Torna alla pagina filologica
Inviate i vostri commenti

 
ANONIMI

QVEROLVS sive AVLVLARIA

SCAENAE I - II

Prol.-Proe.    Sc. III-IV   
Sc. V-VI   Sc. VII-VIII

         
   
   
SCAENA I

LAR FAMILIARIS

11. Ego sum custos et cultor domus cui fuero adscriptus. Aedes nunc istas rego, e quibus modo sum egressus. Decreta fatorum ego tempero, si quid boni est, ultro accerso, si quid gravius, mitigo. Queroli nunc sortem administro, huius ingrati non mali. Hic exinde sibimet sufficiens fuit, quod primum est bonum, nunc autem etiam locupletissimus erit. Sic meritum est ipsius, nam quod pro meritis reddendum nobis non putatis, ipsi vosmet fallitis. Ordinem autem seriemque causae breviter iam nunc eloquar.

12. Pater huius Queroli Euclio fuit avarus et cautus senex. Hic enorme pondus auri olim in ornam condidit. Sic quasi busta paterna venerans, aurum celabat palam. Peregre vadens ornam domi sepeliit ac reliquit ante aras meas: tumulum suis, mihi thesaurum commendavit. Abiit neque rediit senex.

13. Peregre moriens, uni tantummodo rem indicavit fraudulento et perfido, cui tamen sive oblitus sive supervacuum putans de busto et titulo nihil exponit. Querolo iuxta fatum hoc sufficit. Nunc ergo thesaurus domi habetur, omnibus ignotus et notus tamen. Erat sane facile nobis aurum domino ostendere aut responso aut somnio. Sed ut agnoscant homines nemini auferri posse quod dederit deus, aurum quod fidei malae creditum est, furto conservabitur. Fur ergo iam nunc aderit, per quem nobis salva res erit. Iste ornam cum reppererit, bustum putabit: sic ille prospexit senex. Praedam qui abstulerit, reportabit, totumque reddet qui parte contentus non fuit. Itaque bene perfidus alteri fraudem infert, damnum sibi. Tamen ne frustra memet videritis exponere quaedam volo.

14. Querolus iste noster, sicut nostis, omnibus est molestus, ipsi, si fas est, deo, homo ridicule iracundus, itaque ridendus magis. Disserere cum istoc volupe est et confutare vanam hominum scientiam. Fatum itaque iam nunc et hominum e diverso audietis: vos iudicium sumite. Genium autem ipsius esse me quantum fieri potuerit cautissime confitebor, ne quod mihi faciat malum, nam maledicere mihimet numquam cessat ille noctes et dies.

15. Sed eccum ipsum audio, fatum et fortunam clamitat. Iste ad me venit. Patrem peregre mortuum audivit. Hui quam graviter dolet! Vt sunt humana, credo quia nihil relictum comperit. Et quid ego nunc facio? Avolare subito hinc non possum, nimium memet credidi. Oportune hamigerum hic tridentem video, praesidium hercle non malum! Querolus si molestus esse hodie non destiterit, faciam ut queratur iustius. Vnde esse hoc dicam? Piscatores mane hac praeterisse vidi: ipsis forte hoc excidit.


SCAENA II

QVEROLVS, LAR FAMILIARIS

16. QVER. O fortuna, o fors fortuna, o fatum sceleratum atque impium! Si quis nunc mihi tete ostenderet, ego nunc tibi facerem et constituerem fatum inexsuperabile.

LAR. Sperandum est hodie de tridente. Sed quid cesso interpellare atque adloqui? Salue, Querole.

QVER. Ecce iterum rem molestam: "Salve Querole." Istud cui bono, tot hominibus hac atque illac "have" dicere? Etiamsi prodesset, ingratum foret.

LAR. Misanthropus hercle hic verus est: unum conspicit, turbas putat.

QVER. Quaeso amice, quid tibi rei mecum est? Debitum reposcis an furem tenes?

LAR. Iracundus nimium es, Querole.

QVER. Heia, ego officium sum aspernatus, adicit et convicium.

LAR. Mane paulisper.

QVER. Non vacat.

LAR. Sic necesse est, mane.

17. QVER. Iam istud ad vim pertinet. Age, dic quid vis.

LAR. Scin tu quam ob causam tridentem istum gestito?

QVER. Nescio edepol, nisi quod primum propter inportunos inventum esse hoc reor.

LAR. Idcirco hunc gestito, ut si me adtigeris, talos transfodiam tibi.

QVER. Dixin hoc fore? Nec salutatio inpune hic datur. Non mala hercle est condicio: neque te contingo neque me tu contigeris. Vale! Ite et conserite amicitias! Ecce adfabilitas prima quid dedit?

LAR. Mane, ego sum quem requiris quemque accusas, homuncio.

QVER. Ohe, talos ego incolumes ferre hinc volo!

LAR. Non tu paulo ante fatum accusabas tuum?

QVER. Accuso et persequor.

LAR. Ades ergo huc, ego sum.

QVER. Tu fatum es meum?

LAR. Ego sum Lar Familiaris, fatum quod vos dicitis.

QVER. Te ego iamdudum quaero: nusquam hodie pedem!

LAR. Praemonueram de tridente, cave abstine!

QVER. Immo tu cave!

LAR. Ego iam prospexi.

QVER. Quidnam hoc est prodigium?

LAR. Apage sis, homo ineptissime, hic nullum est praestigium. Desiste, nisi excipere mavis trina pariter vulnera.

18. QVER. Attat vero simile est esse hunc nescio quem de aliquibus vel geniis vel mysteriis. Ita seminudus dealbatusque incedit, toto splendet corpore. Euge, Lar Familiaris, processisti hodie pulchre. Sed non totum intellego. Quod seminudus es, recognosco, unde dealbatus, nescio. Egomet iamdudum apud carbonarias agere te putabam, tu de pistrinis venis.

LAR. Hei, etiam istud de meo, quod, in malis tuis, commode iocaris. Audi nunc iam. Permovet nosmet, Querole, tua, quamvis inanis, querimonia. Idcirco itaque veni ut ratio tibi ex integro redderetur, quod nemini antehac contigit.

QVER. Tibine rationem rerum humanarum licitum est nosse atque exponere?

LAR. Et novi et doceo. Proinde quicquid exinde quereris, hodie totum expromito.

QVER. Dies deficiet ante.

LAR. Breviter percurre pauca, de quibus nunc tibi exponantur omnia.

QVER. Unum solum est unde responderi mihi volo: quare iniustis bene est et iustis male?

LAR. Primum, ut apud vosmet fieri video, de persona est quaestio. Cuinam tu verba promis, tibine an populo?

QVER. Et populo, et mihi.

LAR. Cum tu satis ipse sis reus, quemadmodum tibi aliisque multis defensorem te paras?

QVER. Ego novi me reum non esse.

LAR. Ergo posthac adsertio conticescet, si persona exploditur. Inter bonos an inter malos tete numeras?

QVER. Etiam quaeritas quid mihimet ipse videar, cum de scelestis conquerar?

LAR. Si probo de illis tete esse quos accusas, hoc est de malis, pro quibus posthac loquere?

QVER. Si criminosum me esse conviceris, necesse est meritis ut meis sensum accommodem.

19. LAR. Celeriter nunc mihi responde, Querole. Quanta iam putas fecisse te capitalia?

QVER. Equidem nullum quod sciam!

LAR. Nullumne? Ergo exciderunt omnia?

QVER. Immo omnia prope retineo, sed scelus nullum scio.

LAR. Eho, Querole, furtum nunquam admisisti?

QVER. Numquam ex quo destiti.

LAR. Ha, ha, he, hoc est numquam admisisse?

QVER. Quod verum est, non nego. Adulescens quaedam feci, fateor, laudari quae solent.

20. LAR.Cur igitur desitisti de scelere tam laudabili? Transeamus istud. Quid de falso dicimus?

QVER. Hem quis autem verum dicit? Istud commune est. Abi.

LAR. Idcirco crimen non est? Quid de adulterio?

QVER. Attat etiam hoc crimen non est.

LAR. Quando autem licitum esse coepit?

QVER. Men rogas, quasi tu nescias? Hoc est quod nec permitti nec prohiberi potest.

LAR. Quid ad haec, Querole? Videsne te contra licitum vivere?

QVER. Si tu me ad haec revocas, nemo est innocens.

LAR. Et tamen non de omnibus tete interrogavi, si reminisceris.

QVER. Nihil est amplius.

21. LAR. Nulli igitur mortem optasti?

QVER. Nemini.

LAR. Quid si convinco?

QVER. Nihil est quod respondeam.

LAR. Dic mihi si soceros nunquam habuisti.

QVER. Ecce iterum generalia.

LAR. Ergo omnia de omnibus confiteris.

QVER. Quando sic interrogas.

LAR. Quando haec tibi levia videntur, nescio quid sit quod crimen putes. Dic mihi praeterea quotiens peieraveris. Expone celeriter.

QVER. Bona Hora hoc exaudiat! Istud a me semper alienum fuit.

LAR. Quanto amplius quam milies peieraveris, hoc requiro, saltem hoc dicito!

QVER. Ohe, illa tu nunc requiris cotidiana et iocularia.

LAR. Non facile intellego, periurium ioculare quid putas. Tamen transeamus quod, ut video, consuetudo iam fecit leve. Quid igitur? Sciens prudensque sacramentorum numquam rupisti fidem? Ut alia reticeam, numquam iurasti amare te quem iuratus oderas?

QVER. Heu me miserum! Quid ego hodie mali cum istoc repperi! Iuravi saepe, fateor, quod eum staret verbis, non staret fide.

LAR. Urbane igitur peierasti: fieri hoc solet. Quanto mallem ut sermo laberetur et staret fides! Tune, Querole, verbis te absolutum esse credis? Peierat saepe qui tacet: tantum est enim tacere verum quantum et falsum dicere.

QVER. Omnia igitur peregisti, totum commerui. Vale.

22. LAR. Immo nihil est actum, Querole, nisi sequantur haec duo: primum contra meritum tuum miserum te non esse ut comprobem, secundo etiam felicem tete esse iam nunc ipse intellegas.

QVER. Ergone egomet aerumnosus non sum?

LAR. Es, fateor, sed vitio tuo. Atque ut in omnibus revincare, expone breviter de quibus quereris maxime.

QVER. Primum tibi, geniorum optime, conqueror de amicis.

LAR. Spes bona, quid de inimicis iste faciet? In quo tamen amicitiarum te laesit fides?

QVER. Nemo mihi magis molestus quam familiaris neque magis morigerus quam leviter cognitus.

LAR. Quidnam hoc mirum est, si te qui novit despicit, qui non novit diligit?

QVER. Agimus tibi gratias, Lar Familiaris, tu nos ornas in omnibus.

LAR. Iam intellego quid querere. Visne brevibus remedium hinc dari?

QVER. Valde cupio.

23. LAR. In amicitiam et fidem stultum ne receperis. Nam insipientum atque improborum facilius sustinetur odium quam collegium.

QVER. Quid si sapiens non erit?

LAR. Stultos ingenio rege.

QVER. Quo modo?

LAR. Vis te non decipi?

QVER. Cupio.

LAR. Ne credideris nemini. In tua est potestate ne decipiaris. Cur accusas perfidos? Visne tibi honorem deferri?

QVER. Maxime.

LAR. Inter miseros vivito.

QVER. Prope vera loqueris.

LAR. Visne te non decipi, maxime a tuis?

QVER. Vellem, si fieri potest.

LAR. Dicam quod dictum est prius: nemini te, Querole, nimis sodalem feceris. Res nimium singularis est homo, ferre non patiens parem. Minores despicitis, maioribus invidetis, ab aequalibus dissentitis.

QVER. Dic quaeso, quid placeat.

LAR. Ergo secundum vitia et mores quid sit tenendum, discito. Compares comessationes vinum turbas respue. Quem tu maxime tibimet obligare volueris, quanto levius nectito! Conventus vero et debacchationes et ioca frivola non quaero, ut amorem pariant, utinam nihil odiorum darent!

QVER. Quid quod plures huiusmodi societate optime utuntur?

LAR. Novi omnia. Illos mihi tu narras qui totum occultant? Nimium vel prudentes vel felices sunt quos requiris. Hoc ad Querolum non facit.

24. QVER. Est aliud quod accusem. Pauper ego sum quidem, sicut tu vel nosti vel facis, sed hoc mecum tolerabile est. Illud prorsus non fero quod tenuitati nemo ignoscit neque cuiquam ut aliquem dicat pauperem, sufficit.

LAR. Quid praeterea?

QVER. Hui quantum adiiciunt! Stultitiam neglegentiam somnum et gulam: patientia desidiae, acrimonia crudelitati adsignantur. Sic vertantur omnia. Nemo ad facultates, nemo ad sensum respicit. Semper dives diligens, contra pauper neglegens.

LAR. Censoribus haec reserva, Querole. Nunc autem illud dicito quod specialiter te inquietat et gravat, nam ista quae protulisti, communia sunt et antiqua paupertatis crimina. Tamen tu neque dives neque pauper es. Hoc si agnosceres, felix eras.

QVER. Scisne me nuper patrem amisisse?

LAR. Servasti praeceptum! Speciale hoc plane est: hoc est quod nemini antehac contigit! Quid igitur? Nonne iustum hoc fuit patrem ut efferret filius?

QVER. Fateor, sed pater ipse nihil reliquit.

LAR. Dura deploratio! Exequias inanes tibi contigisse luges? Iresceris ergo, non doles. Patri certe nihil defuit tibique hodie nihil defit: non enim hoc parva hereditas. Suscensesne? Senio saltem extremo sibimet vixit, qui semper tibi. Utinam tu heredibus tantum relinquas quantum reliquit Euclio! Dic ergo aliud: iam istinc nihil audio.

25. QVER. Servus mihi est quem tolerare nequeo, Pantomalus et mente et nomine.

LAR. Felicem te, Querole, si unus tibi est Pantomalus, multi Pantomalos habent.

QVER. Sed plures audio qui suos etiam laudant.

LAR. Isti peiores habent.

QVER. Cur igitur laudant?

LAR. Quia quid perdant, nesciunt.

26. QVER. Tempestas maxime fructus meos abstulit, numquid commune hoc fuit?

LAR. Non uno genere homines puniuntur: tibi tempestas obfuit, alter aliud pertulit.

QVER. Ohe, consortes mei iamdudum nihil incommodi pertulerunt.

LAR. Fallis turpiter.

QVER. Da, quaeso, veniam: ignorabam peculiarem tibi curam esse hanc de consortibus meis.

27. Adhuc habeo quod obiciam. Vicinus mihi malus est.

LAR. Ecce rem vere malam! Tamen, Querole, de uno isto quantum etiam hic praestiterim, vide. Vicinum malum pateris unum tantum, quid faciunt illi qui plures habent?

QVER. Conserva istum quaeso, Lar Familiaris, ex voto meo tuere quem praestitisti ne forte nascantur duo.

LAR. Quid si etiam hinc vincimus? Dic quaeso nunc mihi quem tu putas feliciorem, tete an istum de quo quereris?

QVER. Quidnam hic simile est? Aut numquid dubitari potest feliciorem eum esse qui alterum queri compellit quam ille qui ad querelam confugit?

LAR. Hem Querole, vis iam nunc facimus ut infeliciorem esse hunc scias?

QVER. Valde cupio.

LAR. Sed hoc egomet tibi tantum indicabo. Paululum aurem accommoda.

QVER. Cur non aperte loqueris? Numquidnam etiam tu times?

LAR. Quidni timeam qui tecum vivo? Aurem accommoda.

QVER. Age, dicito... Ha ha he, habeat teneat possideat aeque cum suis! Laute edepol nos accipis, doctor!

LAR. Nonne?

QVER. Certe iam nihil conqueror.

LAR. Quid istuc, Querole? Paululum tibi ita videtur, rursum ad ingenium redis.

28. Sed quoniam miserum te non doces, superest ut felicem comprobem. Dic quaeso, Querole, sanus es?

QVER. Ita arbitror.

LAR. Quanti hoc aestimas?

QVER. Hoc etiam inputas?

LAR. O Querole, sanus es et felicem te negas? Vide ne postmodum felicem te fuisse scias.

QVER. Iam superius dixeram, bene mecum agitur, sed iuxta alios male.

LAR. Certe apud te bene.

QVER. Fateor.

LAR. Quid quaeris amplius?

QVER. Quare alii melius?

LAR. Iam istud ad invidiam pertinet.

QVER. Sed recte invideo, nam sum deterior inferioribus.

LAR. Quid si feliciorem tete edoceo quam sunt isti, de quibus dicturus es?

QVER. Tum igitur facies posthac Querolus nullum permittat queri.

29. LAR. Ut negotium sit brevius et lucidius, argumenta removeo. Tu fortunam dicito cuius tibi condicio placeat: sortem autem quam ipse volueris iam nunc dabo. Tantum illud memento: ne putes posse te aliquid deplorare atque excipere, unde aliquid legeris.

QVER. Placet optio: da mihi divitias atque honores militares vel mediocriter.

LAR. Istud tibi praestare ualeo. Verum illud vide si tu valeas implere quod petis.

QVER. Quid?

LAR. Potes bellum gerere, ferrum excipere, aciem rumpere?

QVER. Istud numquam potui.

LAR. Cede igitur praemio atque honoribus his qui possunt omnia.

QVER. Saltem aliquid nobis tribue in parte hac civili et miserabili.

LAR. Vis ergo omnia et exigere et exsoluere?

QVER. Attat hoc excidit. Iam neutrum volo.

30. Si quid igitur potes, Lar Familiaris, facito ut sim privatus et potens.

LAR. Potentiam cuiusmodi requiris?

QVER. Ut liceat mihi spoliare non debentes, caedere alienos, vicinos autem et spoliare et caedere.

LAR. Ha, ha, he, latrocinum non potentiam requiris. Hoc modo nescio edepol quemadmodum praestari hoc possit tibi. Tamen inveni: habes quod exoptas. Vade, ad Ligerem vivito.

QVER. Quid tum?

LAR. Illic iure gentium vivunt homines; ibi nullum est praestigium, ibi sententiae capitales de robore proferuntur et scribuntur in ossibus; illic etiam rustici perorant et privati iudicant; ibi totum licet. Si dives fueris, patus appellaberis: sic nostra loquitur Graecia. O silvae, o solitudines, quis vos dixit liberas? Multo maiora sunt quae tacemus. Tamen interea hoc sufficit.

QVER. Neque dives ego sum neque robore uti cupio. Nolo iura haec silvestria.

LAR. Pete igitur aliquid mitius honestiusque, si iurgare non potes.

31. QVER. Da mihi honorem qualem optinet togatus ille nec bonus.

LAR. Et tu togatos inter felices numeras?

QVER. Maxime.

LAR. Rem prorsus facilem nunc petisti. Istud etiamsi non possumus, possumus. Visne praestari hoc tibi?

QVER. Nihil est quod plus velim.

LAR. Vt maxima quaeque taceam, sume igitur tegmina hieme trunca et aestate duplicia, sume laneos cothurnos, semper refluos carceres quos pluvia soluat, pulvis compleat, caenum et sudor glutinet, sume calceos humili fluxos tegmine quos terra revocet, fraudet limus concolor. Aestum vestitis genibus, brumam nudis cruribus, in soccis hiemes, cancros in tubulis age, patere inordinatos labores, occursus antelucanos, iudicis convivium primum postmeridianum aut aestuosum aut algidum aut insanum aut serium. Vende vocem, vende linguam, iras atque odium loca. In summa, pauper esto et reporta penatibus pecuniarum aliquid, sed plus criminum. Plura etiam nunc dicerem, nisi quod efferre istos melius est quam laedere.

QVER. Neque istud volo.

32. Da mihi divitias quales consequuntur illi qui chartas agunt.

LAR. Sume igitur vigilias et labores illorum quibus invides. Aurum in iuuenta, patriam in senecta quaere, tiro agelli, veteranus fori, ratiocinator erudite, possessor rudis, incognitis familiaris, vicinis novus, omnem aetatem exosus agito, funus ut lautum pares, heredes autem deus ordinabit. Istis nolo invideas, Querole. Saepe condita luporum fiunt rapinae vulpium.

33. QVER. Heia nec chartas volo. Tribue saltem nunc mihi peregrini illius et transmarini mercatoris sacculum.

LAR. Age igitur coscende maria, te tuosque pariter undis et ventis credito.

QVER. Istud egomet numquam volui. Da mihi saltem vel capsas Titi.

LAR. Sume igitur et podagram Titi.

QVER. Minime.

LAR. Neque tu capsas continges Titi.

QVER. Neque istud volo. Da mihi psaltrias et concubinulas quales habet avarus ille fenerator advena.

LAR. Habes nunc plane tota mente quod rogas. Suscipe quod exoptas toto cum choro. Sume Paphien, Cytheren, Briseiden, sed cum pondere Nestoris.

QVER. Ha ha he, quam ob rem?

LAR. Habet hoc ille cuius tu sortem petisti Eho, Querole, numquam audisti "nemo gratis bellus est"? Aut haec cum his habenda sunt aut haec cum his amittenda sunt.

34. QVER. Adhuc invenio quod requiram. Da mihi saltem inpudentiam.

LAR. Urbane edepol tu nunc omnia quae negaverim, concupiscis. Si toto vis uti foro, esto impudens, sed sapientiae iactura facienda est nunc tibi.

QVER. Quam ob rem?

LAR. Quia sapiens nemo est impudens.

QVER. Vae tibi, Lar Familiaris, cum tua disputatione!

LAR. Vae tibi, Querole, cum tua querimonia.

35. QVER. Numquamne mutabis, calamitas?

LAR. Quamdiu tu vixeris.

QVER. Felices ergo non sunt?

LAR. Sunt aliqui, sed non illi quos tu putas.

QVER. Quo modo? Si ostendero iam nunc tibi aliquem et sanum et divitem, felicem hunc negabis?

LAR. Divitem potes nosse. Sanum esse quid putas?

QVER. Corpore bene valere.

LAR. Quid si aegrotat animo?

QVER. Istud egomet nescio.

LAR. O Querole, imbecilla tantum vobis corpora videntur: quantum animus est infirmior! Spes, timor, cupiditas, avaritia, desperatio non esse felicem sinunt. Quid si nescio quis ille alius in corde, alius est in vultu? Quid si laetus publice, maeret domi? Ut maiora reticeam, quid si uxorem non amat, quid si uxorem nimis amat?

QVER. Si nemo felix, nemo igitur iustus.

LAR. Etiam hinc respondeo. Sunt aliqui, fateor, iusti prope, sed prima est horum calamitas. Estne aliquid quod requiras?

QVER. Immo edepol nihil. Meam mihi concede sortem, quando nihil melius repperi.

LAR. Igitur quamquem felicem esse te constiterit, tamen etiam nunc beatiorem te futurum ut agnoscas, volo. Aurum hodie multum consequere.

QVER. Ludis nos: fieri hoc non potest.

LAR. Quam ob causam?

QVER. Quia non est via.

LAR. Sane difficile est nobis facere atque invenire quod tu non intelligis.

QVER. Dic quaeso numquid rex aliquid largietur?

LAR. Nihil.

QVER. Numquid amicus donabit aliquid?

LAR. Nihil.

QVER. Numquidnam ex transverso quispiam me heredem instituet?

LAR. Nihil minus.

QVER. Numquid thesaurus alicubi defossus apparebit ante oculos meos?

LAR. Atqui si thesaurus domi tuae lateret, prius alteri esset ostendendus quam tibi.

QVER. Et quemadmodum sum habiturus egomet quod mihi nullus dabit?

37. LAR. Vade iam nunc et quicquid contra te est, facito.

QVER. Cur ita?

LAR. Sic expedit. Fallenti credito et circumvenienti operam atque adsensum accommoda. Fures si ad te venerint, excipe libenter, praedones etiam similiter!

QVER. Tum, si aliquis meis aedibus facem subiciet, iuberesne me oleum infundere?

LAR. Noveram te crediturum non esse.

QVER. Fures mihi ac praedones cui bono?

LAR. Ut si quid tibi spei aut praesidii est, totum auferant.

QVER. Cur ita?

LAR. Ut sis dives.

QVER. Quo modo?

LAR. Bona si perdideris tua.

QVER. Quam ob rem?

LAR. Ut sis felix.

QVER. Quomodo?

LAR. Si fueris miser.

QVER. Istud plane est quod saepe audivi obscuris vera involvere. Sed quid facere me iubes?

LAR. Quod contra te putas.

QVER. Dic ergo quid sit, ne fortassis aliquid pro me faciam nescius.

LAR. Quicquid egeris gesserisue hodie, pro te fiet.

QVER. Quid si egomet nolo?

LAR. Velis nolis hodie bona fortuna aedes intrabit tuas.

QVER. Quid si aedes obsero?

LAR. Per fenestram defluet.

QVER. Quid si et fenestras clausero?

LAR. O stulte homo, prius est ut tecta pateant ipsaque sese tellus aperiat quam ut tu excludas vel submoueas quod mutari non potest.

38. QVER. Igitur quantum intellego, non mihi praestatur quod velim nolim faciundum est.

LAR. Neque ego id expectabam ut gratias ageres, sed ut Querolum te constaret in omnibus.

QVER. Tu nunc quo tendis?

LAR. In aedes tuas, immo nostras, me recipio. Inde ibo quolibet, ita tamen usquequaque pervagabor ut te numquam deseram.

39. QVER. Incertus ego sum factus magis hodie quam semper fui. Quid ergo nunc faciam cum responso huiusmodi? Cuiquamne oraculum tale unquam datum est ut ipse sibimet mala quaereret aut non excluderet, si fieri posset, ingruentem miseriam? "Perde, inquit, si quid est tibi domi ut adquiras plurima". Mea si mihi auferantur, aliena quando et quis dabit? "Vade, inquit, fures require, praedones recipe in domum". Primum hoc si cognosci atque etiam si probari potuerit, nonne iudex, iure optimo, pessum dabit tamquam latronum conscium?

40. Sed ubinam fures ipsos modo requiram, ubi investigem nescio. Ubinam illa est cohors fuliginosa vulcanosa atra quae de die sub terras habitant, nocte in tectis ambulant? Ubi illi sunt qui urbane fibulas subducunt quique curtant balteos? Nisi fallor, unum ex ipsis video atque ecce rem gerit. Hem tibi clamo inpostor! Ohe cessa, euge servata est fibula. Attat spes mihi nulla est: mandato excidi. Interdictum fuerat ne obviarem furibus, verum ne excluderem; hercle hoc stultum est, nihil prorsus hinc placet.

41. Atque edepol, nisi fallor, iste qui apud me est locutus, urbanus est homo. Numquodnam meritum nunc meum, ut mihi potissimum res divina ostenderetur? Hic nescio quid est praestigii. Vereor hercle ne furtum quod denuntiabat, iam perfecerit. Ego me hac intus refero, atque hominem si repperero, continuo producam foras.