![]() |
||||
|
ANONIMI QVEROLVS sive AVLVLARIA SCAENAE V-VI
|
|
SCAENA V QVEROLVS, MANDROGERUS, SYCOPHANTA, SARDANAPALLVS 51. SYCOPH. Salve Mandrogerus. MAND. Salvos esse vos volo. QVER. Tu quoque incolumis esto, sacerdotum maxime, quoniam laudaris ac diligeris plurimum merito tuo. SYCOPH. Scin tu, Mandrogerus, quid ex te volumus noscere? MAND. Quaenam? Fortasse novi. SYCOPH. Consulere de quibusdam volumus et cognoscere tuam insignem sapientiam. MAND. Non equidem constitueram, sed quoniam ita vultis, consulite ut respondeam. SYCOPH. Quaesumus ut libenter nobis operam tuam impendas. Prolixa nunc disceptatione opus est. 52. MAND. Dicite quid velitis. SYCOPH. Primum ut exponas quaesumus quae sunt optima sacrorum genera vel cultu facilia. MAND. Duo sunt genera potestatum: unum est quod iubet, aliud quod obsecundat: sic reguntur omnia. Praeclarior maiorum potestas, sed minorum saepe utilior gratia. Verum de maioribus neque mihi dicere neque vobis audire est utile. Itaque si et invidiam et sumptum evitatis, sperate ab inferioribus. 53. SYCOPH. Quaenam ista sunt obsequia quibus obsequi nunc oportet? MAND. Dicam celeriter. Tria sunt in primis: planetae potentes, anseres inportuni et cynocephali truces. Has tu effigies omnibus in fanis et sacellis si intueare, facile intelleges. Haec tria tu si evadere vel placare potueris, nihil est obstare quod possit tibi. SYCOPH. Illosne, quaeso, tu mihi planetas loqueris numeris qui totum rotant? MAND. Ipsos, nec visu faciles nec dictu affabiles, atomos in ore volvunt, stellas numerant, maria aestimant; sola mutare non possunt sua. SYCOPH. Egomet audieram quod ipsi omnia gubernarent. 54. MAND. Ha, ha, he, hic si aliquid gubernari censes, nescio ubi naufragium dixeris. Ubi rerum omnium penuriam esse norunt, illic homines congregant. Summa est medella vicissim alia ut evertant loca. Messes hac atque illac transferunt diris tempestatibus omnesque fructus paucorum improbitas capit. SARD. Novum tibi est transferri messes? MAND. Istis licet rerum omnium species atque formas, ut libuerit, vertere. Sed quot gradibus et transfusionibus! Aliud ex alio iubent. Triticum ex vino subito fieri videas, vinum ex tritico. Iam flava seges hordei facile efficitur ex quovis titulo et nomine. Mortales vero animas sive inferis sive superis addere nullus labor. SARD. Vides ergo tam potentes placari oportere. MAND. Ha, ha, he, paucis hoc licet. Sacraria istaec nimis superba sunt et sumptuosa maxime; si obaudire vultis, exiguo votum soli sacello solvite. 55. SYCOPH. Et oracla istaec, ubinam specialiter sunt expetenda? MAND. Vbi libet: hac atque illac, sursum deorsum, in terra in mari. SYCOPH. Et quisnam infelix deprehendere aut adire possit haec tam vaga sidera? MAND. Adire non facile est, abire impossibile. SYCOPH. Quam ob rem? MAND. Mysteria sunt in aditu diversa et occulta, quae nos soli novimus: harpyiae, cynocephali, furiae, ululae, nocturnae striges. Absentes hydris congregant, praesentes virgis submovent. Ita neque abesse licitum est nec adire tutum. Turbas abigunt et turbas amant. Quid plura Querole? Si te numina diligunt, ne tu quicquam hinc noveris. 56. SYCOPH. Atqui, sacerdos noster, mysterium hoc iam displicet. De secundo illo genere anserino edissere atque expone si quid est boni. MAND. Isti sunt qui pro hominibus perorant ante aras atque altaria quibus cygnea sunt capita et colla. Reliquias edere mensarum solent. Isti sunt ariolorum longe fallacissimi. Tantum est quod vota hominum interpretantur et male, precemque dicunt, sed responsa numquam eliciunt congrua. SARD. Hosne tu olores esse narras? Ego in sacellis proxime anseres inspexi multos: neminem uidi cygnum. Magnis gutturibus capita adtollunt, alas pro manibus gerunt. Primum inter sese linguam trisulco vibrant sibilo. Inde ubi sonuerit unus, cuncti alas quatiunt diris cum clangoribus. MAND. Non parvo explentur isti. Panem neque noverunt neque volunt, hordea insectantur fracta et madida, spicas nonnulli vorant. Quidam etiam polenta utuntur et carne iam subrancida. SYCOPH. En sumptum inanem! MAND. De istis quondam magnus dixit Tullius "anseribus cibaria publice locantur et canes aluntur in Capitolio." SYCOPH. O genus hominum multiforme et multiplex! His egomet fuisse arbitror matrem Circen, Proteum patrem. SARD. Edepol neque isti placent. Cynocephalos nunc expone, si meliores putas. 57. MAND. Isti sunt qui in fanis ac sacellis observant vela et limina, quibus a pectore capita sunt canina, alvi grandes, pandae manus: aeditui custodesque. Istos Hecuba quondam, postquam vere facta est canis, Anubi nupta, nostro latranti deo, omnibus templis ac delubris semper denos edidit, sic a pectore biformes, infra homines, sursum feras. Itaque ubi ignotus precator templa petierit, hinc atque hinc multisono cuncti latratu fremunt. Ut adeas tantum dabis, ut perorare liceat multo plus dabis. Mysterium de religione faciunt et commercium. Quae communia sunt et gratuita, vendunt foris. Istis omnibus litandum, si parvo nequeas, at quanti queas. Respicite ad homines potestatesque vestras et nobis veniam date. Mihi credite, deus facilius aditur quam prole cognitor. SYCOPH. Actum est: neque istos volo nihilque inter omnia quae narrasti inprobius puto. SARD. Felices vos qui non cynocephalos pertulistis! Ego autem ipsum vidi Cerberum, ubi, nisi ramus aureus adfuisset, Aeneas non evaserat. 58. SYCOPH. Quid de simiis? MAND. Istae sunt quae futura scribunt, gesta quae nos dicitis, hominumque fata levibus volvunt paginis. Non quidem periculosa haec animalia, sed molesta atque inproba. Quas illic sannas, quos corymbos videas, si nummos non asperseris! Nam si insuper nuces et sorba dederis, omnem popellum ceperis! 59. SYCOPH. Harpyias quaeso praeteristi quae semper rapiunt et volant. MAND. Istae sunt quae uota hominum obseruant atque honores numinum. Non solum solemnia, uerum etiam extraordinaria requirunt et parentum debita. Si aliquid ad diem praesentatum non est, cum tormentis exigunt. Hac atque illac totum per orbem iuxta terras peruolant. Digitos ad praedam exacuunt curuis timendos unguibus semperque mensis aduolant. Quod contingunt auferunt, quod relinquunt polluunt. Istaec prodigia alere quam nosse malo, sed neutrum placet. 60. SARD. Noctiuagos etiam praeteristi, celeres capripedes, hirquicomantes. MAND. Innumerabilia sunt haec prodigia, sed ignaua et uilia. Solum hoc est quod sequuntur atque obseruant unice Panem deum. 61. SYCOPH. Omnia sacra tute ipse inprobasti: quaenam igitur praedicas? MAND. Quoniam simpliciter interrogastis, scitote inter istaec omnia nihil esse melius quam ut aliqui fato nascatur bono. QVER. Et nos ita suspicamur. Sed fatum ipsum qualiter tandem coli uel propitari potest? MAND. Dicam: genii sunt colendi, quoniam ipsi decreta fatorum regunt. Isti sunt placandi atque exorandi simulque, si qua intra aedes latet mala fortuna, uincienda atque exportanda est. 62. QVER. Pulchre edepol doces, sed ut facilius nunc sequamur omnia, da nobis experimentum tuae potestatis et sapientiae. Quoniam ea quae noueras, narrasti, nunc si potes, ea quae nescis, dicito. MAND. Non equidem ex integro fieri istud potest. Tamen accipite pauca de quibus intellegatis cetera. Certe egomet neque mores neque facultates uestras didici. SARD. Certum est. MAND. Tu, Sardanapalle, pauper es. SARD. Agnosco, uerum tamen uereor ne plures hoc sciant. MAND. Humili loco natus. SARD. Ita est. MAND. Ideo tibi contra regium nomen datum est. SARD. Ita aiunt. MAND. Homo es uorax, petulans et calamitosissimus. SARD. Eho Mandrogerus, numquidnam hoc sum predicatus ut uitia enarres mea? MAND. Mentiri mihi non licet. Estne adhuc aliquid quod narrare me uelis? SARD. Vtinam ne istaec quidem de me locutus esses! Si quidem ulterius, haec amicis dicito. 63.SYCOPH. Ego te, Mandrogerus, hoc exoro, futura nunc mihi ut enarres et ea tantummodo quae sunt bona. Sycophanta, nobili et claro natus es loco. SYCOPH. Ita est. MAND. Ab initio nequam. SYCOPH. Etiam hoc, confiteor, manet. MAND. Damna te premunt. SYCOPH. Verum est. MAND. Periculum saepe tibi incumbit igni, ferro, flumine. SYCOPH. Pulchre edepol omnia narrauit quasi qui mecum uixerit. MAND. Datum tibi est de proprio nihil habere. SYCOPH. Intellego. MAND. Sed de alieno plurimum. SYCOPH. Iam istud nobis sufficit. MAND. Ita fiat. Heus tu amice, tu non Querolus diceris? QVER. Dii te seruent, ita est. MAND. Quid horae nuncupamus? SYCOPH. Inter sextam et tertiam. MAND. Nihil fefellit: de clepsydra respondisse hominem putes. Hem, quid igitur? Mars trigonus, Saturnus Venerem respicit, Iuppiter quadratus Mercurius huic iratus. Sol rotundus, Luna in saltu est. Collegi omnem iam genesim tuam Querole. Mala fortuna te premit. QVER. Agnosco. MAND. Pater nihil reliquit, amici nihil largiuntur. QVER. Verum est. MAND. Vis totum audire? Vicinum malum pateris, seruum pessimum. QVER. Agnosco omnia. MAND. Vis et nomina seruulorum tibimet iam nunc eloquar? QVER. Audire cupio. MAND. Seruus tibi est Pantomalus. QVER. Verum est. MAND. Est alter Zeta. QVER. Manifestum est. SYCOPH. O sacerdotum diuinum! MAND. Visne adhuc amplius? Scisne a me domum tuam ignorari? QVER. Maxime. MAND. Porticus tibi est in dextra ut ingrediaris, sacrarium e diuerso. QVER. Ita sunt omnia. MAND. In sacrario, tria sigilla. QVER. Verum est. MAND. Tutelae unum, geniorum duo. 65. QVER. Iam iam conprobasti potestatem ac disciplinam, nunc remedium promito. MAND. Vbi celeriter consuli potest et sine sumptu ac mora? Sacrarium certe solum ac secretum est? QVER. Ita. MAND. Certe nihil est illic conditum? QVER. Nihil praeter sigilla. MAND. Sollemnitas quaedam ibidem celebranda est. Sed religio tecum omnes excludit foras. QVER. Vt libet. MAND. Religio per extraneos celebranda est. QVER. Ita fiat. MAND. Sed quosnam possumus nunc inuenire tam cito? Optimum erat atque oportunum, isti si uellent operam nunc tibi dare. QVER. Quaeso, amici, officium nunc et religionem impendite. Ego quoque, si opus fuerit, uobis operam praestabo meam. SYCOPH. Nihil quidem istinc nouimus, sed si ita facto opus est, fiat. SARD. Inhumanum est uotis operam denegare. MAND. Bene dicitis: ambo estis boni. 66. QVER. Pro nefas! Mene quasi ex consilio nunc solum fore! Hem, Pantomale, celeriter iam nunc peruola et Arbitrum, uicinum nostrum, ubicumque iam nunc reppereris, usque ad nos pertrahe. Sed noui egemet te. Vade iam nunc et cauponibus tete hodie colloca. MAND. Nescis, Querole, fatum ac decretum momentis regis? QVER. Quid igitur? MAND. Hora est synastria, istaec mihi placet. Nisi iam nunc aliquid geritur, frustra huc uenimus. QVER. Eamus igitur intus. MAND. Tu praecede, nos tecum sumus. Hem quod exciderat: estne aliqua tibi arcula inanis? QVER. Non una quidem. MAND. Una tantum est opus in qua lustrum illud exportetur foras. QVER. Ergo et claues largior, ut inclusa excludatur calamitas. MAND. Omnia sunt peracta. Quod bonum, faustum felixque sit huic domui:
nos praesto sumus.
SCAENA VI PANTOMALVS SERVVS 67. Omnes quidem dominos malos esse constat et manifestissimum est. Verum
satis sum expertus nihil esse deterius meo. Non quidem periculosus ille
est homo, uerum ingratus nimium et rancidus. Furtum si admissum domi fuerit,
exsecratur tamquam aliquod scelus. Si destitui aliquid uideat, continuo
clamat et maledicit, quam male! Sedile, mensam, lectum si aliquis in ignem
iniciat, festinatio nostra ut solet, etiam hinc queritur. Tecta si percolent,
si confringantur fores, omnia ad se reuocat, omnia requirit, hercle hic
non potest ferri. Expensas autem rationesque totas propria perscribit
manu. Quicquid expensum non docetur, postulat reddi sibi.
|