105 |
linea? Delendum est hoc. Quanto rectius illud |
| |
NON OMNIS MORIAR! Quin pars mihi multa...Quid? Omnis, |
| |
omnis ut es, Publi, tibi, ero mihi ego ipse superstes! " |
| |
Nil mortale putans secum moriturus abibat, |
| |
atque via sacra se nunc deprendit, ut olim: |
| 110 |
cum cuidam fronti prope frontem impegit. " Horati! " |
| |
hinc sonat, hinc resonat tarde et dubitanter: " Aristi! ". |
| |
Iunxeruntque manus. "Quid agis, dulcissime? " " Quid tu? " |
| |
" Quot soles albosve rear surrexe nigrosve |
| |
ex quo sub cultro male salsus et improbus hac me |
| 115 |
liquisti? " " Memini... tricesima sabbata ". " Meque |
| |
paene loquax consumpsit ". " Ohe! ". " Quid dicis? ". " Ohe iam! |
| |
Nescis? Iste procax sanctas Sybaritide matres |
| |
pellicit: iste nigro destringit carmine cives. |
| |
Est eques, est dives. Iamque huic parere cohortes |
| 120 |
incipient, huic iam cedet provincia praedae. |
| |
Interea vivis murenas pascit homullis... ". |
| |
" Quid narras? Annon mores renovantur, et artes |
| |
antiquae redeunt rectusque enascitur ordo?... ". |
| |
" Unde huc? ". " Rure ". " Diu venisti, Flacce, moratus... ". |
| 125 |
" Fusce, diu ". " Poteram dixisse. Audi. Neque maior |
| |
Roma fuit, credas, alio neque tempore peior... " |
| |
" Ergo Vergilius cecinit nova saecula frustra, |
| |
frustra ego praedixi, frustraque effata Sybilla est... ". |
| |
Hic risit Fuscus, sed eodem tempore rugas |
| 130 |
suspexit Flacci mortemque in fronte cubantem. |
| |
Tum gravior: " Dicam... ne suggere, Credat Apella... |
| |
credendum non sit: dicam tamen. Utor amicis |
| |
Iudaeis, ut scis. Dicunt iam tempus adesse |
| |
quo princeps pacis sancta de virgine, quo rex |
| 135 |
nascatur mundi. Vox per deserta locorum, |
| |
quae iubeat sternique vias et vasa parari, |
| |
auditur. Tum mella fluent, ac pardus et haedus |
| |
pascenturque simul vituli catulique leonum. |
| |
Occidet omne malum: morietur et ipsa brevi mors... ". |
| 140 |
" At non me citius " " Quid ais? " " Iam nocte premi me, |
| |
Fusce, puto. Nox est. Haec tu fortasse videbis. |
| |
Haec rebar vidisse senex ego. Vive valeque! ". |