Torna alla pagina filologica
Inviate i vostri commenti


ANONIMI

QVEROLVS sive AVLVLARIA

PROEMIVM - PROLOGVS

Sc. I-II     Sc. III-IV    
Sc. V-VI    Sc. VII-VIII

 

   
   


PROEMIVM

1. Rutili, venerande semper magnis laudibus, qui das honoratum quietem quam dicamus ludicris, inter proximos et propinquos honore dignum putans, duplici, fateor, et ingenti me donas bono: hoc testimonio, hoc collegio, haec vera est dignitas.

2. Quaenam ergo his pro meritis digna referam praemia? Pecunia, illa rerum ac sollicitudinem causa et caput, neque mecum abundans neque apud te pretiosa est. Parvas mihi litterulas non parvus indulsit labor: hinc honos atque merces, hoc manebit praemium. Atque ut operi nostro aliquid adderetur gratiae, sermone illo philosophico ex tuo materiam sumpsimus. Meministine ridere tete solitum illos qui fata deplorant sua atque Academico more quod libitum foret destruere et adserere te solitum? Sed quantum licet? Hinc ergo quid in vero sit, qui solus novit, noverit: nos fabellis atque mensis hunc libellum scripsimus.

3. Materia haec est. Pater Queroli nostri fuit avarus Euclio. Hic Euclio aurum in ornam congessit olim, quasi busta patris, odoribus insuper infusis tituloque extra addito. Navem ascendens ornam domi fodit, rem nulli aperuit. Hic peregre moriens parasitum ibidem cognitum filio coheredem instituit tacita scripturae fide, si eidem thesaurum occultum sine fraude ostenderet. Locum tantummodo thesauri senex ostendit oblitus doli. Parasitus navem ascendit, ad Querolum venit et rupit fidem, magum mathematicumque sese fingens et quicquid mentiri fur potest. Ea quae a patrono didicerat Queroli secreta at familiaria, quasi divinus, loquitur.

4. Querolus fidem accomodat auxiliumque poscit. Parasitus magus domum purificat et puram facit, sed, ubi primum libere ornam inspexit, vetere decipitur dolo. Bustum quod simulabatur credidit atque inrisum se putat. Inde, ut aliquatenus sese ulcisceretur, ornam Queroli in domum callide et occulte obrepens per fenestram propulit. Qua explosa et comminuta, bustum in pretium vertitum. Itaque thesaurum contra rationem et fidem, cum lateret prodidit, cum perisset reddidit.

5. Postea re comperta, parasitus revolat et partem petit. Sed quia quicquid abstulerit confitetur, quicquid rettulerit non docet, primum furti post etiam sepulcri violati est reus. Exitus ergo hic est: ille dominus, ille parasitus denuo fato atque merito conlocantur sic ambo ad sua.

6. Tuo igitur, vir inlustris, libellus iste dedicatur nomini. Vivas incolumis atque felix votis nostris et tuis.

 

PROLOGVS

7. Pacem quietemque a vobis, spectatores, noster sermo poeticus rogat, qui Graecorum disciplinas ore narrat barbaro et Latinorum vetusta vestro recolit tempore. Praeterea precatur et sperat, non inhumana voce, ut qui vobis laborem indulsit, vestram referat gratiam.

8. Aululariam hodie sumus acturi, non veterem at rudem, investigatam et inventam Plauti per vestigia. Fabella haec est: felicem hic inducimus fato servatum suo atque e contrario fraudulentum fraude deceptum sua. Querolus, qui iam nunc veniet, totam tenebit fabulam. Ipse est ingratus ille noster: hic felix erit. E contrario, Mandrogerus aderit fraudulentus et miser. Lar Familiaris qui primus veniet, ipse exponet omnia. Materia vosmet reficiet, si fatigat lectio.

9. In ludis autem atque dictis, antiquam nobis veniam exposcimus. Nemo sibimet arbitretur dici quod nos populo dicimus, neque propriam sibimet causam constituat communi ex ioco. Nemo aliquid recognoscat: nos mentimur omnia.

10. Querolus an Aulularia haec dicatur fabula, vestrum hinc iudicium, vestra erit sententia. Prodire autem in agendum non aderemus cum clodo pede, nisi magnos praeclarosque in hac parte sequeremur duces.