Torna alla pagina filologica

Inviate i vostri commenti

 
CLAVDIANI


PANEGYRICVS   DICTVS
MALLIO THEODORO CONSVLI

 

Biografia di Mallio Teodoro

   
    Praefatio
 
Audebisne, precor, doctae subiecta catervae,
        inter tot proceres, nostra Thalia, loqui?
    Nec te fama vetat, vero quam celsius auctam
        vel servasse labor vel minuisse pudor?
         5 An tibi continuis crevit fiducia castris
      totaque iam vatis pectora miles habet?
    Culmina Romani maiestatemque senatus
        et, quibus exultat Gallia, cerne viros.
    Omnibus audimur terris mundique per aures
         10     ibimus. Ah nimius consulis urget amor!
  Iuppiter, ut perhibent, spatium cum discere vellet
        naturae, regni nescius ipse sui,
    armigeros utrimque duos aequalibus alis
        misit ab Eois Occiduisque plagis.
         15 Parnasus geminos fertur iunxisse volatus;
      contulit alternas Pythius axis aves.
    Princeps non aquilis terram cognoscere curat;
        certius in vobis aestimat imperium.
    Hoc ego concilio collectum metior orbem
         20     hoc video coetu quidquid ubique micat.
   
    Textus
   
  Ipsa quidem Virtus pretium sibi, solaque late
    Fortunae secura nitet nec fascibus ullis
    erigitur plausuve petit clarescere vulgi.
    Nil opis externae cupiens, nil indiga laudis,
         5 divitiis animosa suis inmotaque cunctis
  casibus ex alta mortalia despicit arce.
    Hanc tamen invitam blande vestigat et ultro
    ambit Honos. Docuit totiens ad rura profectus
    lictor et in mediis consul quaesitus aratris.
         10 Te quoque naturae sacris mundique vacantem,
  emeritum pridem desudatisque remotum
    iudiciis, eadem rursus conplexa potestas
    evehit et reducem notis inponit habenis.
    Accedunt trabeae: nil iam, Theodore, relictum,
         15 quo virtus animo crescat vel splendor honori:
  culmen utrumque tenes. Talem te protinus anni
    formavere rudes, et dignum vita curuli
    traxit iter primaeque senes cessere iuventae.
    Iam tum canities animi, iam dulce loquendi
         20 pondus et attonitas sermo qui duceret aures.
  Mox undare foro victrix opulentia linguae
    tutarique reos. Ipsa haec amplissima sedes
    orantem stupuit, bis laudatura regentem.
    Hinc te pars Libyae moderantem iura probavit,
         25 quae nunc tota probat; longi sed pignus amoris
  exiguae peperere morae populumque clientem
    publica mansuris testantur vocibus aera.
    Inde tibi Macetum tellus et credita Pellae
    moenia, quae famulus quondam ditavit Hydaspes;
         30 tantaque commissae revocasti gaudia genti
  mitibus arbitriis, quantum bellante Philippo
    floruit aut nigri cecidit cum regia Pori.
    Sed non ulterius te praebuit urbibus aula:
    maluit esse suum. Terris edicta daturus,
         35 supplicibus responsa, venis. Oracula regis
  eloquio crevere tuo, nec dignius umquam
    maiestas meminit sese Romana locutam.
    Hinc sacrae mandantur opes orbisque tributa
    possessi, quidquid fluviis evolvitur auri,
         40 quidquid luce procul venas rimata sequaces
  abdita pallentis fodit sollertia Bessi.
    Ac velut expertus lentandis navita tonsis
    praeficitur lateri custos; hinc ardua prorae
    temperat et fluctus tempestatesque futuras
         45 edocet; adsiduo cum Dorida vicerit usu,
  iam clavum totamque subit torquere carinam:
    sic cum clara diu mentis documenta dedisses,
    non te parte sui, sed in omni corpore sumpsit
    imperium cunctaque dedit tellure regendos
         50 rectores. Hispana tibi Germanaque Tethys
  paruit et nostro diducta Britannia mundo,
    diversoque tuas coluerunt gurgite voces
    lentus Arar Rhodanusque ferox et dives Hiberus.
    O quotiens doluit Rhenus, qua barbarus ibat,
         55 quod te non geminis frueretur iudice ripis!
  Unius fit cura viri, quodcumque rubescit
    occasu, quodcumque dies devexior ambit.
    Tam celer adsiduos explevit cursus honores:
    una potestatum spatiis interfuit aetas
         60 totque gradus fati iuvenilibus intulit annis.
  Postquam parta quies et summum nacta cacumen
    iam secura petit privatum gloria portum,
    ingenii redeunt fructus aliique labores
    et vitae pars nulla perit: quodcumque recedit
         65 litibus, incumbit studiis, animusque vicissim
  aut curam inponit populis aut otia Musis.
    Omnia Cecropiae relegis secreta senectae
    discutiens, quid quisque novum mandaverit aevo
    quantaque diversae producant agmina sectae.
         70 Namque aliis princeps rerum disponitur aer;
  hic confidit aquis; hic procreat omnia flammis.
    Alter in Aetnaeas casurus sponte favillas
    dispergit revocatque deum rursusque receptis
    nectit amicitiis quidquid discordia solvit.
         75 Corporis hic damnat sensus verumque videri
  pernegat. Hic semper lapsurae pondera terrae
    conatur rapido caeli fulcire rotatu
    accenditque diem praerupti turbine saxi.
    Ille ferox unoque tegi non passus Olympo
         80 inmensum per inane volat finemque perosus
  parturit innumeros angusto pectore mundos.
    Hi vaga collidunt caecis primordia plagis;
    numina constituunt alii casusque relegant.
    Graiorum obscuras Romanis floribus artes
         85 inradias, vicibus gratis formare loquentes
  suetus et alterno verum contexere nodo.
    Quidquid Socratico manavit ab ordine, quidquid
    docta Cleantheae sonuerunt atria turbae,
    inventum quodcumque tuo, Chrysippe, recessu,
         90 quidquid Democritus risit dixitque tacendo
  Pythagoras, uno se pectore cuncta vetustas
    condidit et maior collectis viribus exit.
    Ornantur veteres, et nobiliore magistro
    in Latium spretis Academia migrat Athenis,
         95 ut tandem propius discat, quo fine beatum
  derigitur, quae norma boni, quis limes honesti;
    quaenam membra sui virtus divisa domandis
    obiectet vitiis; quae pars iniusta recidat,
    quae vincat ratione metus, quae frenet amores.
         100 At quotiens elementa doces semperque fluentis
  materiae causas: quae vis animaverit astra
    inpuleritque choros; quo vivat machina motu;
    sidera cur septem retro nitantur in ortus
    obluctata polo; variisne meatibus idem
         105 arbiter an geminae convertant aethera mentes;
  sitne color proprius rerum, lucisne repulsu
    eludant aciem; tumidos quae luna recursus
    nutriat Oceani; quo fracta tonitrua vento,
    quis trahat imbriferas nubes, quo saxa creentur
         110 grandinis; unde rigor nivibus; quae flamma per auras
  excutiat rutilos tractus aut fulmina velox
    torqueat aut tristem fingat crinita cometen.
    Iam tibi conpositam fundaverat ancora puppim,
    telluris iam certus eras; fecunda placebant
         115 otia; nascentes ibant in saecula libri:
  cum subito liquida cessantem vidit ab aethra
    Iustitia et tanto viduatas iudice leges.
    Continuo frontem limbo velata pudicam
    deserit autumni portas, qua vergit in Austrum
         120 Signifer et noctis reparant dispendia Chelae.
  Pax avibus, quacumque volat, rabiemque frementes
    deposuere ferae; laetatur terra reverso
    numine quod prisci post tempora perdidit auri.
    Illa per occultum Ligurum se moenibus infert
         125 et castos levibus plantis ingressa penates
  invenit aetherios signantem pulvere cursus,
    quos pia sollicito deprendit pollice Memphis:
    quae moveant momenta polum, quam certus in astris
    error, quis tenebras solis causisque meantem
         130 defectum indicat numerus, quae linea Phoeben
  damnet et excluso pallentem fratre relinquat.
    Ut procul aspexit fulgentia Virginis ora
    cognovitque deam, vultus veneratus amicos
    occurrit scriptaeque notas confundit harenae.
         135 Tum sic dica prior: " Malli, sincera bonorum
  congeries, in quo veteris vestigia recti
    et ductos video mores meliore metallo,
    iam satis indultum studiis, Musaeque tot annos
    eripuere mihi. Pridem te iura reposcunt.
         140 Adgredere et nostro rursum te redde labori
  nec tibi sufficiat transmissae gloria vitae.
    Humanum curare genus quis terminus umquam
    praescriptus? Nullas recipit prudentia metas.
    Adde quod haec multis potuit contingere sedes
         145 sed meriti tantum redeunt, actusque priores
  commendat repetitus honos virtusque reducit
    quos fortuna legit. Melius magnoque petendum
    credis in abstrusa rerum ratione morari?
    Scilicet illa tui patriam praecepta Platonis
         150 erexere magis, quam qui responsa secutus
  obruit Eoas classes urbemque carinis
    vexit et arsuras Medo subduxit Athenas?
    Spartanis potuit robur praestare Lycurgus
    matribus et sexum leges vicere severae
         155 civibus et vetitis ignavo credere muro
  tutius obiecit nudam Lacedaemona bellis:
    at non Pythagorae monitus annique silentes
    famosum Oebalii luxum pressere Tarenti.
    Quis vero insignem tanto sub principe curam
         160 respuat? Aut quando meritis maiora patebunt
  praemia? Quis demens adeo qui iungere sensus
    cum Stilichone neget? Similem quae protulit aetas
    consilio vel Marte virum? Nunc Brutus amaret
    vivere sub regno, tali succumberet aulae
         165 Fabricius, cuperent ipsi servire Catones.
  Nonne vides ut nostra soror Clementia tristes
    obtundat gladios, fratresque amplexa serenos
    adsurgat Pietas, fractis ut lugeat armis
    Perfidia et laceris morientes crinibus hydri
         170 lambant invalido Furiarum vincla veneno?
  Exultat cum Pace Fides. Iam sidera cunctae
    liquimus et placidas inter discurrimus urbes.
    Nobiscum, Theodore, redi ". Subit ille loquentem
    talibus: " Agrestem dudum me, diva, reverti
         175 cogis et infectum longi rubigine ruris
  ad tua signa vocas. Nam quae mihi cura tot anni
    altera quam duras sulcis mollire novales,
    nosse soli vires, nemori quae commoda rupes,
    quis felix oleae tractus, quae glaeba faveret
         180 frugibus aut quales tegeret vindemia colles?
  Terribiles rursus lituos veteranus adibo
    et desueta vetus temptabo caerula vector?
    Collectamque diu et certis utcumque locatam
    sedibus in dubium patiar deponere famam?
         185 Nec me, quid valeat natura fortior usus,
  praeterit, aut quantum neclectae defluat arti.
    Desidis aurigae non audit verbera currus,
    nec manus agnoscit quem non exercuit arcum.
    Esse sed iniustum fateor quodcumque negatur
         190 Iustitiae. Tu prima hominem silvestribus antris
  elicis et foedo deterres saecula victu;
    te propter colimus leges animosque ferarum
    exuimus; nitidis quisquis te sensibus hausit,
    inruet intrepidus flammis, hiberna secabit
         195 aequora, confertos hostes superabit inermis.
  Ille vel Aethiopum pluviis solabitur aestus;
    illum trans Scythiam vernus comitabitur aer ".
    Sic fatus tradente dea suscepit habenas
    quattuor ingenti iuris temone refusas.
         200 Prima Padum Thybrimque ligat crebrisque micantem
  urbibus Italiam; Numidas Poenosque secunda
    temperat; Illyrico se tertia porrigit orbi;
    ultima Sardiniam, Cyrnon trifidamque retentat
    Sicaniam et quidquid Tyrrhena tunditur unda
         205 vel gemit Ionia. Nec tot molimina rerum
  aut tantum turbavit onus; sed ut altus Olympi
    vertex, qui spatio ventos hiemesque relinquit,
    perpetuum nulla temeratus nube serenum
    celsior exurgit pluviis auditque ruentes
         210 sub pedibus nimbos et rauca tonitrua calcat,
  sic patiens animi per tanta negotia liber
    emergit similisque sui, iustique tenorem
    flectere non odium cogit, non gratia suadet.
    Nam spretas quis opes intactaque pectora lucro
         215 commemoret? Fuerint aliis haec forte decora:
  nulla potest laus esse tibi quae crimina purget.
    Servat inoffensam divina modestia uocem;
    temperiem servant oculi; nec lumina fervor
    asperat aut rabidas suffundit sanguine venas,
         220 nullaque mutati tempestas proditur oris.
  Quin etiam sontes expulsa corrigis ira
    et placidus delicta domas; nec dentibus umquam
    instrepis horrendum, fremitu nec verbera poscis.
    Qui fruitur poena, ferus est, legumque videtur
         225 vindictam praestare sibi; cum viscera felle
  canduerint, ardet stimulis ferturque nocendi
    prodigus, ignarus causae: dis proximus ille,
    quem ratio, non ira movet, qui facta rependens
    consilio punire potest. Mucrone cruento
         230 se iactent alii, studeant feritate timeri
  addictoque hominum cumulent aeraria censu.
    Lene fluit Nilus, sed cunctis amnibus extat
    utilior; nullo confessus murmure vires
    acrior et rapidus ; tacitas praetermeat ingens
         235 Danubius ripas; eadem clementia sani
  gurgitis inmensum deducit in ostia Gangen.
    Torrentes immane fremant lassisque minentur
    pontibus; involant spumoso vertice silvas.
    Pax maiora decet; peragit tranquilla potestas
         240 quod violenta nequit, mandataque fortius urget
  imperiosa quies. Idem praedurus iniquas
    accepisse preces, rursus, quae digna petitu,
    largiri facilis; nec quae comitatur honores
    ausa tuam leviter temptare superbia mentem.
         245 Frons privata manet. Non se meruisse fatetur,
  qui crevisse putat; rigidi sed plena pudoris
    elucet gravitas, fastu iucunda remoto.
    Quae non seditio, quae non insania vulgi
    te viso lenita cadat? Quae dissona ritu
         250 barbaries, medii quam non reverentia frangat?
  Vel quis non, sitiens sermonis mella politi,
    deserat Orpheos blanda testudine cantus?
    Qualem te legimus teneri primordia mundi
    scribentem aut partes animae, per singula talem
         255 cernimus et similes agnoscit pagina mores.
  Nec dilata tuis Augusto iudice merces
    officiis, illumque habitum, quo iungitur aulae
    curia, qui socio proceres cum principe nectit,
    quem quater ipse gerit, perfecto detulit anno
         260 deposuitque suas te succedente curules.
  Crescite, virtutes, fecundaque floreat aetas
    ingeniis: patuit campus certusque merenti
    stat favor; ornatur propriis industria donis.
    Surgite, sopitae, quas obruit ambitus, artes.
         265 Nil licet invidiae, Stilicho dum prospicit orbi
  sidereusque gener. Non hic violata curulis,
    turpia non Latios incestant nomina fastos;
    fortibus haec concessa viris solisque gerenda
    patribus et Romae numquam latura pudorem.
         270 Nuntia votorum celeri iam Fama volatu
  moverat Aonios audito consule lucos.
    Concinuit felix Helicon fluxitque Aganippe
    largior et docti riserunt floribus amnes.
    Uranie redimita comas, qua saepe magistra
         275 Mallius igniferos radio descripserat axes,
  sic alias hortata deas: " Patimurne, sorores,
    optato procul esse die nec limina nostri
    consulis et semper dilectas visimus aedes?
    Notior est Helicone domus. Gestare curules
         280 et fasces subiisse libet. Miracula plebi
  colligite et claris nomen celebrate theatris.
    Tu Iovis aequorei submersam fluctibus aulam
    oratum volucres, Erato, iam perge quadrigas
    a quibus haud umquam palmam rapturus Arion.
         285 Inlustret circum sonipes, quicumque superbo
  perstrepit hinnitu Baetin, qui splendida potat
    stagna Tagi madidoque iubas aspergitur auro.
    Calliope, liquidas Alciden posce palaestras:
    cuncta Palaemoniis manus explorata coronis
         290 adsit et Eleo pubes laudata Tonanti.
  Tu iuga Taygeti frondosaque Maenala, Clio,
    i Triviae supplex; non aspernata rogantem
    amphitheatrali faveat Latonia pompae.
    Audaces legat ipsa viros, qui colla ferarum
         295 arte ligent certoque premant venabula nisu.
  Ipsa truces fetus captivaque ducat ab antris
    prodigia et caedis sitientem differat arcum.
    Conveniant ursi, magna quos mole ruentes
    torva Lycaoniis Helice miretur ab astris,
         300 perfossique rudant populo pallente leones,
  quales Mygdonio curru frenare Cybele
    optet et Herculei mallent fregisse lacerti.
    Obvia fulminei properent ad vulnera pardi
    semine permixto geniti, cum forte leaenae
         305 nobiliorem uterum viridis corrupit adulter:
  hi maculis patres referent et robore matres.
    Quidquid monstriferis nutrit Gaetulia campis,
    Alpina quidquid tegitur nive, Gallica si quid
    silva timet, iaceat; largo ditescat harena
         310 sanguine; consumant totos spectacula montes.
  Nec molles egeant nostra dulcedine ludi:
    qui laetis risum salibus movisse facetus,
    qui nutu manibusque loquax, cui tibia flatu,
    cui plectro pulsanda chelys, qui pulpita socco
         315 personat aut alte graditur maiore cothurno,
  et qui magna levi detrudens murmura tactu
    innumeras voces segetis moderatus aenae
    intonat erranti digito penitusque trabali
    vecte laborantes in carmina concitat undas,
         320 vel qui more avium sese iaculantur in auras
  corporaque aedificant celeri crescentia nexu,
    quorum conpositam puer amentatus in arcem
    emicet et vinctu plantae vel cruribus haerens
    pendula librato figat vestigia saltu.
         325 Mobile ponderibus descendat pegma reductis
  inque chori speciem parcentes ardua flammas
    scaena rotet: varios effingat Mulciber orbes
    per tabulas inpune vagus pictaeque citato
    ludant igne trabes et non permissa morari
         330 fida per innocuas errent incendia turres.
  Lascivi subito confligant aequore lembi
    stagnaque remigibus spument inmissa canoris.
    Consul per populos idemque gravissimus auctor
    eloquii, duplici vita subnixus in aevum,
         335 procedat pariter libris fastisque legendus.
  Accipiat patris exemplum tribuatque nepoti
    filius et coeptis ne desit fascibus heres.
    Decurrat trabeata domus tradatque secures
    mutua posteritas servatoque ordine fati
         340 Mallia continuo numeretur consule proles ".