Torna alla pagina filologica
Inviate i vostri commenti
 
ANONIMI

QVEROLVS sive AVLVLARIA

SCAENAE III-IV

Prol.-Proe.    Sc. I-II   
Sc. V-VI   Sc. VII-VIII

   
   


SCAENA III

MANDROGERVS, SYCOPHANTA, SARDANAPALLVS

42. MAND. Multum esse sese aliqui laudant qui vel pugnaces feras vel fugaces bestias, aut vestigiis insequuntur aut cubilibus deprehendunt aut casu opprimunt. Quanto mihi maius est ingenium et lucrum, qui homines venor publice. Sed quos homines! Divites et potentes et litteratos maxime! Mandrogerus ego sum parasitorum omnium longe praestantissimus. Aula quaedam hic iacet cuius odorem mihi trans maria ventus detulit. Cedant iuris conditores, cedant omnia cocorum ingenia, cedant Apici fercula! Huius ollae condimentum solus scivit Euclio. Quid miramini? Aurum est quod sequor: hoc est quod ultra maria et terras olet. Quid ad haec vos dicitis, novelli atque incipientes nunc mei? Quando haec discere potestis, quando sic intellegetis, quando sic docebitis?

43. SYCOPH. Atqui si scias, Mandrogerus noster, quale egomet somnium nocte hac vidi!

MAND. Dic obsecro, si quid est boni.

SYCOPH. Nocte hac videbam thesaurum quem sperabamus nobis venisse in manus.

MAND. Quid tum?

SYCOPH. Videbam ex parte solidos.

MAND. Ha, istud non placet.

SYCOPH. Erant praeterea uncinuli, hamati, torques et catenulae.

MAND. Dic quaeso: aliqua insuper non somniasti vincula et verbera?

SARD. Infaustum hercle hominem. Solum hic non vidit carcerem. Ohe homo prodigiose, ego te iam nunc explodo cum verbis tuis. Nocte ista, ego in somnis funus videbam.

MAND. Dii te servent hic bene!

SARD. Et nos ipsi funus illud nescio quo ferebamus.

MAND. Optime.

SARD. Insuper etiam deflebamus defunctum illum, quasi alienum tamen.

MAND. Audin tu istaec, stulte homo? Talia egomet iam manifesta malo quam tua somnia. Funus ad laetitiam spectat, lacrimae ad risum pertinet et mortuum nos ferebamus: manifestum est gaudium.
44. Ego autem meum vobis narrabo somnium prorsus manifestissimum. Dicebat nescio quis somnianti nocte hac mihi thesaurum istum quem requirimus mihi servari manifesta fide nec cuiquam alteri concessum esse aurum illud invenire nisi mihi. Sed insuper adiecit ex istis opibus hoc tantummodo mihi profuturum quod consumpsisset gula.

SYCOPH. Optime edepol somniasti. Quid autem aliud quaerimus nisi tantum quod sufficiat ventri et gulae?

SARD. Pulchre edepol somniasti. Felicem te, Mandrogerus, nosque qui tecum sumus.

45. MAND. Sed heus tu, Sycophanta noster, nisi me fallit traditio, iam pervenimus.

SARD. Ipsa est platea quam requiris.

SYCOPH. Recurre ad indiculum cito.

MAND. Sacellum in parte, argentaria ex diverso.

SYCOPH. Utrumque sic est.

MAND. Ventum est.

SARD. Quid praeterea?

MAND. Domus excelsa.

SYCOPH. Apparet.

MAND. Ilignis foribus.

SARD. Ipsa est.

MAND. Attat quam humiles hic fenestras video. Euge hic frustra clauduntur fores. Tum praeterea inermes quantum inter sese distant regulae. Secura hercle regio hic mihi et fures nil nocent. Sed interius mihi aurum olet. Alia temptandum est via. Heia nunc, Sycophanta noster tuque Sardanapalle, si quid vobis ingenii, comitatis et virtutis, nunc totum ostendite. Ego tamquam cynicus magister inventa et inclusa trado gaudia. Retia vosmet obsidete, dum percurro cubilia. Iam omnia tenetis animo, quae iamdudum diximus quaeque exinde meditamur nocte ac die.

46. SYCOPH. De atrio, porticus in dextra, sacrarium ad sinistram.

MAND. Recte rationem tenes.

SARD. In sacrario tria sigilla.

MAND. Convenit.

SYCOPH. Arula in medio.

MAND. Sic sunt omnia.

SARD. Aurum ante aram.

MAND. Hoc iam nostrum est. Quid, ipsius Queroli indicia iam tenetis?

SYCOPH. Melius hercle quam tua. Tu vide an divinare possis, nos mediri novimus.

MAND. Ego istuc in parte hac deambulatum ibo, illinc observabo omnia atque ubi res vel ratio postularit, continuo hic adero.

SYCOPH. Nos quoque paululum istac secedamus, ne suspicionem inprobitas paret.

 

SCAENA IV

QVEROLVS, SYCOPHANTA, SARDANAPALLVS

47. QVER. Noster ille qui mecum est locutus, nusquam apparuit neque aliquid subripuit intus. Iste plane homo non fuit.

SARD. Hem ipse est. Vellem hercle audire hunc hominem quem vidi modo. Ego magos mathematicosque novi, talem prorsus nescio. Hoc est divinare hominem, non qualiter facere quidam risores solent.

QVER. Hem quemnam divinam isti esse dicunt?

SARD. Sed hoc novum est quod vidi modo. Ubi te aspexerit, primum tuo te vocat nomine, dein parentes, servos atque omnem familiam exponet, quasi noverit, quid tota gesseris aetate quidve postea sis acturus, totum edisserit.

QVER. Bellus hercle hic nescio qui est. Non praetereunda est fabula.

SARD. Quaeso sodes, adgrediamur hominem illum ratione qualibet. O me stultum atque ineptum qui non consului statim!

SYCOPH. Et ego hercle vellem, verum ut nosti, non vacat.

48. QVER. Cur non omnia agnosco? Salvete amici.

SYCOPH. Salvus esto qui salvos esse non iubes.

QVER. Quid vos? Secretumne aliquod?

SARD. Secretum a populo, non secretum a sapientibus.

QVER. De mago nescio quid vos audivi.

SARD. Ita est, de nescio quo nunc sermo erat qui omnia divinat. Verum quisnam ille homo sit nescio.

QVER. Estne talis aliquis?

SARD. Maxime. Ergo, Sycophanta, ut dixeram, per te tuosque, mi sodes, te rogo ut illac venias mecum una simul.

SYCOPH. Iamdudum dixi, ultro et libenter irem, si vacuum nunc esset mihi.

SARD. Mane paulisper.

QVER. Quaeso amice ne te subripias tam cito: egomet quoque scire cupio quisnam iste est de quo sermo nunc erat.

SYCOPH. Edepol, nescio quid aliud mihi est negotii. Cognati atque amici iamdudum me expectant domi.

SARD. Magna, hercle, hominis difficultas et persuasio. Neque nunc te amici expectant neque cognati. Paulisper mane.

49. QVER. Quaeso, amice, si mea non est odiosa societas, consulere vobiscum volo.

SARD. Vereor hercle ne difficilem se nobis faciat, si plures videt.

SYCOPH. Optime, edepol. Ecce sodes, comitem quaerebas: habes. Mihi molestus ne sies.

QVER. Quaeso, amice, si huic ita videtur abeat. Nos illac una simul.

SARD. Atqui isto nobis est opus, quoniam hominem illum vidit et novit bene.

QVER. Iustum est ut nobis hodie operam impendas, quoniam sic ratio expostulat.

SYCOPH. Immo, hercle, iste illum novit melius atque ille hunc familiariter.

QVER. Sed quaeso nunc vestram fidem: quisnam hic homo est vel cuius loci?

50. SYCOPH. Quantum comperi, Mandrogerus vocatur: hoc scio.

QVER. Attat pulchrum hercle nomen. Iam hoc de magis existimo.

SYCOPH. Primum praeterita edicit, si omnia cognoscis, tum de futuris disserit.

QVER. Magnum, hercle, hominem tu narras. Et consulere hunc non placet?

SYCOPH. Volo equidem, sed paulisper non vacat.

QVER. Age, da operam amicis: nobis quoque similiter impera si quid voles.

SYCOPH. Habeo gratiam: quoniam istud vultis, fiat. Sed audite quid loquor, huiusmodi homines impostores esse.

QVER. Hem sodes, ipsud volebam dicere. Certe ferulas non habet neque cum turbis ambulat?

SYCOPH. Ha, ha, he, tales, hercle, consulere hic deberet homo curiosissimus!

SARD. Verbis quantum vult, ille fallat, plus de nobis non licet.

SYCOPH. Si vobis it videtur, placeat ut ego hominem scisciter atque ut omnia perquiram non uno modo. Si mihi ille de omnibus respondere potuerit, sciatis vere esse hunc divinum vel magum.

SARD. Dixisti optime. Sed eccum ipse hac praeterit. Ita ut volui, contigit. Quanta in ingressu gravitas, quanta in vultu dignitas!

QVER. Adgrediamur hominem, atque a publico sevocemus ut secreto disserat.