Torna alla pagina filologica
Inviate i vostri commenti
 
ANONIMI
Laudes Domini

 

         
   
  Quis queritur sera virtutes dote iuvari,
quis promissa dei lento procedere passu?
Quis fine humano meritur iudicis urnam
perpetui tardum que putat, quod saecula debent?
 
      5 Accelerare diem, meritis qui praemia reddat,  
  nobilis ingenti testatur gloria facto.
Nam qua stagnanti praelabitur agmine ripas
tardus Arar pigrum que diu vix explicat amnem,
qua fraterna Remo progignitur Aedua pubes,
 
     10 coniugium memini summa pietate fide que;  
  lex divina tamen meritum cumulabat amoris.
Et votum ambobus socium praecedere morte
maerori que pio curam mandare sepulcri.
sed prior uxorem decreti pagina legit.
 
     15 Tum desolatus largo iubet ore cavari  
  post mortem fiunt quae membris hospita saxa;
susciper<e> et veniens aeterna que foedera iungens,
ut, quos viventes tenuisset lectulus idem,
post praecepta dei bustum commune levaret,
 
     20 sensit vota sui coniunx praesaga mariti  
  magna que temporibus tribuit miracula castis.
Nam cum defunctis iungantur brachia membris
et repetita manus constringant vincula trunco,
ne, quibus humanae complentur munera vitae,
 
     25 accidat informis fluitatio dissociatis,  
  immensum dictu! Quo tempore vita peracta est
iungendus sociae <et> prospecta sede maritus,
postquam morte viri reserata est ianua leti
horrendum que larem iam lux ingrata retexit,
 
     30 deprensa est laevam protendens femina palmam,  
  invitans socium gestu viventis amoris.
Quis dedit affectum tumulo? quis vincula solvit?
Unde sepulta videt venturam coniugis umbram?
tu facis haec, tu Christe deus, tua signa moventur
 
     35 paulatim que doces sopita resurgere membra.  
  Tu, quem venturum sancti cecinere prophetae,
incorrupta dei suboles, rector que regentis,
quo sine nil magnum genitor deliberat ingens,
cuius ad imperium certis mare constitit oris
 
     40 - nec licet immenso terris excurrere ponto! -  
  plana que montanos includunt littora fluctus;
qui vario stabilem dotasti munere terram
in nostros usus, largus pietate paterna.
Te vade mortales committunt semina sulcis
 
     45 et novus arenti procedit caespite partus;  
  tu manare iubes fecundo nectare vites,
tu gratos epulis hominum medicos que saluti
arboribus succos, tu nobis dulcia mella;
tu servire iubes homini genus omne animantum,
 
     50 insuper et gravibus lucos curvescere pomis  
  atque novos reditus nullo de semine nasci;
tu varios amnes nostro prodesse labori
et renovare sacris benedictum fontibus aevum;
te duce velivolis patuerunt aequora rostris
 
     55 divisos que fretis lustravit navita portus.  
  Tu, postquam certis sunt acta elementa figuris,
ne torpere rudi caelestis machina vultu
inciperet, vario signasti lumine mundum
et quicquid caelo radiat, tua dextera finxit;
 
     60 his aulam domini placuit contexere ditis.  
  Iam freta ne nullis agerentur inhospita terris
assiduum que alacer numeraret navita portum,
crebra satis tumido defigitur insula ponto,
- nec tamen insano metuit circumdata fluctu -
 
     65 exiguo que fretis innitens orbe resistit,  
  te duce confidens, cuius venerabile pactum
nexum lege pari summum que imum que peraequat,
nec sinit impositos quoquam transcendere fines.
Ac ne plana nimis tellus vel nuda iaceret,
 
     70 vitibus aptandos iussisti assurgere colles  
  grandibus, et largos umbracula texere lucos;
tum ne vastus agat silvis torpentibus horror
innumeros fetus proceris saltibus addis,
incola vel nemori neu desit praeda petenti;
 
     75 tum volucres multas et mille examina vocum,  
  mortali harmonia lucis resonare canoris;
sic annum placuit variis intexere formis
et vice iucunda mortalibus addere fructum,
neu semper prolixa dies nimis ureret orbem
 
     80 neve brevis iustum raperet nascentibus ignem;  
  ac ne perpetuo quateret labor omnia nisu,
dat requiem fessis hominum nox roscida curis;
ut que humana salus securum duceret aevum,
sponte salutares de caespite surgitis herbae:
 
     85 has pater ipse serit nutu, non vomere dives.  
  Non ego, ferrato tegerer si viscera muro,
ferrea vox linguae que forent mihi mille canenti,
munera cuncta queam vestrae pietatis obire.
Sed pater ille tuus, secreta in sede locatus,
 
     90 nec cuiquam visu facilis cunctis que tremendus,  
  te misit dominum terris vitae que magistrum,
et quisquis natum iusto veneratur honore
ambobus sua vota dicat vitam que perennem
tu casti recti que tenax, et flectere leges
 
     95 post crimen facilis, si quem vecordia praeceps  
  depulit a vobis praescripto limite vitae.
Te genitor nostra, paterentur ut ora tueri,
induit humana facie membris que caducis;
quis temptaret enim fragiles attollere visus,
 
     100 si talis trepidis voluisses sistere terris,  
  qualis es, ingenti cum torques fulmina dextra
praesentem que iubes directa pavescere poenam
vel cum placatus campis sitientibus imbres
dividis, et dubias sulcis producis aristas?
 
     105 Ne tamen insignem res nulla ostenderet ortum,  
  virgine conciperis - non sufficit esse pudicam
nec quae nupta queat domino coniungere fratrem -
ut procul ex utero contagio turpis abesset.
Mox ubi processu felix maturuit aetas
 
     110 indociles animos monitis servare paternis  
      aggrederis rectam que viam labentibus offers;
atque ut missa deo penitus praecepta paterent,
imperium <tu> morti adimis morbo que solutos
desperata iubes apprendere munia vitae
 
     115 restituis que diem caecis et, ne quid inausum  
  restaret penitus, quo perfidus error obiret,
indicis sensum tumulis et condita pridem
membra iubes iterum superas consurgere in auras
agnoscunt que suum dilecta cadavera nomen.
 
     120 At postquam legem sectator idoneus hausit,  
  ut se mortali caelestis spiritus aula
exueret, legis intentum, quo cuncta doceret
pro summo toleranda deo recte que perennem
contemptu mortis sibi quemque assumere vitam.
 
     125 Sic completa ferens genitoris iussa redisti  
  ad summi secreta poli, qua lucidus aether
pigra vetat proprio succedere nubila caelo.
Atque ut certa foret pereuntis copia turbae
quae praecepta dei miserandis auribus arcet,
 
     130 nec nova defunctos iam pridem iura tenerent,  
  carceris inferni feralia libera solvis
innumeram que iubes tenebris emergere plebem
his tantum clausis, quos impia vita notarit.
Et loca poenarum venturis dividis umbris,
 
     135 quae tibi non credant vel quae se credere fingant,  
  sancte deus summi que dei venerabile pignus,
ad cuius nomen violenta morte fugatae
pectoribus propriis aliena que pectora nanctae
exclamat pallent que animae iussae que recedunt
 
     140 (sicut multa prius de te miracula produnt)  
  cum terram caelum que inter suspensa tenentur,
obstricto per te quia nil permittitur hosti.
At nunc tu dominum meritis, pietate parentem,
imperio facilem, vivendi lege magistrum
 
     145 edictis que parem, quae lex tibi condita sanxit,  
  victorem laetum que pares mihi Constantinum!
Hoc melius fetu terris nil ante dedisti
nec dabis: exaequent utinam sua pignora patrem!