Torna alla pagina filologica

Inviate i vostri commenti

 

CLAVDIANI

DE CONSVLATV
STILICHONIS

Liber III

 

VERSIONE ITALIANA
di Emanuela Cairo

 

 
Praefatio
  Maior Scipiades, Italis qui solus ab oris
       in proprium vertit Punica bella caput,
    non sine Pieriis exercuit artibus arma:
       semper erat vatum maxima cura duci.
      5 Gaudet enim virtus testes sibi iungere Musas;
       carmen amat quisquis carmine digna gerit.
    Ergo seu patriis primaevus manibus ultor
       subderet Hispanum legibus Oceanum,
    seu Tyrias certa fracturus cuspide vires
      10    inferret Libyco signa tremenda mari,
    haerebat doctus lateri castrisque solebat
       omnibus in medias Ennius ire tubas.
    Illi post lituos pedites favere canenti
       laudavitque nona caede cruentus eques.
      15 Cumque triumpharet gemma Karthagine victa
       (hanc vindex patris vicerat, hanc patriae),
    cum longi Libyam tandem post funera belli
       ante suas maestam cogeret ire rotas,
         advexit reduces secum Victoria Musas
      20    et sertum nati Martia laurus erat.
  Noster Scipiades Stilicho, quo concidit alter
       Hannibal antiquo saevior Hannibale,
    te mihi post qui nos annorum, Roma, recursus
       reddidit et votis iussit adesse suis.
      
 
Textus
  Quem populi plausu, procerum quem voce petebas,
    aspice, Roma, virum. Iam tempora desine longae
    dinumerare viae visoque adsurgere semper
    pulvere: non dubiis ultra torquebere votis.
      5 Totus adest oculis, aderat qui mentibus olim,
    spe maior, fama melior. Venerare curulem,
    quae tibi restituit fasces; conplectere dextram,
    sub iuga quae Poenos iterum Romana redegit;
    excipe magnanimum pectus, quo frena reguntur
      10 imperii, cuius libratur sensibus orbis.
    Os sacrum, quod in aere colis, miraris in auro,
    cerne libens: hic est pro te bellator ubique,
    defensor Libyae, Rheni calcator et Histri.
    Ostentare suos prisco si more labores
      15 et gentes cuperet vulgo monstrare subactas,
    certassent utroque pares a cardine laurus:
    haec Alamannorum spoliis, Australibus illa
    ditior exuviis; illinc flavente Sygambri
         caesarie, nigris hinc Mauri crinibus irent;
      20 ipse albis veheretur equis currumque secutus
  laurigerum festo fremuisset carmine miles.
    Hi famulos traherent reges; hi facta metallo
    oppida vel montes captivaque flumina ferrent.
    Hinc Libyci fractis lugerent cornibus amnes;
      25 inde catenato gemeret Germania Rheno.
    Sed non inmodicus proprii iactator honoris
    consul, Roma, tuus. Non illum praemia tantum
    quam labor ipse iuvat; strepitus fastidit inanes
    inque animis hominum pompa meliore triumphat.
      30 Non alium certe Romanae clarius arces
    suscepere ducem, nec cum cedente rediret
    Fabricius Pyrrho nec cum Capitolia curru
    Pellaeae domitor Paulus conscenderet aulae.
    Nec similis Latias patefecit gloria portas
      35 post Numidas Mario, post classica Martis Eoi
    Pompeio. Nulli pars aemula defuit umquam
    quae gravis obstreperet laudi, stimulisque malignis
    facta sequebatur quamvis ingentia livor.
    Solus hic invidiae fines virtute reliquit
      40 humanumque modum. Quis enim livescere possit
    quod numquam pereant stellae, quod Iuppiter altum
    possideat caelum, quod noverit omnia Phoebus?
    Est aliquod meriti spatium quod nulla furentis
    invidiae mensura capit. Ductoribus illis
      45 praeterea diversus erat favor: aequior ille
    patribus, invisus plebi; popularibus illi
    munito studiis languebat gratia patrum.
    Omnis in hoc uno variis discordia cessit
    ordinibus: laetatur eques plauditque senator
      50 votaque patricio certant, plebeia favori.
    O felix, servata vocat quem Roma parentem!
    O mundi communis amor, cui militat omnis
    Gallia, quem regum thalamis Hispania nectit,
    cuius et adventum crebris petiere Quirites
      55 vocibus et genero meruit praestante senatus!
    Non sic virginibus flores, non frugibus imbres,
    prospera non fessis optantur flamina nautis
    ut tuus aspectus populo. Quae numine tanto
    litora fatidicas attollunt Delia laurus,
      60 venturi quotiens adfulsit Apollinis arcus?
    Quae sic aurifero Pactoli fonte tumescit
    Lydia, cum domitis apparuit Evhius Indis?
    Nonne vides et plebe vias et tecta latere
    matribus? His, Stilicho, cunctis inopina reluxit
      65 te victore salus. Septem circumspice montes,
    qui solis radios auri fulgore lacessunt,
    indutosque arcus spoliis aequataque templa
    nubibus et quidquid tanti struxere triumphi.
    Quantae profueris, quantum servaveris urbem,
      70 attonitis metire oculis. Haec fabula certe
    cuncta forent, si Poenus adhuc incumberet Austro.
    Mos erat in veterum castris, ut tempora quercu
    velaret, validis fuso qui viribus hoste
    casurum potuit morti subducere civem.
      75 At tibi quae poterit pro tantis civica reddi
    moenibus? Aut quantae pensabunt facta coronae?
    Nec solam populi vitam debere fatetur
    armis Roma tuis; sed, quo iucundior esset
    lucis honoratae fructus, venerabile famae
      80 pondus et amissas vires et regna recepit.
    Iam non praetumidi supplex Orientis ademptam
    legatis poscit Libyam famulosve precatur
    (dictu turpe) suos, sed robore freta Gabino
    te duce Romana tandem se vindicat ira.
      85 Ipsa iubet signis bellaturoque togatus
    imperat: expectant aquilae decreta senatus.
    Ipsa tibi trabeas ultro dedit, ipsa curulem
    obtulit ultori fastosque ornare coegit.
    Nil perdit decoris prisci nec libera quaerit
      90 saecula, cum donet fasces, cum proelia mandet
    seque etiam crevisse videt. Quis Gallica rura,
    quis meminit Latio Senonum seruisse ligones?
    Aut quibus exemplis fecunda Thybris ab Arcto
    venit Lingonico sudatas vomere messes?
      95 Illa seges non auxilium modo praebuit urbi,
    sed fuit indicio, quantum tibi, Roma, liceret:
    admonuit dominae gentes instarque tropaei
    rettulit ignotum gelidis vectigal ab oris.
    Hoc quoque maiestas augescit plena Quirini,
    100 rectores Libyae populo quod indice pallent
    et post emeritas moderator quisque secures
    discrimen letale subit: quid Poenus arator
    intulerit, madidus quantum transmiserit Auster.
    Ardua qui late terris responsa dedere,
    105 hic trepidant humiles; tremuit quos Africa nuper,
    cernunt rostra reos. Cani virtutibus aevi
    materiem pandit Stilicho populumque vetusti
    culminis inmemorem dominandi rursus in usum
    excitat, ut magnos calcet metuendus honores,
    110 pendat iustitia crimen, pietate remittat
    errorem purosque probet damnetque nocentes
    et patrias iterum clemens exerceat artes.
    Fallitur egregio si quis sub principe credit
    servitium. Numquam libertas gratior extat
    115 quam sub rege pio. Quos praeficit ipse regendis
    rebus, ad arbitrium plebis patrumque reducit
    conceditque libens, meritis seu praemia poscant
    seu punire velint. Posito iam purpura fastu
    de se iudicium non indignatur haberi.
    120 Sic docuit regnare socer, sic casta iuventae
    frena dedit, teneros his moribus imbuit annos,
  verior Augusti genitor, fiducia belli,
  pacis consilium, per quem squalore remoto
  pristina Romuleis iam floruit artibus aetas,
    125 per quem fracta diu translataque paene potestas
  non oblita sui servilibus exulat arvis,
  in proprium sed ducta larem victricia reddit
  fata solo fruiturque iterum, quibus haeserat olim,
  auspiciis capitique errantia membra reponit.
    130 Proxime dis consul, tantae qui prospicis urbi,
    qua nihil in terris conplectitur altius aether,
    cuius nec spatium visus nec corda decorem
    nec laudem vox ulla capit, quae luce metalli
    aemula vicinis fastigia conserit astris,
    135 quae septem scopulis zonas imitatur Olympi,
    armorum legumque parens, quae fundit in omnes
    imperium primique dedit cunabula iuris,
    haec est exiguis quae finibus orta tetendit
    in geminos axes parvaque a sede profecta
    140 dispersit cum sole manus. Haec obvia fatis
    innumeras uno gereret cum tempore pugnas,
    Hispanas caperet, Siculas obsideret urbes
    et Gallum terris prosterneret, aequore Poenum,
    numquam succubuit damnis et territa nullo
    145 vulnere post Cannas maior Trebiamque fremebat,
    et, cum iam premerent flammae murumque feriret
    hostis, in extremos aciem mittebat Hiberos,
    nec stetit Oceano remisque ingressa profundum
    vincendos alio quaesivit in orbe Britannos.
    150 Haec est in gremium victos quae sola recepit
    humanumque genus communi nomine fovit,
    matris, non dominae ritu, civesque vocavit
    quos domuit nexuque pio longinqua revinxit.
    Huius pacificis debemus moribus omnes
    155 quod veluti patriis regionibus utitur hospes,
    quod sedem mutare licet, quod cernere Thylen
    lusus et horrendos quondam penetrare recessus,
    quod bibimus passim Rhodanum, potamus Oronten,
    quod cuncti gens una sumus, nec terminus umquam
    160 Romanae dicionis erit. Nam cetera regna
    luxuries vitiis odiisque superbia vertit:
    sic male sublimes fregit Spartanus Athenas
    atque idem Thebis cecidit; sic Medus ademit
    Assyrio Medoque tulit moderamina Perses;
    165 subiecit Persen Macedo, cessurus et ipse
    Romanis. Haec auguriis firmata Sibyllae,
    haec sacris animata Numae; huic fulmina vibrat
    Iuppiter; hanc tota Tritonia Gorgone velat;
    arcanas huc Vesta faces, huc orgia secum
    170 transtulit et Phrygios genetrix turrita leones;
    huc defensurus morbos Epidaurius ultro
    reptavit placido tractu vectumque per undas
    insula Paeonium texit Tiberina draconem;
    hanc tu cum superis, Stilicho praeclare, tueris,
    175 protegis hanc clipeo, patriam regumque ducumque
    praecipueque tuam; dedit haec exordia lucis
    Eucherio puerumque ferens hic regia mater
    Augusto monstravit avo: laetatus at ille
    sustulit in Tyria reptantem veste nepotem,
    180 Romaque venturi gaudebat praescia fati,
    quod te iam tanto meruisset pignore civem.
    Nec tamen ingratum nec qui benefacta referre
    nesciat, hunc credas populum. Si volvere priscos
    annales libeat, quotiens hic proelia sumpsit
    185 pro sociis quotiens dono concessit amicis
    regibus Ausonio quaesitas sanguine terras!
    Publica sed numquam tanto se gratia fudit
    adsensu: quis enim princeps non omnibus egit
    obsequiis dominum sese patremque vocari,
    190 quod tibi continuis resonant convexa diebus?
    Macte novis consul titulis! Mavortia plebes
    te dominum Bruto non indignante fatetur
    et, quod adhuc nullo potuit terrore coacta
    libertas Romana pati, Stilichonis amori
    195 detulit. Exultant avidi, quocumque decorus
    conspiciare loco, nomenque ad sidera tollunt;
    nec vaga dilecto satiantur lumina vultu,
    seu circum trabeis fulgentibus aureus intres,
    seu celebres ludos, solio seu fultus eburno
    200 cingas iure forum, denso seu turbine vulgi
    circumfusa tuae conscendant rostra secures
    quae vero procerum voces, quam certa fuere
    gaudia, cum totis exurgens ardua pinnis
    ipsa duci sacras Victoria panderet aedes!
    205 O palma viridi gaudens et amica tropaeis,
    custos imperii virgo, quae sola mederis
    vulneribus nullumque doces sentire laborem,
    seu tibi Dictaeae placuerunt astra Coronae
    seu magis aestivo sedes vicina Leoni,
    210 seu sceptrum sublime Iovis seu Pallados ambis
    aegida, seu fessi mulces suspiria Martis,
    adsis perpetuum Latio votisque senatus
    adnue, diva, tui. Stilicho tua saepius ornet
    limina teque simul rediens in castra reducat.
    215 Hunc bellis comitare favens, hunc redde togatum
    consiliis. Semper placidis te moribus egit
    servavitque piam victis nec polluit umquam
    laurum saevitia. Cives nec fronte superba
    despicit aut trepidam vexat legionibus urbem,
    220 sed verus patriae consul cessantibus armis
    contentus lictore venit nec inutile quaerit
    ferri praesidium solo munitus amore.
    Magnarum nec parcus opum geminare profundas
    distulit inpensas, sed post miracula castris
    225 edita vel genero, Romae maiora reservat.
    Auratos Rhodiis imbres nascente Minerva
    indulsisse Iovem perhibent, Bacchoque paternum
    iam laxante femur mutatus palluit Hermus
    in pretium, votique famem passurus avari
    230 ditabat rutilo quidquid Mida tangeret auro.
    Fabula seu verum; canitur: tua copia vincit
    fontem Hermi tactumque Midae pluviamque Tonantis.
    Obscurat veteres obscurabitque futuros
    par donis armisque manus; si solveret ignis
    235 quot dedit inmanes vili pro pondere massas,
    argenti potuere lacus et flumina fundi.
    Nec tibi, quae pariter silvis dominaris et astris,
    exiguam Stilicho movit, Latonia, curam.
    Tu quoque nobilibus spectacula nostra laboras
    240 inlustrare feris summoque in vertice rupis
    Alpinae socias arcu cessante pudicas
    et pharetratarum comitum inviolabile cogis
    concilium. Veniunt umeros et bracchia nudae
    armataeque manus iaculis et terga sagittis,
    245 incomptae pulchraeque tamen; sudoribus ora
    pulverulenta rubent, sexum nec cruda fatetur
    virginitas; sine lege comae; duo cingula vestem
    crure tenus pendere vetant. Praecedit amicas
    flava Leontodame, sequitur nutrita Lycaeo
    250 Nebrophone telisque domat quae Maenala Thero.
    Ignea Cretaea properat Britomartis ab Ida
    et cursu Zephyris numquam cessura Lycaste.
    Iungunt se geminae, metuenda feris Hecaerge
    et soror, optatum numen venantibus, Opis,
    255 progenitae Scythia: divas nemorumque potentes
    fecit Hyperboreis Delos praelata pruinis.
    Hae septem venere duces; exercitus alter
    Nympharum incedunt, acies formosa Dianae,
    centum Taygeti, centum de vertice Cynthi,
    260 et totidem casto genuit quas flumine Ladon.
    Has ubi collectas vidit, sic Delia coepit:
    "O sociae, mecum thalami quae iura perosae
    virgineo gelidos percurritis agmine montes,
    cernitis ut Latio superi communibus ornent
    265 hunc annum studiis, quantos Neptunus equorum
    donet ab orbe greges; laudi quod nulla canendae
    fratris plectra vacent? Nostram quoque sentiat idem
    quam meritis debemus opem. Non spicula poscit
    iste labor; maneant clausis nunc sicca pharetris
    270 omnis et a solitis noster venatibus arcus
    temperet; in solam cruor hic servetur harenam.
    Retibus et claustris dilata morte tenendae
    ducendaeque ferae. Cupidas arcete sagittas;
    consulis in plausum casuris parcite monstris.
    275 Adceleret divisa manus: mihi cursus anhelas
    tenditur ad Syrtes, mecum Dictaea Lycaste
    et comes Opis eat. Steriles iuvat ire per aestus:
    namque feras aliis tellus Maurusia donum
    praebuit, huic soli debet ceu victa tributum.
    280 Dum nos horribiles Libyae scrutamur alumnos,
    Europae vos interea perquirite saltus
    et scopulos. Posita ludat formidine pastor
    securisque canat Stilichonem fistula silvis.
    Pacet muneribus montes qui legibus urbes".
    285 Dixit et extemplo frondosa fertur ab Alpe
    trans pelagus; cervi currum subiere iugales,
    quos decus esse deae primi sub limine caeli
    roscida fecundis concepit Luna cavernis:
    par nitor intactis nivibus; frons discolor auro
    290 germinat et spatio summas aequantia fagos
    cornua ramoso surgunt procera metallo.
    Opis frena tenet, fert retia rara Lycaste
    auratasque plagas, inmortalesque Molossi
    latrantes mediis circum iuga nubibus ibant.
    295 Quinque aliae paribus (Phoebe sic iusserat) armis
    diversa regione ruunt ducitque cohortem
    quaeque suam. Variae formis et gente secuntur
    ingenioque canes illae gravioribus aptae
    morsibus, hae pedibus celeres, hae nare sagaces;
    300 hirsutaeque fremunt Cressae tenuesque Lacaenae
    magnaque taurorum fractura colla Britannae.
    Dalmatiae lucos abruptaque bracchia Pindi
    sparsa comam Britomartis agit. Tu Gallica cingis
    lustra, Leontodame, Germanorumque paludes
    305 eruis et si quis defensus harundine Rheni
    vastus aper nimio dentes curvaverit aevo.
    Nubiferas Alpes Appenninique recessus
    Garganique nives Hecaerge prompta fatigat.
    Speluncas canibus Thero rimatur Hiberas
    310 informesque cavis ursos detrudit ab antris,
    quorum saepe Tagus manantes sanguine rictus
    non satiavit aquis et quos iam frigore segnes
    Pyrenaea tegit latebrosis frondibus ilex.
    Cyrneis Siculisque iugis venata virago
    315 Nebrophone cervos aliasque in vincula cogit
    non saevas pecudes sed luxuriantis harenae
    delicias, pompam nemorum. Quodcumque tremendum
    dentibus aut insigne iubis aut nobile cornu
    aut rigidum saetis capitur, decus omne timorque
    320 silvarum non cauta latent, non mole resistunt
    fortia, non volucri fugiunt pernicia cursu.
    Haec laqueis innexa gemunt; haec clausa feruntur
    ilignis domibus. Fabri nec tigna polire
    sufficiunt; rudibus fagis texuntur et ornis
    325 frondentes caveae. Ratibus pars ibat onustis
    per freta, per fluvios; exanguis dextera torpet
    remigis et propriam metuebat navita mercem.
    Per terram pars ducta rotis, longoque morantur
    ordine plaustra vias montanis plena triumphis
    330 et fera sollicitis vehitur captiva iuvencis,
    explebat quibus ante famem, quotiensque reflexi
    conspexere boves, pavidi temone recedunt.
    Iamque pererratis Libyae flagrantibus oris
    legerat eximios Phoebi germana leones,
    335 Hesperidas qui saepe fugant ventoque citatis
    terrificant Atlanta iubis armentaque longe
    vastant Aethiopum quorumque inpune fragosa
    murmura pastores numquam excepere per auras.
    Non illos taedae ardentes, non strata superne
    340 lapsuro virgulta solo, non vocibus haedi
    pendentis stimulata fames, non fossa fefellit;
    ultro se volvere capi gaudentque videri
    tantae praeda deae. Respirant pascua tandem;
    agricolae reserant iam tuta mapalia Mauri.
    345 Tum virides pardos et cetera colligit Austri
    prodigia inmanesque simul Latonia dentes,
    qui secti ferro in tabulas auroque micantes
    inscripti rutilum caelato consule nomen
    per proceres et vulgus eant. Stupor omnibus Indis
    350 plurimus ereptis elephans inglorius errat
    dentibus: insedit nigra cervice gementum
    et fixum dea quassat ebur penitusque cruentis
    stirpibus avulsis patulos exarmat hiatus.
    Ipsos quin etiam nobis miracula vellet
    355 ducere, sed pigra cunctari mole veretur.
     Tyrrhenas fetus Libycos conplexa per undas
    classica turba sonat, caudamque a puppe retorquens
    ad proram iacet usque leo: vix sublevat unum
    tarda ratis. Fremitus stagnis auditur in imis
    360 cunctaque prosiliunt cete terrenaque Nereus
    confert monstra suis et non aequare fatetur.
    Aequora sic victor quotiens per rubra Lyaeus
    navigat, intorquet clavum Silenus et acres
    insudant tonsis Satyri taurinaque pulsu
    365 Baccharum Bromios invitant tympana remos;
    transtra ligant hederae, malum circumflua vestit
    pampinus, antemnis inlabitur ebria serpens,
   

perque mero madidos currunt saliuntque rudentes

    lynces et insolitae mirantur carbasa tigres.