Torna alla pagina filologica
Inviate i vostri commenti

ANONIMI

QVEROLVS sive AVLVLARIA

SCAENAE VII-VIII

Prol.-Proe.    Sc. I-II   
Sc. III-IV   Sc. V-VI

   
   


SCAENA VII

MANDROGERVS, QVEROLVS, SYCOPHANTA

77. MAND. Depone ab humeris, Querole, pondus tam graue: satisfactum est religioni quod tute ipse malum fortunam portasti foras.

QVER. O Mandragerus, fateor, numquam fieri posse hoc credidi. Potentiam tuam et religionem ipsa res probat: arcula istaec, iamdudum ut a me introlata est, quam leuis mihi soli fuit, et nunc quam grauis est duobus!

MAND. Nescis nihil esse grauius fortuna mala?

QVER. Edepol noui et scio.

MAND. Dii te servent, homo. Mihi ipsi hoc praeter spem uenit quod laudas modo. Nullam umquam domum sic purificatam retineo. Quicquid erat calamitatis egestatisque inclusimus.

QVER. Miror hercle unde pondus.

MAND. Enarrari subito hoc non potest. Ceterum solet euenire ut istaec calamitas moueri multis non possit iugis. Iam istinc ergo ministri nunc mei lustrum istud in fluuios dabunt.
78. Tu autem monita quae iam nunc dabo, sensibus imis cape. Mala haec fortuna quam abstulimus redire temptabit domum.

QVER. Nec dii sinant! Vna sit illi istaec et perpetua uia!

MAND. Triduo ergo istoc periculum tibi est ne haec ad te redire temptet res mala. Tu igitur uniuerso hoc triduo domi clausus esto nocte ac die. Nihil de domo tua foris nunc dederis nihilque intra aedes recipias. Vicinos, cognatos, amicos, omnes tamquam profanos respue. Ipsam bonam fortunam clamantem pulsantemque hodie nemo audiat. Exacto autem hoc triduo illud domi non habebis quod ipse ex ipsa excluseris. Abi ergo intus.

79. QVER. Ego uero ac libens, dum tantummodo inter me ac fortunam meam solum paries intersit.

MAND. Celeriter hunc abegi. Hem, Querole, fortiter claude nunc fores.

QVER. Factum est.

MAND. Seras et catenas adhibe.

QVER. Tamquam pro memet fecero.

 

SCAENA VIII

MANDROGERVS, SYCOPHANTA, SARDANAPALLVS

80. MAND. Pulchre edepol res processit. Inuentus, spoliatus, clausus est homo. Sed ubinam ornam respicimus uel ubi arculam istam confringemus atque abscondemus, ne furtum indicia prodant?

SYCOPH. Nescio, edepol, nisi ubicumque in flumine.

SARD. Credis, Mandrogerus, prae gaudio ornam illam inspicere non ausus fui.

SYCOPH. Neque ego.

MAND. Atqui, hercle, ita facto opus fuit, ne mora suspicionem afferret.

SYCOPH. Verum est.

MAND. Primum fuit ut inueniretur. Istud iam sequitur: tutum est.

SYCOPH. Quicquid libet narres, Mandrogerus, recedamus qualibet. Ego autem non credam mihi nisi aurum inspexero.

MAND. Neque ego dissimulo: pergamus.

SYCOPH. Hac atque illac, tantum ad secretum locum.

MAND. Pro nefas, uiae omnes seruantur, ripae frequentatur, pergamus quocumque celeriter.