| |
|
[1] His
igitur abeuntibus administratione rei publicae Constantius et Galerius
Augusti creati sunt divisusque inter eos ita Romanus orbis, ut Galliam,
Italiam, Africam Constantius, Illyricum, Asiam, Orientem Galerius obtineret,
sumptis duobus Caesaribus. Constantius tamen, contentus dignitate Augusti
Italiae atque Africae administrandae sollicitudinem recusavit, vir egregius
et praestantissimae civilitatis, divitiis provincialium ac privatorum
studens, fisci commoda non admodum adfectans, dicensque melius publicas
opes a privatis haberi quam intra unum claustrum reservari, adeo autem
cultus modici, ut festis diebus, si amicis numerosioribus esset epulandum,
privatorum ei argento ostiatim petito triclinia sternerentur. Hic non
modo amabilis, sed etiam venerabilis Gallis fuit, praecipue quod Diocletiani
suspectam prudentiam et Maximiani sanguinariam temeritatem imperio eius
evaserant. Obiit in Britannia Eboraci principatus anno tertio decimo
atque inter Divos relatus est.
[2] Galerius
vir et probe moratus et egregius re militari, cum Italiam quoque sinente
Constantio administrationi suae accessisse sentiret, Caesares duos creavit,
Maximinum, quem Orienti praefecit, et Severum, cui Italiam dedit. Ipse
in Illyrico moratus est. Verum Constantio mortuo Constantinus, ex obscuriore
matrimonio eius filius, in Britannia creatus est imperator et in locum
patris exoptatissimus moderator accessit. Romae interea praetoriani
excito tumultu Maxentium, Herculii filium, qui haud procul ab urbe in
villa publica morabatur, Augustum nuncupaverunt. Quo nuntio Maximianus
Herculius ad spem arrectus resumendi fastigii, quod invitus amiserat,
Romam advolavit e Lucania, quam sedem privatus elegerat in agris amoenissimis
consenescens, Diocletianumque etiam per litteras adhortatus est, ut
depositam resumeret potestatem, quas ille irrisas habuit. Sed adversum
motum praetorianorum atque Maxentii Severus Caesar Romam missus a Galerio
cum exercitu venit obsidensque urbem militum suorum scelere desertus
est. Auctae Maxentii opes confirmatumque imperium. Severus fugiens Ravennae
interfectus est.
[3] Herculius
tamen Maximianus post haec in contione exercituum filium Maxentium nudare
conatus seditionem et convicia militum tulit. Inde ad Gallias profectus
est dolo conposito, tamquam a filio esset expulsus, ut Constantino genero
iungeretur, moliens tamen Constantinum reperta occasione interficere,
qui in Galliis et militum et provincialium ingenti iam favore regnabat
caesis Francis atque Alamannis captisque eorum regibus, quos etiam bestiis,
cum magnificum spectaculum muneris parasset, obiecit. Detectis igitur
insidiis per Faustam filiam, quae dolum viro enuntiaverat, profugit
Herculius Massiliaeque oppressus (ex ea enim navigare ad filium praeparabat)
poenas dedit iustissimo exitu, vir ad omnem acerbitatem saevitiamque
proclivis, infidus, incommodus, civilitatis penitus expers.
[4] Per
hoc tempus a Galerio Licinius imperator est factus, Dacia oriundus,
notus ei antiqua consuetudine et in bello, quod adversus Narseum gesserat,
strenuis laboribus et officiis acceptus. Mors Galerii confestim secuta.
Ita res publica tum a novis quattuor imperatoribus tenebatur, Constantino
et Maxentio, filiis Augustorum, Licinio et Maximino, novis hominibus.
Quinto tamen Constantinus imperii sui anno bellum adversum Maxentium
civile commovit, copias eius multis proeliis fudit, ipsum postremo Romae
adversum nobiles omnibus exitiis saevientem apud pontem Mulvium vicit
Italiaque est potitus. Non multo deinceps in Oriente quoque adversum
Licinium Maximinus res novas molitus vicinum exitium fortuita apud Tarsum
morte praevenit.
[5] Constantinus
tamen, vir ingens et omnia efficere nitens, quae animo praeparasset,
simul principatum totius orbis adfectans, Licinio bellum intulit, quamquam
necessitudo et adfinitas cum eo esset; nam soror Constantia nupta Licinio
erat. Ac primo eum in Pannonia secunda ingenti apparatu bellum apud
Cibalas instruentem repentinus oppressit omnique Dardania, Moesia, Macedonia
potitus numerosas provincias occupavit.
[6] Varia
deinceps inter eos bella gesta et pax reconciliata ruptaque est. Postremo
Licinius navali et terrestri proelio victus apud Nicomediam se dedidit
et contra religionem sacramenti Thessalonicae privatus occisus est.
Eo tempore res Romana sub uno Augusto et tribus Caesaribus, quod numquam
alias, fuit, cum liberi Constantini Galliae, Orienti Italiaeque praeessent.
Verum insolentia rerum secundarum aliquantum Constantinus ex illa favorabili
animi docilitate mutavit. Primum necessitudines persecutus egregium
virum filium et sororis filium, commodae indolis iuvenem, interfecit,
mox uxorem, post numerosos amicos.
[7] Vir primo imperii
tempore optimis principibus, ultimo mediis conparandus. Innumerae in
eo animi corporisque virtutes claruerunt. Militaris gloriae adpetentissimus,
fortuna in bellis prospera fuit, verum ita, ut non superaret industriam.
Nam etiam Gothos post civile bellum varie profligavit pace his ad postremum
data, ingentemque apud barbaras gentes memoriae gratiam conlocavit.
Civilibus artibus et studiis liberalibus deditus, adfectator iusti amoris,
quem ab omnibus sibi et liberalitate et docilitate quaesivit, sicut
in nonnullos amicos dubius, ita in reliquos egregius, nihil occasionum
praetermittens, quo opulentiores eos clarioresque praestaret.
[8]
Multas leges rogavit, quasdam ex bono et aequo,
plerasque superfluas, nonnullas severas, primusque urbem nominis sui
ad tantum fastigium evehere molitus est, ut Romae aemulam faceret. Bellum
adversus Parthos moliens, qui iam Mesopotamiam fatigabant, uno et tricesimo
anno imperii, aetatis sexto et sexagesimo, Nicomediae in villa publica
obiit. Denuntiata mors eius est etiam per crinitam stellam, quae inusitatae
magnitudinis aliquamdiu fulsit; eam Graeci cometen vocant. Atque inter
Divos meruit referri.
[9] Is
successores filios tres reliquit atque unum fratris filium. Verum Dalmatius
Caesar prosperrima indole neque patruo absimilis haud multo post oppressus
est factione militari et Constantio, patrueli suo, sinente potius quam
iubente. Constantinum porro bellum fratri inferentem et apud Aquileiam
inconsultius proelium adgressum Constantis duces interemerunt. Ita res
publica ad duos Augustos redacta. Constantis imperium strenuum aliquamdiu
et iustum fuit. Mox cum et valetudine inprospera et amicis pravioribus
uteretur, ad gravia vitia conversus, cum intolerabilis provincialibus,
militi iniucundus esset, factione Magnentii occisus est. Obiit haud
longe ab Hispaniis in castro, cui Helenae nomen est, anno imperii septimo
decimo, aetatis tricesimo, rebus tamen plurimis strenue in militia gestis
exercituique per omne vitae tempus sine gravi crudelitate terribilis.
[10] Diversa
Constantii fortuna fuit. A Persis enim multa et gravia perpessus saepe
captis oppidis, obsessis urbibus, caesis exercitibus, nullumque ei contra
Saporem prosperum proelium fuit, nisi quod apud Singara haud dubiam
victoriam ferocia militum amisit, qui pugnam seditiose et stolide contra
rationem belli die iam praecipiti poposcerunt. Post Constantis necem
Magnentio Italiam, Africam, Gallias obtinente etiam Illyricum res novas
habuit, Vetranione ad imperium consensu militum electo. Quem grandaevum
iam et cunctis amabilem diuturnitate et felicitate militiae ad tuendum
Illyricum principem creaverunt, virum probum et morum veterum ac iucundae
civilitatis, sed omnium liberalium artium expertem adeo, ut ne elementa
quidem prima litterarum nisi grandaevus et iam imperator acceperit.
[11] Sed
a Constantio, qui ad ultionem fraternae necis bellum civile commoverat,
abrogatum est Vetranioni imperium; novo inusitatoque more consensu militum
deponere insigne conpulsus. Romae quoque tumultus fuit Nepotiano, Constantini
sororis filio, per gladiatoriam manum imperium vindicante, qui saevis
exordiis dignum exitium nanctus est. Vicesimo enim atque octavo die
a Magnentianis ducibus oppressus poenas dedit. Caput eius pilo per urbem
circumlatum est, gravissimaeque proscriptiones et nobilium caedes fuerunt.
[12]
Non multo post Magnentius apud Mursam profligatus
acie est ac paene captus. Ingentes Romani imperii vires ea dimicatione
consumptae sunt, ad quaelibet bella externa idoneae, quae multum triumphorum
possent securitatisque conferre. Orienti mox a Constantio Caesar est
datus patrui filius Gallus, Magnentiusque diversis proeliis victus vim
vitae suae apud Lugdunum attulit imperii anno tertio, mense septimo,
frater quoque eius Decentius Senonibus, quem ad tuendas Gallias Caesarem
miserat.
[13] Per haec tempora
etiam a Constantio multis incivilibus gestis Gallus Caesar occisus est,
vim natura ferus et ad tyrannidem pronior, si suo iure imperare licuisset.
Silvanus quoque in Gallia res novas molitus ante diem tricesimum extinctus
est, solusque imperio Romano eo tempore Constantius princeps et Augustus
fuit.
[14] Mox
Iulianum Caesarem ad Gallias misit, patruelem suum, Galli fratrem, tradita
ei in matrimonium sorore, cum multa oppida barbari expugnassent, alia
obsiderent, ubique foeda vastitas esset Romanumque imperium non dubia
iam calamitate nutaret. A quo modicis copiis apud Argentoratum, Galliae
urbem, ingentes Alamannorum copiae extinctae sunt, rex nobilissimus
captus, Galliae restitutae. Multa postea per eundem Iulianum egregia
adversum barbaros gesta sunt summotique ultra Rhenum Germani et finibus
suis Romanum imperium restitutum.
[15] Neque
multo post, cum Germaniciani exercitus a Galliarum praesidio tollerentur,
consensu militum Iulianus factus Augustus est, interiectoque anno ad
Illyricum obtinendum profectus Constantio Parthicis proeliis occupato.
Qui rebus cognitis ad bellum civile conversus in itinere obiit inter
Ciliciam Cappadociamque anno imperii octavo et tricesimo, aetatis quinto
et quadragesimo, meruitque inter Divos referri, vir egregiae tranquillitatis,
placidus, nimium amicis et familiaribus credens, mox etiam uxoribus
deditior, qui tamen primis imperii annis ingenti se modestia egerit,
familiarium etiam locupletator neque inhonoros sinens, quorum laboriosa
expertus fuisset officia, ad severitatem tum propensior, si suspicio
imperii moveretur, mitis alias, et cuius in civilibus magis quam in
externis bellis sit laudanda fortuna.
[16]
Hinc Iulianus rerum potitus est ingentique apparatu
Parthis intulit bellum, cui expeditioni ego quoque interfui. Aliquot
oppida et castella Persarum in deditionem accepit vel vi expugnavit
Assyriamque populatus castra apud Ctesiphontem stativa aliquamdiu habuit.
Remeansque victor, dum se inconsultius proeliis inserit, hostili manu
interfectus est VI Kal. Iul., imperii anno septimo, aetatis altero et
tricesimo, atque inter Divos relatus est, vir egregius et rem publicam
insigniter moderaturus, si per fata licuisset. Liberalibus disciplinis
adprime eruditus, Graecis doctior atque adeo, ut Latina eruditio nequaquam
cum Graeca scientia conveniret, facundia ingenti et prompta, memoriae
tenacissimae, in quibusdam philosopho propior. In amicos liberalis,
sed minus diligens quam tantum principem decuit. Fuerunt enim nonnulli,
qui vulnera gloriae eius inferrent. In provinciales iustissimus et tributorum,
quatenus fieri posset, repressor. Civilis in cunctos, mediocrem habens
aerarii curam, gloriae avidus ac per eam animi plerumque inmodici, religionis
Christianae nimius insectator, perinde tamen, ut cruore abstineret,
M. Antonino non absimilis, quem etiam aemulari studebat.
[17] Post
hunc Iovianus, qui tunc domesticus militabat, ad obtinendum imperium
consensu exercitus lectus est, commendatione patris militibus quam sua
notior. Qui iam turbatis rebus exercitu quoque inopia laborante uno
a Persis atque altero proelio victus pacem cum Sapore, necessariam quidem,
sed ignobilem, fecit, multatus finibus ac nonnulla imperii Romani parte
tradita. Quod ante eum annis mille centum et duobus de viginti fere,
ex quo Romanum imperium conditum erat, numquam accidit. Quin etiam legiones
nostrae ita et apud Caudium per Pontium Telesinum et in Hispania apud
Numantiam et in Numidia sub iugum missae sunt, ut nihil tamen finium
traderetur. Ea pacis conditio non penitus reprehendenda foret, si foederis
necessitatem tum cum integrum fuit mutare voluisset, sicut a Romanis
omnibus his bellis, quae commemoravi, factum est. Nam et Samnitibus
et Numantinis et Numidis confestim bella inlata sunt neque pax rata
fuit. Sed dum aemulum imperii veretur, intra Orientem residens gloriae
parum consuluit. Itaque iter ingressus atque Illyricum petens in Galatiae
finibus repentina morte obiit, vir alias neque iners neque inprudens.
[18] Multi
exanimatum opinantur nimia cruditate (inter cenandum enim epulis indulserat),
alii odore cubiculi, quod ex recenti tectorio calcis grave quiescentibus
erat, quidam nimietate prunarum, quas gravi frigore adoleri multas iusserat.
Decessit imperii mense septimo, tertio decimo Kal. Mart., aetatis, ut
qui plurimum vel minimum tradunt, tertio et tricesimo anno, ac benignitate
principum, qui ei successerunt, inter Divos relatus est. Nam et civilitati
propior et natura admodum liberalis fuit. Is status erat Romanae rei
Ioviano eodem et Varroniano consulibus anno urbis conditae millesimo
centesimo et octavo decimo. Quia autem ad inclitos principes venerandosque
perventum est, interim operi modum dabimus. Nam reliqua stilo maiore
dicenda sunt. Quae nunc non tam praetermittimus, quam ad maiorem scribendi
diligentiam reservamus.
|
|
|