|
|
||
|
NEMESIANI ECLOGA II
|
IDAS ALCON |
||||
| Formosam Donacen Idas puer et puer Alcon | ||||
| ardebant rudibusque annis incensus uterque | ||||
| in Donaces venerem furiosa mente ruebant. | ||||
| Hanc, cum vicini flores in vallibus horti | ||||
| 5 | carperet et molli gremium compleret acantho | |||
| invasere simul venerisque imbutus uterque | ||||
| tum primum dulci carpebant gaudia furto. | ||||
| Hinc amor et pueris iam non puerilia vota | ||||
| quis anni ter quinque, et mens et cura iuventae. | ||||
| 10 | Sed postquam Donacen duri clausere parentes, | |||
| quod non tam tenui filo de voce sonaret | ||||
| sollicitumque foret pinguis sonus, improba cervix | ||||
| suffususque rubor crebro venaeque tumentes, | ||||
| tam vero ardentes flammati pectoris aestus | ||||
| 15 | carminibus dulci parant relevare querela; | |||
| ambo aevo cantuque pares nec dispare forma, | ||||
| ambo genas leves, intonsi crinibus ambo. | ||||
| Atque haec sub platano maesti solacia casus | ||||
| alternant, Idas calamis et versibus Alcon: | ||||
IDAS |
||||
| 20 | " Quae colitis silvas, Dryades, quaeque antra, Napaeae, | |||
| et quae marmoreo pede, Naides, uda secatis | ||||
| litora purpureosque alitis per gramina flores, | ||||
| dicite quo Donacen prato, qua forte sub umbra | ||||
| inveniam, roseis stringentem lilia palmis? | ||||
| 25 | Nam mihi iam trini perierunt ordine soles | |||
| ex quo consueto Donacen exspecto sub antro. | ||||
| Interea, tamquam nostri solamen amoris | ||||
| hoc foret aut nostros posset medicare furores, | ||||
| nulla meae trinis tetigerunt gramina vaccae | ||||
| 30 | luciferis, nullo libarunt amne liquores; | |||
| siccaque fetarum lambentes ubera matrum | ||||
| stant vituli et teneris mugitibus aera complent. | ||||
| Ipse ego nec iunco molli nec vimine lento | ||||
| perfeci calathos cogendi lactis in usus. | ||||
| 35 | Quid tibi quae nosti referam? Scis mille iuvencas | |||
| esse mihi, nosti nunquam mea mulctra vacare. | ||||
| Ille ego sum, Donace, cui dulcia saepe dedisti | ||||
| oscula nec medios dubitasti rumpere cantus | ||||
| atque inter calamos errantia labra petisti. | ||||
| 40 | Heu heu! Nulla meae tangit te cura salutis? | |||
| Pallidior buxo vilaeque simillimus erro. | ||||
| Omnes ecce cibos et nostri pucula Bacchi | ||||
| horreo nec placido memini concedere somno. | ||||
| Te sine, vae, misero mihi lilia fusca videntur | ||||
| 45 | pallentesque rosae nec dulce rubens hyacinthus, | |||
| nullos nec myrtus nec laurus spirat odores. | ||||
| At, si tu venias, et candida lilia fient | ||||
| purpureaeque rosae et dulce rubens hyacinthus; | ||||
| tunc mihi cum myrto laurus spirabit odores. | ||||
| 50 | Nam dum Pallas amat turgentes unguine bacas, | |||
| dum Bacchus vites, Deo sata, poma Priapus, | ||||
| pascua laeta Pales, Idas te diligit unam ". | ||||
| Haec Idas calamis. Tu, quae responderit Alcon | ||||
| versu, Phoebe, refer: sunt aurea carmina Phoebo. | ||||
ALCON |
||||
| 55 | " O montana Pales, o pastoralis Apollo, | |||
| et nemorum Silvane potens, et nostra Dione, | ||||
| quae iuga celsa tenes Erycis, cui cura iugales | ||||
| concubitus hominum totis concedere saeclis, | ||||
| quid merui? Cur me Donace formosa reliquit? | ||||
| 60 | Munera namque dedi noster quae non dedit Idas, | |||
| vocalem longos quae ducit aedona cantus; | ||||
| quae, licet interdum, contexto vimine clausa, | ||||
| cum parvae patuere fores, ceu libera ferri | ||||
| norit et agrestes inter volitare volucres, | ||||
| 65 | scit rursus remeare domum tectumque subire | |||
| viminis et caveam totis praeponere silvis. | ||||
| Praeterea tenerum leporem geminasque palumbes | ||||
| nuper, quae potui silvarum praemia, misi. | ||||
| Et post haec, Donace, nostros contemnis amores? | ||||
| 70 | Forsitan indignum ducis quod rusticus Alcon | |||
| te peream, qui mane boves in pascua duco! | ||||
| Di pecorum pavere greges, formosus Apollo, | ||||
| Pan doctus, Fauni vates et pulcher Adonis. | ||||
| Quin etiam fontis speculo me mane notavi, | ||||
| 75 | nondum purpureos Phoebus cum tolleret ortus | |||
| nec tremulum liquidis lumen splenderet in undis: | ||||
| quod vidi, nulla tegimur lanugine malas, | ||||
| pascimus et crinem; nostro formosior Ida | ||||
| dicor, et hoc ipsum mihi tu iurare solebas, | ||||
| 80 | purpureas laudando genas et lactea colla | |||
| atque hilares oculos et formam puberis aevi. | ||||
| Nec sumus indocti calamis: cantamus avena | ||||
| qua divi cecinere prius, qua dulce locutus | ||||
| Tityrus e silvis dominam pervenit in urbem. | ||||
| 85 | Nos quoque te propter, Donace, cantabimus urbi | |||
| si modo coniferas inter viburna cupressos | ||||
| atque inter pinus corylum frondescere fas est ". | ||||
| Sic pueri Donacen toto sub sole canebant, | ||||
| frigidus e silvis donec descendere suasit | ||||
| 90 | Hesperus et stabulis pastos inducere tauros. | |||
|
|
|
|