Torna alla pagina filologica

Inviate i vostri commenti

CLAVDIANI


DE CONSVLATV
STILICHONIS

Liber II

 

VERSIONE ITALIANA
di Emanuela Cairo


       
     
  Hactenus armatae laudes: nunc qualibus orbem
    moribus et quanto frenet metuendus amore,
    quo tandem flexus trabeas auctore rogantes
    induerit fastisque suum concesserit annum,
      5 mitior incipiat fidibus iam Musa remissis.
    Principio magni custos Clementia mundi,
    quae Iovis incoluit zonam, quae temperat aethram
    frigoris et flammae mediam, quae maxima natu
    caelicolum. Nam prima chaos Clementia soluit
      10 congeriem miserata rudem vultuque sereno
    discussis tenebris in lucem saecula fudit.
    Haec dea pro templis et ture calentibus aris
    te fruitur posuitque suas hoc pectore sedes.
    Haec docet ut poenis hominum vel sanguine pasci
      15 turpe ferumque putes; ut ferrum Marte cruentum,
    siccum pace feras; ut non infensus alendis
    materiem praestes odiis; ut sontibus ultro
    ignovisse velis, deponas ocius iram
         quam moveas, precibus numquam inplacabilis obstes,
      20 obvia prosternas, prostrataque more leonum
  despicias, alacres ardent qui frangere tauros,
    transiliunt praedas humiles. Hac ipse magistra
    das veniam victis, hac exorante calores
    horrificos et quae numquam nocitura timentur
      25 iurgia contentus solo terrore coerces
    aetherii patris exemplo, qui cuncta sonoro
    concutiens tonitru Cyclopum spicula differt
    in scopulos et monstra maris nostrique cruoris
    parcus in Oetaeis exercet fulmina silvis.
      30 Huic divae germana Fides eademque sorori
    corde tuo delubra tenens sese omnibus actis
    inserit. "Haec docuit nullo livescere fuco,
    numquam falsa loqui, numquam promissa morari;
    invisos odisse palam, non virus in alto
      35 condere, non laetam speciem praemittere fraudi,
    sed certum mentique parem conponere vultum;
    occulto saevire vetat, prodesse remittit.
    Haec et amicitias longo plus tempore firmat
    mansuroque adamante ligat; nec mobile mutat
      40 ingenium parvae strepitu nec vincula noxae
    dissolvi patitur nec fastidire priorem
    inlicitur veniente novo. Benefacta tenere,
    respuere offensas facilis, pariterque minoris
    officii magnique memor superare laborat
      45 utque hostes armis, mentis sic vincit amicos.
    Haec fovet absentes, haec longe sola remotis
    consulit, haec nullis avidam rumoribus aurem
    pandit, ut ignarum numquam laesura clientem
    insidiosa tuos alienent murmura sensus.
      50 Nec vivis adnexus amor meminisse sepultos
    desinit; in prolem transcurrit gratia patrum.
    Hac tu Theodosium, tenuit dum sceptra, colebas,
    hac etiam post fata colis; nec pignora curas
    plus tua quam natos dederat quos ille monendos
      55 tutandosque tibi. Iustos nimiumque fideles
    fama putat, qui, cum possint commissa negare,
    maluerint nullo violati reddere quaestu.
    At Stilicho non divitias aurique relictum
    pondus, sed geminos axes tantumque reservat
      60 depositum tenens quantum sol igneus ambit.
    Quid non intrepidus credas, cui regia tuto
    creditur? Hoc clipeo munitus Honorius altum
    non gemuit patrem, vitaeque et lucis in ipso
    limine, contemptus numquam, dat iura subactis
      65 gentibus et secum sentit crevisse triumphos.
    Quem tu sic placida formas, sic mente severa,
    ut neque desidiae tradas, dum pronus ad omne
    quod libet obsequeris, nec contra nixus ovantem
    confringas animum; secretus consona regno
      70 ceu iuvenem doceas, moles quid publica poscat;
    ceu sanctum venerere senem patriisque gubernes
    imperium monitis; dominum summissus adores,
    obsequiis moderere ducem, pietate parentem.
    Hinc fuit ut primos in coniuge disceret ignes
      75 ordirique virum non luxuriante iuventa,
    sed cum lege tori, casto cum foedere vellet.
    Principe tu felix genero: felicior ille
    te socero. Fratrem levior nec cura tuetur
    Arcadium; nec, si quid iners atque inpia turba
      80 praetendens proprio nomen regale furori
    audeat, adscribis iuveni. Discordia quippe
    cum fremeret, numquam Stilicho sic canduit ira,
    saepe lacessitus probris gladiisque petitus,
    ut bello furias ultum, quas pertulit, iret
      85 inlicito causamque daret civilibus armis:
    cuius fulta fide mediis dissensibus aulae
    intemeratorum stabat reverentia fratrum.
    Quin et Sidonias chlamydes et cingula bacis
    aspera gemmatasque togas viridesque zmaragdis
      90 loricas galeasque renidentes hyacinthis
    gestatosque patri capulis radiantibus enses
    et vario lapidum distinctas igne coronas
    dividis ex aequo, ne non Augusta supellex
    ornatusque pares geminis heredibus essent.
      95 Mittitur et miles, quamvis certamine partes
    iam tumeant. Hostem muniri robore mavis
    quam peccare fidem: permittis iusta petenti
    idque negas solum, cuius mox ipse repulsa
    gaudeat et quidquid fuerit deforme mereri.
    100 Omnes praeterea, puro quae crimina pellunt
    ore, deae iunxere choros unoque receptae
    pectore diversos tecum cinguntur in usus.
    Iustitia utilibus rectum praeponere suadet
    communesque sequi leges iniustaque numquam
    105 largiri sociis. Durum Patientia corpus
    instruit ut nulli cupias cessisse labori;
    Temperies, ut casta petas; Prudentia, ne quid
    inconsultus agas; Constantia, futtile ne quid
    infirmumque geras. Procul inportuna fugantur
    110 numina, monstriferis quae Tartarus edidit antris:
    ac primam scelerum matrem, quae semper habendo
    plus sitiens patulis rimatur faucibus aurum,
    trudis Avaritiam; cuius foedissima nutrix
    Ambitio, quae vestibulis foribusque potentum
    115 excubat et pretiis commercia pascit honorum,
    pulsa simul. Nec te gurges corruptior aevi
    traxit ad exemplum, qui iam firmaverat annis
    crimen et in legem rapiendi verterat usum.
    Denique non dives sub te pro rure paterno
    120 vel laribus pallet; non insidiator oberrat
    facturus quemcumque reum; non obruta virtus
  paupertate latet. Lectos ex omnibus oris
  evehis et meritum, non quae cunabula, quaeris
  et qualis, non unde satus. Sub teste benigno
    125 vivitur; egregios invitant praemia mores.
  Hinc priscae redeunt artes; felicibus inde
  ingeniis aperitur iter despectaque Musae
  colla levant opibusque fluens et pauper eodem
  nititur ad fructum studio, cum cernat uterque
    130 quod nec inops iaceat probitas nec inertia surgat
    divitiis. Nec te iucunda fronte fefellit
    Luxuries, praedulce malum, quae dedita semper
    corporis arbitriis hebetat caligine sensus
    membraque Circaeis effeminat acrius herbis,
    135 blanda quidem vultus, sed qua non taetrior ulla
    interius: fucata genas et amicta dolosis
    inlecebris torvos auro circumlinit hydros.
    Illa voluptatum multos innexuit hamis:
    te numquam conata capit. Non prava libido
    140 stupris advigilat; non tempora somnus agendi
    frustratur; nullo citharae convivia cantu,
    non pueri lasciva sonant. Quis cernere curis
    te vacuum potuit, quis tota mente remissum
    aut indulgentem dapibus, ni causa iuberet
    145 laetitiae? Non indecores aeraria lassant
    expensae; parvo non inproba littera libro
    absentum condonat opes. A milite parcus
    diligeris; neque enim neclectas pace cohortes
    tum ditas cum bella fremunt. Scis nulla placere
    150 munera, quae metuens illis, quos spreverat, offert,
    serus et incassum servati prodigus auri.
    Antevenis tempus non expectantibus ultro
    munificus mensaeque adhibes et nomine quemque
    conpellas, clari sub te quod gesserat olim
    155 admonitum facti, figendaque sensibus addis
    verba, quibus magni geminatur gratia doni.
    Nec, si quid tribuas, iactatum saepius idem
    exprobrare soles nec, quos promoveris, alto
    turgidus adloqueris fastu nec prospera flatus
    160 attollunt nimios. Quin ipsa Superbia longe
    discessit, vitium rebus sollemne secundis
    virtutumque ingrata comes. Contingere passim
    adfarique licet non inter pocula sermo
    captatur, pura sed libertate loquendi
    165 seria quisque iocis nulla formidine miscet.
    Quem videt Augusti socerum regnique parentem,
    miratur conviva parem, cum tanta potestas
    civem lenis agat. Te doctus prisca loquentem,
    te matura senex audit, te fortia miles
    170 aspersis salibus, quibus haud Amphiona quisquam
    praeferat Aonios meditantem carmine muros
    nec velit Orpheo migrantes pectine silvas.
    Hinc amor, hinc veris et non fallacibus omnes
    pro te sollicitis votis; hinc nomen ubique
    175 plausibus, auratis celebrant hinc ora figuris.
    Quae non incudes streperent, quae flamma vacaret
    fabrilis, quantis fluerent fornacibus aera
    effigies ductura tuas, quis devius esset
    angulus aut regio quae non pro numine vultus
    180 dilectos coleret, talem ni semper honorem
    respueres? Decus hoc rapiat, quem falsa timentum
    munera decipiunt, qui se diffidit amari.
    Hic solus sprevisse potest qui iure meretur.
    Undique legati properant generique sub ore
    185 in tua centenas aptant praeconia voces.
    Grates Gallus agit, quod limite tutus inermi
    et metuens hostile nihil nova culmina totis
    aedificet ripis et saevum gentibus amnem
    Thybridis in morem domibus praevelet amoenis.
    190 Hinc Poeni cumulant laudes, quod rura tyranno
    libera possideant; hinc obsidione solutus
    Pannonius potorque Savi, quod clausa tot annis
    oppida laxatis ausus iam pandere portis
    rursus cote novat nigras rubigine falces
    195 exesosque situ cogit splendere ligones
    agnoscitque casas et collibus oscula notis
    figit et inpresso glaebis non credit aratro.
    Exectis, inculta dabant quas saecula, silvis
    restituit terras et opacum vitibus Histrum
    200 conserit et patrium vectigal solvere gaudet,
    immunis qui clade fuit. Te sospite fas est
    vexatum laceri corpus iuvenescere regni;
    sub tot principibus quaecumque amisimus olim
    tu reddis; solo poterit Stilichone medente
    205 crescere Romanum vulnus tectura cicatrix,
    inque suos tandem fines redeunte colono
    Illyricis iterum ditabitur aula tributis.
    Nec tamen humano cedit caeleste favori
    iudicium: cingunt superi concordibus unum
    210 praesidiis hostesque tuos aut litore produnt
    aut totum oppositi claudunt fugientibus aequor
    aut in se vertunt furiis aut militis ense
    bacchati laniant Pentheo corpora ritu;
    insidias retegunt et in ipsa cubilia fraudum
    215 ducunt ceu tenera venantem nare Molossum;
    ominibus ventura notant aut alite monstrant
    aut monitos certa dignantur imagine somnos.
    Pro quibus innumerae trabearum insignia terrae
    certatim petiere tibi. Poscentibus ipse
    220 restiteras, et mens aliorum prona favori,
    iudex dura sui, facibus succensa pudoris
    tarda verecundis excusat praemia causis.
    Ergo avidae tantosque novi spe consulis annos
    elusae dominae pergunt ad limina Romae,
    225 si minus adnuerit precibus, vel cogere certae
    cunctantem votoque moras auferre paratae.
    Conveniunt ad tecta deae, quae candida lucent
    monte Palatino. Glaucis tum prima Minervae
    nexa comam foliis fulvaque intexta micantem
    230 veste Tagum tales profert Hispania voces:
    "Cuncta mihi semper Stilicho, quaecumque poposci,
    concessit tantumque suos invidit honores.
    Augusti potuit soceri contemnere fasces:
    iam negat et genero. Si non ut ductor ab orbe
    235 quem regit, accipiat saltem cognatus ab aula.
    Exiguumne putat, quod sic amplexus Hiberam
    progeniem nostros inmoto iure nepotes
    sustinet, ut patrium commendet purpura Baetin,
    quod pulchro Mariae fecundat germine regnum,
    240 quod dominis speratur avus?". Tum flava repexo
    Gallia crine ferox evinctaque torque decoro
    binaque gaesa tenens animoso pectore fatur:
    "Qui mihi Germanos solus Francosque subegit,
    cur nondum legitur fastis? Cur pagina tantum
    245 nescit adhuc nomen, quod iam numerare decebat?
    Usque adeone levis pacati gloria Rheni?"
    Inde Caledonio velata Britannia monstro,
    ferro picta genas, cuius vestigia verrit
    caerulus Oceanique aestum mentitur amictus,
    250 "me quoque vicinis pereuntem gentibus" inquit
    "munivit Stilicho, totam cum Scottus Ivernen
    movit et infesto spumavit remige Tethys.
    Illius effectum curis, ne tela timerem
    Scottica, ne Pictum tremerem, ne litore toto
    255 prospicerem dubiis venturum Saxona ventis".
    Tum spicis et dente comas inlustris eburno
    et calido rubicunda die sic Africa fatur:
    "Sperabam nullas trabeis Gildone perempto
    nasci posse moras. Etiam nunc ille repugnat
    260 et tanto dubitat fasces praebere triumpho,
    qui mihi Maurorum penitus lacrimabile nomen
    ignorare dedit?". Post has Oenotria lentis
    vitibus intorquens hederas et palmite largo.
    Vina fluens "Si vos adeo Stilichone curules
    265 augeri flagratis" ait "quas sola iuvare
    fama potest, quanto me dignius incitat ardor,
    ut praesente fruar conscendentemque tribunal
    prosequar atque anni pandentem claustra salutem?".
    Talibus alternant studiis Romamque precantes
    270 pro cunctis hortantur eat. Nec segnius illa
    paruit officio, raptis sed protinus armis
    ocior excusso per nubila sidere tendit.
    Transvehitur Tuscos Appenninusque velatu
    stringitur. Eridanus clipei iam fulgurat umbra.
    275 Constitit ante ducem tetrica nec Pallade vultum
    deterior nec Marte minor. Tremit orbe corusco
    iam domus et summae tangunt laquearia cristae.
    Tum prior attonitum gratis adfata querellis:
    "Servatas, Stiliche, per te, venerande, curules,
    280 ornatas necdum fatear? Quid profuit anni
    servilem pepulisse notam? Defendis honorem
    quem fugis, et spernis tanta quem mole tueris?
    Respuis oblatum, pro quo labente resistis?
    Quae iam causa morae? Quo me cunctabere rursus
    285 ingenio? Nullus Boreae metus, omnis et Austri
    ora silet: cecidit Maurus, Germania cessit,
    et Ianum pax alta ligat. Te consule necdum
    digna feror? Titulumve levem parvique nitoris
    credimus, Augusti quo se decorare fatentur,
    290 sub iuga quo gentes captivis regibus egit?
    Num, si prodigiis casus natura futuros
    signat, polluimur macula? Quod reris, Eois
    omen erat. Quamquam nullis mihi cognita rebus
    fabula; vix tanto risit de crimine rumor.
    295 Opprobriis stat nulla fides nec littera venit
    vulgatura nefas in quo vel maxima virtus
    est tua quod, nostros qui consulis omnia patres,
    de monstris taceas. Pellendi denique nulla
    dedecoris sanctum violant oracula coetum
    300 nec mea funestum versavit curia nomen.
    Par sceleri dubitasse fuit. Quaecumque profana
    pagina de primo venisset limine Phoebi,
    ante fretum deleta mihi, ne turpia castis
    auribus Italiae fatorum exempla nocerent.
    305 Publicus ille furor (quantum tua cura peregit!)
    secretum meruit. Laetetur quisquis Eoos
    scribere desierit fastos: portenta Gabinos
    ista latent. Propriam labem tersisse laborent:
    cur ego, quem numquam didici sensive creatum,
    310 gratuler exemptum? Delicti paenitet illos:
    nos nec credidimus. Fuerit tamen omnibus unum
    crimen et ad nostras manaverit usque secures:
    plus ideo sumenda tibi fastigia iuris,
    ne pereat tam priscus honos, qui portus honorum
    315 semper erat. Nullo sarciri consule damnum
    excepto Stilichone potest. Bene praescia tempus
    mens tua distulerat: titulo tum crescere posses,
    nunc per te titulus. Consul succurre gravatis
    consulibus, quicumque fuit, quicumque futurus;
    320 annum redde tuum, quem mox secura sequatur
    posteritas, nec iam doleat defensa vetustas.
    Sic trabeis ultor Stilicho Brutusque repertor.
    Libertas populi primo tum consule Bruto
    reddita per fasces: hic fascibus expulit ipsis
    325 servitium. Instituit sublimem Brutus honorem:
    asseruit Stilicho. Plus est servasse repertum
    quam quaesisse novum. Quid tardius ore verendo
    adnuis et solitus frontem circumfluit ignis?
    Tandem vince tuum, vincis qui cuncta, pudorem.
    330 Hos etiam, quamvis corrumpi munere nullo
    posse queas, mirare libens ac suscipe cinctus,
    quos tibi divino mecum Tritonia duxit
    pectine: tincta simul repetito murice fila
    contulimus pensis et eodem nevimus auro,
    335 aurea quo Lachesis sub te mihi saecula texit.
    Hic ego promissam subolem sperataque mundo
    pignora praelusi. Veram mox ipse probabis
    me vatem nostraeque fidem venientia telae
    fata dabunt". Dixit gremioque rigentia profert
    340 dona, graves auro trabeas. Insigne Minervae
    spirat opus. Rutilis hic pingitur aula columnis
    et sacri Mariae partus. Lucina dolores
    solatur; residet fulgente puerpera lecto;
    sollicitae iuxta pallescunt gaudia matris.
    345 Susceptum puerum redimitae tempora Nymphae
    auri fonte lavant: teneros de stamine risus
    vagitusque audire putes. Iam creverat infans
    ore ferens patrem; sed avus maturior aevi
    Martia recturo tradit praecepta nepoti.
    350 Parte alia spumis fucantem Serica frena
    sanguineis primae signatus flore iuventae
    Eucherius flectebat equum iaculisque vel arcu
    aurea purpureos tollentes cornua cervos
    aureus ipse ferit. Venus hic invecta columbis
    355 tertia regali iungit conubia nexu,
     pinnatique nurum circumstipantur Amores
    progenitam Augustis Augustorumqne sororem.
    Eucherius timido iam flammea sublevat ore
    virginis; adridet laeto Thermantia fratri:
    360 iam domus haec utroque petit diademata sexu
    reginasque parit reginarumque maritos.
    Talibus invitat donis dextraeque gerendum
    diva simul porrexit ebur. Sollemnibus urnam
    commovet auspiciis avibusque incepta secundat.
    365 Tunc habiles armis umeros iam vestibus ambit
    Romuleis; Latii sederunt pectore cultus
    loricaeque locum decuit toga. Talis ab Histro
    vel Scythico victor rediens Gradivus ab axe
    deposito mitis clipeo candentibus urbem
    370 ingreditur trabeatus equis; speciosa Quirinus
    frena regit currumque patris Bellona, cruentam
    ditibus exuviis tendens ad sidera quercum,
    praecedit, lictorque Metus cum fratre Pavore
    barbara ferratis innectunt colla catenis
    375 velati galeas lauro, propiusque iugales
    Formido ingentem vibrat succincta securim.
    Vidit ut optato se consule Roma potitam,
    "nunc" ait "Elysii lucos inrumpere campi,
    nunc libet, ut tanti Curiis miracula voti
    380 Fabriciisque feram, famae qui vulnere nuper
    calcatam flevere togam: iam prata choreis
    pulsent nec rigidos pudeat lusisse Catones.
    Audiat hoc senior Brutus Poenisque tremendi
    Scipiadae, geminis tandem quod libera damnis
    385 unius auxilio fasces Libyamque recepi.
      Quod superest unum precibus, fortissime consul,
    adde meis, urbique tuum largire parumper,
    quem rogat, adventum: quam tu belloque fameque
    depulsa terris iterum regnare dedisti.
    390 Splendida suscipiant alium te rostra Camillum,
    ultorem videant servatoremque Quirites
    et populus quem ductor amas: quibus Africa per te
    nec prius auditas Rhodanus iam donat aristas,
    ut mihi vel Massyla Ceres vel Gallica prosit
    395 fertilitas messesque vehat nunc umidus Auster,
    nunc Aquilo, cunctis ditescant horrea ventis.
    Quae tum Flaminiam stipabunt milia vulgi!
    Fallax o quotiens pulvis deludet amorem
    suspensum, veniens omni dum crederis hora!
    400 Spectabunt cupidae matres spargentur et omnes
    flore viae, superes cum Pincia culmina consul
    arduus, antiqui species Romana senatus.
    Pompeiana dabunt quantos proscaenia plausus!
    Ad caelum quotiens vallis tibi Murcia ducet
    405 nomen Aventino Pallanteoque recussum!
    Nunc te conspiciam castris permitte relictis,
    mox et cum genero trabeis visura secundis".
    Haec dum Roma refert, iam Fama loquacibus alis
    pervolat Oceanum, linguis et mille citatos
    410 festinare iubet proceres; nullique senectus,
    non iter hibernis obstant nec flatibus Alpes.
    Vincit amor: meriti pridem clarique vetustis
    fascibus ad socii properant et vindicis annum.
    Sic ubi fecunda reparavit morte iuventam
    415 et patrios idem cineres collectaque portat
    unguibus ossa piis Nilique ad litora tendens
    unicus extremo Phoenix procedit ab Euro,
    conveniunt aquilae cunctaeque ex orbe volucres,
    ut Solis mirentur avem; procul ignea lucet
    420 ales, odorati redolent cui cinnama busti.
    Nec minor in caelo chorus est: exultat uterque
    Theodosius divique tui; Sol ipse quadrigis
    vere coronatis dignum tibi praeparat annum.
    Est ignota procul nostraeque inpervia genti,
    425 vix adeunda deis, annorum squalida mater,
    inmensi spelunca aevi, quae tempora vasto
    suppeditat revocatque sinu. Conplectitur antrum,
    omnia qui placido consumit numine, serpens
    perpetuumque viret squamis caudamque reductam
    430 ore vorat tacito relegens exordia lapsu.
    Vestibuli custos vultu longaeva decoro
    ante fores Natura sedet, cunctisque volantes
    dependent membris animae. Mansura verendus
    scribit iura senex, numeros qui dividit astris
    435 et cursus stabilesque moras, quibus omnia vivunt
    ac pereunt fixis cum legibus. Ille recenset
    incertum quod Martis iter certumque Tonantis
    prospiciat mundo; quid velox semita Lunae
    pigraque Saturni; quantum Cytherea sereno
    440 curriculo Phoebique comes Cyllenius erret.
    Illius ut magno Sol limine constitit antri,
    occurrit Natura parens seniorque superbis
    canitiem inclinat radiis. Tum sponte reclusus
    laxavit postes adamans, penetrale profundum
    445 panditur et sedes aevique arcana patescunt.
    His habitant vario faciem distincta metallo
    saecula certa locis: illic glomerantur aena,
    hic ferrata rigent, illic argentea candent.
    Eximia regione domus, contingere terris
    450 difficiles, stabant rutili, grex aureus, anni.
    Quorum praecipuum pretioso corpore Titan
    signandum Stilichone legit; tunc imperat omnes
    pone sequi dictisque simul conpellat euntes:
    "En, cui distulimus melioris saecla metalli,
    455 consul adest. Ite optati mortalibus anni,
    ducite virtutes; hominum florescite rursus
    ingeniis, hilares Baccho frugumque feraces.
    Non inter geminos Anguis glaciale Triones
    sibilet, inmodico nec frigore saeviat Ursa.
    460 Non torvo fremat igne Leo, nec bracchia Cancri
    urat atrox aestas, madidae nec prodigus urnae
    semina praerupto dissolvat Aquarius imbre.
    Phrixeus roseo producat fertile cornu
    ver Aries, pingues nec grandine tundat olivas
    465 Scorpios; autumni maturet germina Virgo,
    lenior et gravidis adlatret Sirius uvis".
    Sic fatus croceis rorantes ignibus hortos
    ingreditur vallemque suam, quam flammeus ambit
    rivus et inriguis largum iubar ingerit herbis,
    470 quas Solis pascuntur equi; flagrantibus inde
    caesariem sertis et lutea lora iubasque
    subligat alipedum. Gelidas hinc Lucifer ornat,
    hinc Aurora comas, iuxtaque alludit habenis
    aureus et nomen praetendit consulis annus;
    475 inque novos iterum revoluto cardine cursus
    scribunt aethereis Stilichonem sidera fastis.